Vous êtes sur la page 1sur 1

Pridie Nonas Januarii

_
In Creta natalis sancti Titi, qui, ab Apostolo Paulo Episcopus Cretensium ordina
tus, et, post pradicationis officium fidelissime consummatum, finem beatum adept
us, in ea sepultus est Ecclesia, ubi a beato Apostolo dignus minister fuerat con
stitutus. Ipsius tamen festivitas octavo Idus Februarii celebratur.
Romae sanctorum Martyrum Prisci Presbyteri, et Priscilliani Clerici, ac Benedict
ae, religiosae feminae; qui, tempore impiissimi Juliani, gladio martyrium comple
verunt.
Item Romae beatae Dafrosae, uxoris sancti Flaviani Martyris, ac matris sanctarum
Bibianae et Demetriae, Virginum et Martyrum; quae, post interfectionem viri sui
, primum exsilio relegata, deinde, sub praefato Principe, capite plexa est.
Bononiae sanctorum Hermetis, Aggaei et Caji Martyrum, qui sub Maximiano Imperato
re passi sunt.
Adrumeti, in Africa, commemoratio sancti Mavili Martyris, qui in persecutione Se
veri Imperatoris, a saevissimo Praeside Scapula damnatus ad bestias, martyrii co
ronam accepit.
Item in Africa praeclarissimorum Martyrum Aquilini, Gemini, Eugenii, Marciani, Q
uincti, Theodoti et Tryphonis.
Apud Lingonas, in Gallia, sancti Gregorii Episcopi, miraculis clari.
Rhemis, in Gallia, sancti Rigoberti, Episcopi et Confessoris.