Vous êtes sur la page 1sur 14

Cicern. Textos sobre la paz y la guerra.

.- De divinatione, I, 95 :
Quis vero non videt in optima quaque re publica plurimum auspicia et reliqua
divinandi genera valuisse? Quis rex umquam fuit, quis populus, qui non uteretur
praedictione divina? Neque solum in pace, sed in bello multo etiam magis, quo
maius erat certamen et discrimen salutis. Omitto nostros, qui nihil in bello sine
extis agunt, nihil sine auspiciis domi. Externa videamus: Namque et
Athenienses omnibus semper publicis consiliis divinos quosdam sacerdotes,
quos mnteis vocant, adhibuerunt et Lacedaemonii regibus suis augurem
assesorem dederunt, itemque senibus (sic enim consilium publicum appellant)
augurem interesse voluerunt, iidemque de rebus maioribus semper aut Delphis
oraclum aut ab Hammone aut a Dodona petebant.

.- De divinatione, II, 58-60 :


Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, atratum etiam fluvium fluxisse
sanguine, deorum sudasse simulacra. [] Atque haec in bello plura et maiora
videntur timentibus, eadem non tam animadvertuntur in pace; accedit illud
etiam, quod in metu et periculo, cum creduntur facilius, tum finguntur inpunius.
Nos autem ita levi atque inconsiderati sumus ut, si mures corroserint aliquid
quorum est opus hoc unum, monstrum putemus? Ante vero Marsicum bellum,
quod clypeos Lanuvii, ut a te dictum est, mures rosissent, maximum id
portentum haruspices esse dixerunt. Quasi vero quicquam intersit mures, diem
noctem aliquid rodentes, scuta aut cribra corroserint ()
An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut ex pecude aut ex
homine nata dicuntur? Quorum omnium, ne sim longior, una ratio est. Quicquid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a natura necesse est, ut,
etiamsi praeter consuetudinem extiterit, praeter naturam tamen non possit
existere.

.- De republica, I, 62-64 :
- Scipio: () Tarquinio exacto, mira quadam exultasse populum insolentia
libertatis. Tum exacti in exilium innocentes, tum bona direpta multorum, tum

annui consules, tum demissi populo fasces, tum provocationes omnium rerum,
tum secessio plebis, tum prorsus ita acta pleraque, ut in populo essent omnia.
-Laelius: Est, inquit, ut dicis .
-Est uero, inquit Scipio, in pace et otio; licet enim lascivire, dum nihil
metuas, ut in navi ac saepe etiam in morbo levi. Sed ut ille, qui navigat, cum
subito mare coepit horrescere, et ille aeger, ingravescente morbo, unius opem
inplorat, sic noster populus in pace et domi imperat et ipsis magistratibus,
minatur, recusat, appellat, provocat, in bello sic paret ut regi; valet enim salus
plus quam libido.

.- In L. Sergium Catilinam orationes, 2, 11-12.


Nulla enim natio est, quam pertimescamus, nullus rex, qui bellum populo
Romano facere possit; omnia sunt externa unius uirtute terra marique pacata:
domesticum bellum manet, intus insidiae sunt; intus inclusum periculum est,
intus est hostis; cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere certandum est.
Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites: suscipio inimicitias hominum
perditorum. Quae sanare poterunt, quacumque ratione sanabo. Quae
resecanda erunt, non patiar ad perniciem Civitatis manere. Proinde aut exeant,
aut quiescant: aut si et in urbe, et in eadem mente permanent, ea quae
merentur expectent.
At etiam sunt qui dicant, Quirites, a me eiectum esse Catilinam. Quod ego si
verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem, qui haec loquuntur. Homo enim
videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul
atque ire in exsilium iussus est, paruit.

.- Phil. 2,37-38.
Castra mihi Pompei atque illud omne tempus obiecisti. Quo quidem tempore si,
ut dixi, meum consilium auctoritasque valuisset, tu hodie egeres, nos liberi
essemus, res publica non tot duces et exercitus amisisset. Fateor enim me,
cum ea quae acciderunt providerem futura, tanta in maestitia fuisse quanta
ceteri optimi cives, si idem providissent, fuissent. Dolebam, dolebam, patres
conscripti, rem publicam vestris quondam meisque consiliis conservatam brevi
tempore esse perituram. Nec vero eram tam indoctus ignarusque rerum ut
2

frangerer animo propter vitae cupiditatem, quae me manens conficeret


angoribus, dimissa molestiis omnibus liberaret. Illos ego praestantissimos viros,
lumina rei publicae, vivere volebam, tot consularis, tot praetorios, tot
honestissimos senatores, omnem praeterea florem nobilitatis ac iuventutis, tum
optimorum civium exercitus; qui si viverent, quamvis iniqua condicione pacis
-mihi enim omnis pax cum civibus bello civili utilior videbatur- rem publicam
hodie teneremus.

.- Phil. 2,113-114.
Habet populus Romanus ad quos gubernacula rei publicae deferat; qui
ubicumque terrarum sunt, ibi omne est rei publicae praesidium vel potius ipsa
res publica, quae se adhuc tantum modo ulta est, nondum recuperavit. Habet
quidem certe res publica adulescentis nobilissimos paratos defensores. Quam
volent illi cedant otio consulentes; tamen a re publica revocabuntur. Et nomen
pacis dulce est et ipsa res salutaris; sed inter pacem et servitutem plurimum
interest. Pax est tranquilla libertas, servitus postremum malorum omnium, non
modo bello sed morte etiam repellendum. Quod si se ipsos illi nostri liberatores
e conspectu nostro abstulerunt, at exemplum facti reliquerunt. Illi quod nemo
fecerat fecerunt. Tarquinium Brutus bello est persecutus, qui tum rex fuit cum
esse Romae licebat; Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter suspicionem
regni appetendi sunt necati; hi primum cum gladiis non in regnum appetentem,
sed in regnantem impetum fecerunt. Quod cum ipsum factum per se
praeclarum est atque divinum, tum expositum ad imitandum est, praesertim
cum illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi posse videatur. Etsi enim
satis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali
immortalitatem non arbitror contemnendam.

.- Phil. 7, 7-9.
Itaque ego ille qui semper pacis auctor fui, cuique pax, praesertim civilis,
quamquam omnibus bonis, tamen in primis fuit optabilis -omne enim curriculum
industriae nostrae in foro, in curia, in amicorum periculis propulsandis
elaboratum est; hinc honores amplissimos, hinc mediocris opes, hinc dignitatem
si quam habemus consecuti sumus- , ego igitur pacis, ut ita dicam, alumnus qui
quantuscumque sum -nihil enim mihi adrogo- sine pace civili certe non fuissem3

periculose dico: quem ad modum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo, sed
pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae et augendae quaeso
oroque vos, patres conscripti, ut primo, etsi erit vel acerbum auditu vel
incredibile a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione quod dixero,
neve id prius quam quale sit explicaro repudietis- ego ille, dicam saepius, pacis
semper laudator, semper auctor, pacem cum M. Antonio esse nolo () Cur
igitur pacem nolo? Quia turpis est, quia periculosa, quia esse non potest. Quae
tria dum explico, peto a bobis, patres conscripti, ut eadem benignitate qua
soletis mea verba audiatis.

.- Philip. 7,19,1-4.
Nec ego pacem nolo, sed pacis nomine bellum involutum reformido. Qua re si
pace frui volumus, bellum gerendum est; si bellum omittimus, pace numquam
fruemur. Est autem vestri consilii, patres conscripti, in posterum quam
longissime providere. Idcirco in hac custodia et tamquam specula conlocati
sumus, uti vacuum metu populum Romanum nostra vigilia et prospiciantia
redderemus. Turpe est summo consilio orbis terrae, praesertim in re tam
perspicua, consilium intellegi defuisse.

.- Phil. 7,24-5.
Quae potest esse maior discordia? In discordia autem pax civilis esse nullo
pacto potest. Vt omittam multitudinem, L. Visidio, equiti Romano, homini in
primis ornato atque honesto civique semper egregio, cuius ego excubias et
custodias mei capitis cognovi in consulatu meo, qui vicinos suos non cohortatus
est solum ut milites fierent sed etiam facultatibus suis sublevavit: huic, inquam,
tali viro, quem nos senatus consulto conlaudare debemus, poteritne esse pacatus Antonius? () Iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae, a qua
expulsus et repudiatus est? Omnia videbitis, patres conscripti, nisi prospicitis,
plena odiorum, plena discordiarum, ex quibus oriuntur bella civilia. Nolite igitur
id velle quod fieri non potest, et cavete, per deos immortalis! patres conscripti,
ne spe praesentis pacis perpetuam pacem amittatis.

.- Philip. 8,2,5-4.6

At in quo fuit controversia? Belli nomen ponendum quidam in sententia non


putabant: `tumultum appellare malebant, ignari non modo rerum sed etiam
verborum; potest enim esse bellum ut tumultus non sit, tumultus autem esse
sine bello non potest. Quid est enim aliud tumultus nisi perturbatio tanta ut
maior timor oriatur? Unde etiam nomen ductum est `tumultus. Itaque maiores
nostri tumultum Italicum, quod erat domesticus, tumultum Gallicum, quod erat
Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. Gravius autem tumultum esse
quam bellum hinc intellegi potest, quod bello vacationes valent, tumultu non
valent. Ita fit, quem ad modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine
bello esse non possit. Etenim cum inter bellum et pacem medium nihil sit,
necesse est tumultum, si belli non sit, pacis esse; quo quid absurdius dici aut
existimari potest? Sed nimis multa de verbo: rem potius videamus, patres
conscripti, quam quidem intellego verbo fieri interdum deteriorem solere.
Nolumus hoc bellum videri.

.- Philip. 8,11-12
Hic mihi etiam Q. Fufius, vir fortis ac strenuus, amicus meus, pacis commoda
commemorat. Quasi vero, si laudanda pax esset, ego id aeque commode
facere non possem. Semel enim pacem defendi, non semper otio studui? Quod
cum omnibus bonis utile esset, tum praecipue mihi. Quem enim cursum
industria mea tenere potuisset sine forensibus causis, sine legibus, sine
iudiciis? Quae esse non possunt civili pace sublata. Sed quaeso, Calene, quid
tu? Servitutem pacem vocas? Maiores quidem nostri, non modo ut liberi essent,
sed etiam ut imperarent, arma capiebant; tu arma abicienda censes ut
serviamus? Quae causa iustior est belli gerendi quam servitutis depulsio? In
qua etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posse, si velit.
Immo aliae causae iustae, haec necessaria est. Nisi forte ad te hoc non putas
pertinere, quod te socium fore speras dominationis Antoni. In quo bis laberis:
primum quod tuas rationes communibus interponis; deinde quod quicquam
stabile aut iucundum in regno putas. Non, si tibi antea profuit, semper proderit.

.- Philip. 10,20-21

Magna quidem nos spe, et prope explorata, libertatis causam suscepimus. Sed
ut concedam incertos exitus esse belli Martemque communem, tamen pro
libertate vitae periculo decertandum est. Non enim in spiritu vita est, sed ea
nulla est omnino servienti. Omnes nationes servitutem ferre possunt, nostra
civitas non potest, nec ullam aliam ob causam nisi quod illae laborem
doloremque fugiunt, quibus ut careant omnia perpeti possunt, nos ita a
maioribus instituti atque imbuti sumus ut omnia consilia atque facta ad
dignitatem et ad virtutem referremus. Ita praeclara est recuperatio libertatis ut
ne mors quidem sit in repetenda libertate fugienda. Quod si immortalitas
consequeretur praesentis periculi fugam, tamen eo magis ea fugienda videretur
quo diuturnior servitus esset. Cum vero dies et noctes omnia nos undique fata
circumstent, non est viri minimeque Romani dubitare eum spiritum, quem
naturae debeat, patriae reddere.

.- Phil. 12, 11-12.


Quid si ne potest quidem ulla esse pax? Quae enim est condicio pacis in qua ei
cum quo pacem facias nihil concedi potest? Multis rebus a nobis est invitatus
ad pacem Antonius: bellum tamen maluit. Missi legati repugnante me, sed
tamen missi; delata mandata: non paruit. Denuntiatum est ne Brutum obsideret,
a Mutina discederet: oppugnavit etiam vehementius. Et ad eum legatos de pace
mittemus, qui pacis nuntios repudiavit? Verecundioremne coram putamus in
postulando fore quam fuerit tum cum misit mandata ad senatum? Atqui tum ea
petebat quae videbantur improba omnino, sed tamen aliquo modo posse
concedi; nondum erat vestris tam gravibus tamque multis iudiciis ignominiisque
concisus: nunc ea petit quae dare nullo modo possumus, nisi prius volumus
bello nos victos confiteri.

.- Philip. 13,1,1-2.
A

principio

huius

belli,

patres

conscripti,

quod

cum

impiis

civibus

consceleratisque suscepimus, timui ne condicio insidiosa pacis libertatis


recuperandae studia restingueret. Dulce enim etiam nomen est pacis, res vero
ipsa cum iucunda tum salutaris. Nam nec privatos focos nec publicas leges
videtur nec libertatis iura cara habere quem discordiae, quem caedes civium,
quem bellum civile delectat, eumque ex numero hominum eiciendum, ex finibus
6

humanae naturae exterminandum puto. Itaque sive Sulla sive Marius sive
uterque sive Octavius sive Cinna sive iterum Sulla sive alter Marius et Carbo
sive qui alius civile bellum optavit, eum detestabilem civem rei publicae natum
iudico. Nam quid ego de proximo dicam cuius acta defendimus, auctorem
ipsum iure caesum fatemur? Nihil igitur hoc cive, nihil hoc homine taetrius, si
aut civis aut homo habendus est, qui civile bellum concupiscit. Sed hoc primum
videndum est, patres conscripti, cum omnibusne pax esse possit an sit aliquod
bellum inexpiabile, in quo pactio pacis lex sit servitutis. Pacem cum Scipione
Sulla sive faciebat sive simulabat, non erat desperandum, si convenisset, fore
aliquem tolerabilem statum civitatis. Cinna si concordiam cum Octavio
confirmare voluisset, hominum in re publica sanitas remanere potuisset.
Proximo bello si aliquid de summa gravitate Pompeius, multum de cupiditate
Caesar remisisset, et pacem stabilem et aliquam rem publicam nobis habere
licuisset.

.- Philip. 13,5,10-7,1
Est omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem praestare
(tantum enim possunt) fortunae culpam non extimescere. Sed quoniam ab hoc
ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postulatur (quamquam vix
videntur haec posse seiungi, seiungamus tamen) fortitudo dimicare iubet,
iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum: quid
sapientia? Cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione
tectior. Quid igitur censet? Parendum est enim atque id optimum iudicandum
quod sit sapientissime constitutum. Si hoc praecipit, ne quid vita existimem
antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex
ea: Etiamne, si erit, cum id fecero, serviendum? Si annuerit, ne ego sapientiam
istam, quamvis sit erudita, non audiam. Sin responderit: Tu vero ita vitam
corpusque servato, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora
ducas itaque his uti velis, si libera re publica possis, nec pro his libertatem, sed
pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae, tum sapientiae vocem
audire videar eique uti deo paream. Itaque, si, receptis illis [scilicet M. Antonio
eiusque sociis], esse possumus liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin
otium, incolumibus eis, esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse

fortunam: aut enim, interfectis illis, fruemur victrice re publica, aut oppressi
(quod omen avertat Iuppiter!) si non spiritu, at virtutis laude vivemus
.- De offic. 1,34,6-37,5.
Atque in re publica maxime conservanda sunt iura belli. Nam cum sint duo
genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud
proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non
licet superiore. Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine
iniuria in pace vivatur, parta autem victoria, conservandi ii, qui non crudeles in
bello, non inmanes fuerunt, ut maiores nostri Tusculanos, Aequos, Volscos,
Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt, at Karthaginem et Numantiam
funditus

sustulerunt;

nollem

Corinthum,

sed

credo

aliquid

secutos,

oportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse


adhortari. Mea quidem sententia paci, quae nihil habitura sit insidiarum, semper
est consulendum. In quo, si mihi esset obtemperatum, si non optimam, at
aliquam rem publicam, quae nunc nulla est, haberemus. Et cum iis, quos vi
deviceris consulendum est, tum ii, qui armis positis ad imperatorum fidem
confugient, quamvis murum aries percusserit, recipiendi sunt. In quo tantopere
apud nostros iustitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in
fidem recepissent, earum patroni essent more maiorum.
Ac belli quidem aequitas sanctissime fetiali populi Romani iure perscripta est.
Ex quo intelligi potest nullum bellum esse iustum, nisi quod aut rebus repetitis
geratur aut denuntiatum ante sit et indictum. Popilius imperator tenebat
provinciam, in cuius exercitu Catonis filius tiro militabat. Cum autem Popilio
videretur unam dimittere legionem, Catonis quoque filium, qui in eadem legione
militabat, dimisit. Sed cum amore pugnandi in exercitu remansisset, Cato ad
Popilium scripsit, ut, si eum patitur in exercitu remanere, secundo eum obligaret
militiae sacramento, quia priore amisso iure cum hostibus pugnare non poterat.
Adeo summa erat observatio in bello movendo. Marci quidem Catonis senis est
epistula ad Marcum filium, in qua scripsit se audisse eum missum factum esse
a consule cum in Macedonia bello Persico miles esset. Monet igitur ut caveat,
ne proelium ineat; negat enim ius esse, qui miles non sit, cum hoste pugnare.

.- De offic. 1.79-84
Omnino illud honestum, quod ex animo excelso magnificoque quaerimus, animi
efficitur, non corporis viribus. Exercendum tamen corpus et ita afficiendum est,
ut oboedire consilio rationique possit in exsequendis negotiis et in labore
tolerando. Honestum autem id, quod exquirimus, totum est positum in animi
cura et cogitatione; in quo non minorem utilitatem afferunt, qui togati rei
publicae praesunt, quam qui bellum gerunt. Itaque eorum consilio saepe aut
non suscepta aut confecta bella sunt, non numquam etiam illata, ut M. Catonis
bellum tertium Punicum, in quo etiam mortui valuit auctoritas. Qua re expetenda
quidem magis est decernendi ratio quam decertandi fortitudo, sed cavendum,
ne id bellandi magis fuga quam utilitatis ratione faciamus. Bellum autem ita
suscipiatur, ut nihil aliud nisi pax quaesita videatur. Fortis vero animi et
constantis est non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici,
ut dicitur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione discedere.
Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, praecipere cogitatione
futura et aliquanto ante constituere, quid accidere possit in utramque partem et
quid agendum sit, cum quid evenerit, nec committere, ut aliquando dicendum sit
"non putaram". Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia consilioque
fidentis; temere autem in acie versari et manu cum hoste confligere immane
quiddam et beluarum simile est; sed cum tempus necessitasque postulat,
decertandum manu est et mors servituti turpitudinique anteponenda. De
evertendis autem diripiendisque urbibus valde considerandum est, ne quid
temere, ne quid crudeliter. Idque est viri magni rebus agitatis punire sontes,
multitudinem conservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere. Ut enim
sunt, quemadmodum supra dixi, qui urbanis rebus bellicas anteponant, sic
reperias multos, quibus periculosa et calida consilia quietis et cogitatis
splendidiora

et

maiora

videantur.

Numquam

omnino

periculi

fuga

committendum est, ut inbelles timidique videamur, sed fugiendum illud etiam,


ne offeramus nos periculis sine causa, quo esse nihil potest stultius. Quapropter
in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est, qui leviter
aegrotantes leniter curant, gravioribus autem morbis periculosas curationes et
ancipites adhibere coguntur. Quare in tranquillo tempestatem adversam optare
dementis est, subvenire autem tempestati quavis ratione sapientis, eoque
magis, si plus adipiscare re explicata boni quam addubitata mali. Periculosae
9

autem rerum actiones partim iis sunt, qui eas suscipiunt, partim rei publicae.
Itemque alii de vita, alii de gloria et benivolentia civium in discrimen vocantur.

.- Pro Murena 22, 24


Sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem revertamur, qui
potest dubitari quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis
rei militaris quam iuris civilis gloria? Vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus
respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat; te gallorum,
illum bucinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit; tu
caves ne tui consultores, ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et scit ut
hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur; ille exercitatus est in
propagandis finibus, tuque in regendis. Ac nimirum (dicendum est enim quod
sentio) rei militaris virtus praestat ceteris omnibus. Haec nomen populo
Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere
huic imperio coegit; omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et
haec forensis laus et industria latet in tutela ac praesidio bellicae virtutis. Simul
atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscunt... Summa
dignitas est in eis qui militari laude antecellunt.
.- De Repub. 3.34.
Sed his poenis quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exilio, vinculis,
verberibus, elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate, civitatibus autem
mors ipsa poena est, quae videtur a poena singulos vindicare; debet enim
constituta sic esse civitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus est rei publicae
naturalis ut hominis, in quo mors non modo necessaria est, verum etiam
optanda persaepe. Civitas autem cum tollitur, deletur, extinguitur, simile est
quodam modo (ut parva magnis conferamus) ac si omnis hic mundus intereat et
concidat.

.- Manil. 44.7-46.1
Itaque, ut plura non dicam neque aliorum exemplis confirmem quantum
auctoritas valeat in bello, ab eodem Cn. Pompeio omnium rerum egregiarum
10

exempla sumantur. Qui quo die a vobis maritimo bello praepositus est
imperator, tanta repente vilitas ex summa inopia et caritate rei frumentariae
consecuta est unius hominis spe ac nomine quantam vix in summa ubertate
agrorum diuturna pax efficere potuisset. Iam accepta in Ponto calamitate ex eo
proelio de quo vos paulo ante invitus admonui, cum socii pertimuissent, hostium
opes animique crevissent, satis firmum praesidium provincia non haberet,
amisissetis Asiam, Quirites, nisi ad ipsum discrimen eius temporis divinitus Cn.
Pompeium ad eas regiones Fortuna populi Romani attulisset. Huius adventus et
Mithridatem insolita inflatum victoria continuit et Tigranen magnis copiis
minitantem Asiae retardavit. Et quisquam dubitabit quid virtute perfecturus sit
qui tantum auctoritate perfecerit, aut quam facile imperio atque exercitu socios
et vectigalia conservaturus sit, qui ipso nomine ac rumore defenderit?

.- Agr. 2,8,1-2,9,7
Ego qualem Kalendis Ianuariis acceperim rem publicam, Quirites, intellego,
plenam sollicitudinis, plenam timoris; in qua nihil erat mali, nihil adversi quod
non boni metuerent, improbi exspectarent; () sublata erat de foro fides non
ictu aliquo novae calamitatis, sed suspicione ac perturbatione iudiciorum,
infirmatione rerum iudicatarum; novae dominationes, extraordinaria non
imperia, sed regna quaeri putabantur. Quae cum ego non solum suspicarer,
sed plane cernerem -neque enim obscure gerebantur- dixi in senatu in hoc
magistratu me popularem consulem futurum. Quid enim est tam populare quam
pax? Qua non modo ei quibus natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri
mihi laetari videntur. Quid tam populare quam libertas? Quam non solum ab
hominibus verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis.
Quid tam populare quam otium? Quod ita iucundum est ut et vos et maiores
vestri et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet, ut
aliquando in otio possit esse, praesertim in imperio ac dignitate. Quin idcirco
etiam maioribus nostris praecipuam laudem gratiamque debemus, quod eorum
labore est factum uti impune in otio esse possemus.

.- Fam. 10, 6, 1-2

11

Quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem publicam, ea gratissima
fuerunt senatui, populo Romano probatissima. Quae autem tuae recitatae
litterae sunt in senatu nequaquam consentire cum Furni oratione visae sunt.
Pacis enim auctor eras, cum collega tuus, vir clarissimus, a foedissimis
latronibus obsideretur; qui aut positis armis pacem petere debent aut, si
pugnantes eam postulant, victoria pax, non pactione, parienda est. () Crede
igitur mihi, Plance, omnis quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis (es
autem adeptus amplissimos) eos honorum vocabula habituros, non dignitatis
insignia, nisi te cum libertate populi Romani et cum senatus auctoritate
coniunxeris. Seiunge te, quaeso, aliquando ab iis cum quibus te non tuum
iudicium sed temporum vincla coniunxerunt.

.- Fam. 12.18.1-2
Etsi periniquo patiebar animo te a me digredi, tamen eo tempore me consolabar
quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab impendentibus magnis negotiis
discedere. Utrumque contra accidit; istic enim bellum est exortum, hic pax
consecuta, sed tamen eius modi pax in qua, si adesses, multa te non
delectarent, ea tamen quae ne ipsum Caesarem quidem delectant. Bellorum
enim civilium ii semper exitus sunt ut non ea solum fiant, quae velit victor, sed
etiam ut iis mos gerendus sit, quibus adiutoribus sit parta victoria.

.- Qu. Fr. 1.1.5-7


Nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa est in qua aut nullam aut
perexiguam partem fortuna tenet et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione
animi posita esse videatur. Nullas, ut opinor, insidias hostium, nullam proeli
dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei
frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus; quae persaepe
sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi vim
tempestatis, sic illi impetum fortunae superare non possent. Tibi data est
summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel
12

obruere, vigilantem etiam delectare possit. Constat enim ea provincia primum


ex eo genere sociorum quod est ex hominum omni genere humanissimum,
deinde ex eo genere civium qui aut quod publicani sunt nos summa
necessitudine attingunt aut quod ita negotiantur ut locupletes sint nostri
consulatus beneficio se incolumis fortunas habere arbitrantur. At enim inter hos
ipsos exsistunt graves controversiae, multae nascuntur iniuriae, magnae
contentiones consequuntur.

.- ad. Brut.5.1-2
Voluntas mea, Brute, de summa re publica semper eadem fuit quae tua, ratio
quibusdam in rebus (non enim omnibus) paulo fortasse vehementior. Scis mihi
semper placuisse non rege solum sed regno liberari rem publicam; tu lenius,
immortali omnino cum tua laude. Sed quid melius fuerit, magno dolore
sensimus, magno periculo sentimus. Recenti illo tempore tu omnia ad pacem,
quae oratione confici non poterat, ego omnia ad libertatem, qua sine pax nulla
est. Pacem ipsam bello atque armis effici posse arbitrabar. Studia non deerant
arma poscentium, quorum repressimus impetum ardoremque restinximus.
Itaque res in eum locum venerat ut, nisi Caesari Octaviano deus quidam illam
mentem dedisset, in potestatem perditissimi hominis et turpissimi M. Antoni
veniendum fu<er>it; quocum vides hoc tempore ipso quod sit quantumque
certamen. Id profecto nullum esset, nisi tum conservatus esset Antonius. Sed
haec omitto; res enim a te gesta memorabilis et paene caelestis repellit omnis
reprehensiones, quippe quae ne laude quidem satis idonea adfici possit.
Exstitisti nuper vultu severo; exercitum, copias, legiones idoneas per te brevi
tempore comparasti. Di immortales! Qui ille nuntius, quae illae litterae, quae
laetitia senatus, quae alacritas civitatis erat! Nihil umquam vidi tam omnium
consensione laudatum. Erat exspectatio reliquiarum Antoni, quem equitatu
legionibusque magna ex parte spoliaras; ea quoque habuit exitum optabilem.
Nam tuae litterae quae recitatae in senatu sunt et imperatoris et militum
virtutem et industriam tuorum, in quibus Ciceronis mei, declarant. Quod si tuis
placuisset de his litteris referri et nisi in tempus turbulentissimum post

13

discessum Pansae consulis incidissent, honos quoque iustus et debitus dis


immortalibus decretus esset.

14

Vous aimerez peut-être aussi