Académique Documents
Professionnel Documents
Culture Documents
ROMANA
Catulo:
Amor VII
Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
nox,
furtivos hominum vident amores,
tam te basia multa basiare
vesano satis et super Catullo est,
quae nec pernumerare curiosi
possint nec mala fascinare lingua.
Sufrimiento y desengao
Nulla potest mulier tantum se dicere
amatam
Vere, quantum a me Lesbia amata mea est;
Nulla fides ullo fuit unquam faedere tanta,
Quanta in amore suo ex parte reperta mea
est.
Renuncia al amor
Miser Catulle, desinas ineptire,
et quod vides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum ventitabas quo puella dulcebat
amata nobis, quantum amabitur nulla.
ibi illa multa tum iocosa fiebant,
quae tu volebas nec puella nolebat,
fulsere vere candidi tibi soles.
numc iam illa non vult: tu quoque, inpotens,
noli,
nec, quae fugit, sectare, nec miser vive,
sed obstinata mente perfer, obdura.
vale, puella, iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit invitam.
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
scelesta, vae te! quae tibi manet vita?
quis nunc te adibit? cui videberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
Propercio
Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,
contactum nullis ante cupidinibus.
Tum mihi constantis deiecit lumina fastus
et caput impositis pressit Amor pedibus,
6 donec me docuit castas odisse puellas
improbus et nullo uiuere consilio.
E t mihi iam toto furor hic non deficit anno,
cum tamen aduersos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
10 saeuitiam durae contudit Iasidos.
Nam modo Partheniis amens errabat in
antris,
ibat et hirsutas ille uidere feras;
ille etiam Hylaei percussus uulnere rami
saucius Arcadiis rupibus ingemuit,
is Ergo uelocem potuit domuisse puellam:
tantum in amore preces et benefacta ualent.
In me tardus Amor non ullas cogitat artis
nec meminit notas, ut prius, ire uias.
At uos, deductae quibus est fallacia lunae
20 et labor in magicis sacra piare focis,
en agedum dominae mentem conuertite
nostrae
et facite illa meo palleat ore magis.
Tunc ego crediderim uobis et sidera et amnis
posse Cytinaeis ducere carminibus.
25 E t uos, qui sero lapsum reuocatis, amici,
quaerite non sani pectoris auxilia.
Fortiter et ferrum saeuos patiemur et ignis,
sit modo libertas, quae uelit ira, loqui
Horacio Odas
Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
Carminum I, 11
(Carpe diem)
No pretendas saber, pues no est permitido, el fin
dioses,
XIV
O navis, referent in mare te novi
fluctus. O quid agis? Fortiter occupa
portum. Nonne vides ut
nudum remigio latus,
et malus celeri saucius Africo
antemnaque gemant ac sine funibus
vix durare carinae
possint imperiosius
aequor? Non tibi sunt integra lintea,
non di, quos iterum pressa voces
malo.
10
Quamvis Pontica pinus,
silvae filia nobilis,
iactes et genus et nomen inutile:
nil pictis timidus navita puppibus
fidit. Tu, nisi ventis
15
debes ludibrium, cave.
Nuper sollicitum quae mihi taedium,
nunc desiderium curaque non levis,
interfusa nitentis
vites aequora Cycladas