Vous êtes sur la page 1sur 4

Ovide

Non tamen expositas mensa deprendat amator


Pyxidas: ars faciem dissimulata iuvat.
210
Quem non offendat toto faex inlita vultu,
Cum fluit in tepidos pondere lapsa sinus?
Oesypa quid redolent? quamvis mittatur Athenis
Demptus ab inmundo vellere sucus ovis.
Nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas,
215
Nec coram dentes defricuisse probem;
Ista dabunt formam, sed erunt deformia visu:
Multaque, dum fiunt, turpia, facta placent;
Quae nunc nomen habent operosi signa Myronis
Pondus iners quondam duraque massa fuit;
220
Anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
Quas geritis vestis, sordida lana fuit;
Cum fieret, lapis asper erat: nunc, nobile signum,
Nuda Venus madidas exprimit imbre comas.
Tu quoque dum coleris, nos te dormire putemus;
225
Aptius a summa conspiciere manu.
Cur mihi nota tuo causa est candoris in ore?
Claude forem thalami! quid rude prodis opus?
Multa viros nescire decet; pars maxima rerum
Offendat, si non interiora tegas.
230
Aurea quae splendent ornato signa theatro,
Inspice, contemnes: brattea ligna tegit;
Sed neque ad illa licet populo, nisi facta, venire,
Nec nisi summotis forma paranda viris.
At non pectendos coram praebere capillos,
235
Ut iaceant fusi per tua terga, veto.
Illo praecipue ne sis morosa caveto
Tempore, nec lapsas saepe resolve comas.
Tuta sit ornatrix; odi, quae sauciat ora
Unguibus et rapta brachia figit acu.
240
Devovet, ut tangit, dominae caput illa, simulque
Plorat in invisas sanguinolenta comas.
Quae male crinita est, custodem in limine ponat,
Orneturve Bonae semper in aede deae.
Dictus eram subito cuidam venisse puellae:
245
Turbida perversas induit illa comas.
Hostibus eveniat tam foedi causa pudoris,
Inque nurus Parthas dedecus illud eat.
Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine campus,
Et sine fronde frutex, et sine crine caput.

Medicamina Faciei Femineae


Dic age, cum teneros somnus dimiserit artus,
Candida quo possint ora nitere modo.
Hordea, quae Libyci ratibus misere coloni,
Exue de palea tegminibusque suis;
55
Par ervi mensura decem madefiat ab ovis,
Sed cumulent libras hordea nuda duas.
Haec ubi ventosas fuerint siccata per auras,
Lenta iube scabra frangat asella mola;
Et quae prima cadent vivaci cornua cervo,
60
Contere in haec (solidi sexta fac assis eat),
Iamque ubi pulvereae fuerint confusa farinae,
Protinus innumeris omnia cerne cavis;
Adice narcissi bis sex sine cortice bulbos,
Strenua quos puro marmore dextra terat,
65
Sextantemque trahat gummi cum semine Tusco;
Huc novies tanto plus tibi mellis eat:
Quaecumque afficiet tali medicamine vultum,
Fulgebit speculo levior illa suo.
Nec tu pallentes dubita torrere lupinos,
70
Et simul inflantis corpora frige fabae:
Utraque sex habeant aequo discrimine libras,
Utraque da nigris comminuenda molis;
Nec cerussa tibi nec nitri spuma rubentis
Desit et Illyrica quae venit iris humo;
75
Da validis iuvenum pariter subigenda lacertis;
Sed iustum tritis uncia pondus erit;
Addita de querulo volucrum medicamina nido
Ore fugant maculas (alcyonea vocant);
Pondere, si quaeris, quo sim contentus in illis:
80
Quod trahit in partes uncia secta duas;
Ut coeant apteque lini per corpore possint,
Adice de flavis Attica mella favis.
Quamvis tura deos irataque numina placent,
Non tamen accensis omnia danda focis:
85
Tus ubi miscueris radenti corpora nitro,
Ponderibus iustis fac sit utrumque triens;
Parte minus quarta direptum cortice gummi
Et modicum e murris pinguibus adde cubum;
Haec ubi contrieris, per densa foramina cerne;
90
Pulvis ab infuso melle premendus erit.
Profuit et marathros bene olentibus addere murris,
(Quinque parent marathri scripula, murra novem)
Arentisque rosae quantum manus una prehendat,
Cumque Ammoniaco mascula tura sale;
95
Hordea quem faciunt, illis affunde cremorem;
Aequent expensas cum sale tura rosas:
Tempore sis parvo mollis licet inlita vultus,
Haerebit toto nullus in ore color.

Ulpien in Digeste - Corpus iuris civilis : compilation de droit romain antique : consultations des
jurisconsultes d'poques diverses Ulpien IIIe sicle
Ornamenta muliebria sunt, quibus mulier ornatur, veluti inaures armillae viriolae anuli
praeter signatorios et omnia, quae ad aliam rem nullam parantur, nisi corporis ornandi
causa: quo ex numero etiam haec sunt: aurum gemmae lapilli, quia aliam nullam in se
utilitatem habent. Mundus mulieris est, quo mulier mundior fit: continentur eo specula
matulae unguenta vasa unguentaria et si qua similia dici possunt, veluti lavatio riscus.
Ornamentorum haec: vittae mitrae semimitrae calautica acus cum margarita, quam mulieres
habere solent, reticula crocyfantia. Sicut et mulier potest esse munda, non tamen ornata, ut
solet contingere in his, quae se emundaverint lotae in balneo neque se ornaverint: et contra est
aliqua ex somno statim ornata, non tamen conmundata
Juvnal satire VI
nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,
cum uiridis gemmas collo circumdedit et cum
auribus extentis magnos commisit elenchos.
[intolerabilius nihil est quam femina diues.]
interea foeda aspectu ridendaque multo
pane tumet facies aut pinguia Poppaeana
spirat et hinc miseri uiscantur labra mariti.
ad moechum lota ueniunt cute. quando uideri
uult formonsa domi? moechis foliata parantur,
his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.
tandem aperit uultum et tectoria prima reponit,
incipit agnosci, atque illo lacte fouetur
propter quod secum comites educit asellas
exul Hyperboreum si dimittatur ad axem.
sed quae mutatis inducitur atque fouetur
tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?

460

465

470

Pline l'ancien
e vilissimis quidem hodieque est ob id creditum et id e vetustissimis esse quod constat oleo
myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, mali granati cortice. sed divulgata maxime unguenta
crediderim rosa, quae plurima ubique gignitur. itaque simplicissima rhodini mixtura diu fuit additis
omphacio, flore rosae, crocino, cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, vino.
Haec est materia luxus e cunctis maxime supervacui. margaritae enim gemmaeque ad heredem
tamen transeunt, vestes prorogant tempus: unguenta ilico expirant ac suis moriuntur horis. summa
commendatio eorum ut transeuntem feminam odor invitet etiam aliud agentis. exceduntque
quadringenos denarios librae: tanti emitur voluptas aliena; etenim odorem qui gerit, ipse non sentit.
Plaute Mostellaria
Philem. Cdo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,
ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.
Sc. Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:

250

quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?


Philol. Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,
dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.
Philem. Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.
Sc. Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.
Philol. Vah, quid ill pote peius quicquam muliere memorarier?
nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.
Philem. Cedo cerussam. Sc. Quid cerussa opust nm? Philem. Qui malas oblinam.
Sc. Vna oper ebur atramento candefacere postules.
Philol. Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae.
Philem. Tum tu igitur cedo purpurissum. Sc. Non do. scita es tu quidem.
nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?
non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,
neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.
Philem. Cape igitur speculum. Philol. Ei mihi misero, savium speculo dedit.
nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.
Sc. Linteum cape atque exterge tibi manus. Philem. Quid ita, obsecro?
Sc. Vt speculum tenuisti, metuo n olant argentum manus:
ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.
Philol. Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.
ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.
Philem. Etiamne unguentis unguendam censes? Sc. Minime feceris.
Philem. Quapropter? Sc. Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,
vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,
ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico
itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
quid olant nescias, nisi id unum, ni male olere intellegas.
Philol. Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.
verum illud sse maxima adeo pars vestrorum intellegit,
quibus anus domi snt uxores, quae vos dote meruerunt.
Philem. Agedum contempla aurum et pallam, satin haec <me> deceat, Scapha.
Sc. Non me istuc curare oportet. Philem. Quem obsecro igitur? Sc. Eloquar:
Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat.
[nm amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.]
quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?
[purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.]
pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:
[poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.
pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.]
nam si pulchra est, nimis ornata est.

255

260

265

270

275

280

284-285
286

290