Vous êtes sur la page 1sur 3

ORGENES DE ROMA

1. La guerra de Troya
Clarum oppidum Asiae Troia erat. Per decem annos Graeci cum Troianis
pugnabant, nam Graeci Troiam obsidebant. Belli causa Priami filius est, nam pulchram
Graeciae feminam raptat. Multi dei Graecos iuvabant. Multi populi deique Troianos
quoque iuvabant. Decem annos Graeci urbem obsident sed eam capere non possunt.
Tandem Graeci Troiam dolo
expugnant. Graeci magnum
equum ligneum faciunt. Multi
viri armati intus latebant.
Equum ante portas Troiae
collocant, sicut donum deae
Minervae.
deponere

Graeci
arma

autem
simulant

atque in insulam Tenedum,


proximam Troiae, navigant.
Troiani, igitur, credunt dolis
Graecorum. Moenia aperiunt atque magnus equus intra moenia accipitur. Noctu Graeci
in equo occultati liberantur. Socii eorum redeunt atque Troiam incendunt. Graeci
praeclaram victoriam obtinent. Viros, feminas et pueros interficiunt aut capiunt. Troiam
ferro flammaque delent. Iam tota urbs flagrabat. Iuppiter pium Aeneam monet: Fuge,
et Penates Troiae in alienas terras porta. Aeneas, deae filius, trans terras navigat et ad
Italiam venit.

2. Lavinium et Alba Longa


Bellum magnum et diuturnum erat. Turnus, Rutulorum rex, Laviniam amabat
atque diu cum Troianis pugnat, quia Lavinia advenam praeferebat. Tandem Aeneas
singulari proelio cum Turno pugnat. Aeneas Turnum superat et necat. Tunc bellum ad
finem venit. Aeneas in matrimonium Laviniam ducit. Postea urbem condit. Nomen urbi
Lavinium est. In urbe Troiani tandem habitant. Troiani tamen suum nomen perdunt.
Sunt novus populus, partim Troianus, partim Latinus. Aeneas totum populum Latinos
nominat, quia Latium habitant. Post paucos annos heros Aeneas mortuus est. Alteri
adfirmant: Aeneas cadit in pugna contra Etruscos, Alteri dicunt: Dei Aeneam

raptant atque in caelum ducunt. Magna tempestas erat. Inter tempestatem Aeneas
evanescit, Tunc populus Aeneam patrem:.. nominat. Pater Aeneas est similis deo.
Populus patrem Aeneam venerat atque Aeneae cultum dat. Lavinia in urbe Lavinio
regnat, sed Iulus post paucos annos novam urbem aedificat. Multi Troiani et Latini ad
novam urbem cum Iulo veniunt. Nova urbs inter montem et lacum est. Locus erat
angustus, sic urbs longa et angusta est. Urbs clara, alba et pulchra est. Urbs Alba Longa
appellatur. Iulus per multos annos inter Albanos regnat.

3. Romulus et Remus
Post

multos

annos

rex

Proca inter Albanos regnat. Proca


duos

filios,

Numitorem

atque

Amulium, procreat. Post Procam,


Numitor regnat. Filios habet, et
unam

filiam,

Rheam

Silviam.

Frater Amulius regem Albanorum,


e patria expellit, filios necat et inter
Albanos regnat. Rheam Vestalem
eligit, quia Vestalis numquam filium habet. Quondam Rhea e fonte aquam capit. Postea
iuxta fontem dormit. Deus Mars virginem Rheam videt et stuprat. Rhea geminos filios
edit, Romulum et Remum.
Amulius Rheae filios timet et in altum fluvium pueros mittit. Sed fluvius
Romulum et Remum ad ripam portat. Itaque fluvius Tiberis Rheae filios conservat. In
ripa iacent gemini et clamant. Lupa, ut fama est, ad aquam appropinquat et pueros audit.
Ubi geminos videt, pueris mammas praebet, et ibi nutrit. Postea Faustulus pastor lupam
cum geminis invenit et in casam suam pueros portat. Larentia, Faustuli uxor, pueros
educat.
Post multos annos gemini inter agricolarum casas habitant. Tandem in patriam
reveniunt. Adhuc tyrannus Amulius ibi regnat, sed gemini non iam Amulii iniuriam
ignorant; itaque Amulium necant et avo Numitori regnum dant. Sic Numitor in patriam
revenit et diu inter Albanos regnat. Mox Romulus et Remus e patria migrant, et in loco

prope Faustuli casam oppidum condere cupiunt. Sed rixa inter geminos est; itaque
Romulus solus Romam condit. Sic trecentesimo nonagesimo quarto anno post excidium
Troiae Romulus in Palatino monte oppidum exiguum condit. E nomine suo oppidum
Romam vocat.
4. El rapto de las sabinas
Romulus ceteris incolis dicit: Roma crescere debet, sed feminas non habemus;
legatos ad vicinos populos mittere et Romae nuptias petere debemus. Sed vicini populi
Romae magnum imperium timebant: itaque discordiam ostendunt. Tunc Romulus
magnos ludos parat et populum Sabinum invitat, nam feminas Sabinas rapere cupiebat.
Multi Sabini cum sponsis filiabusque Romam veniunt; locum, muros, aedificiaque
admirant. Sed Romanorum malitia belli causa est, quia Romani Sabinas feminas in ludis
rapiunt. Titus Tatius Sabinos adversus Romanos ducit, nam feminas recuperare cupiebat.
Victoria Sabinis ardua erat; itaque Tatius Tarpeiam, puellam Romanam, auro subornat.
Puella Sabinos cum armis in oppidum admittit.
Copiae Sabinae ante Romae muros cruentam pugnam incipiunt. Tum Sabinae
feminae proelium cum multis lacrimis intermittunt et clamant: Sabini, arma deponite.
Viros Romanos et terram Romanam nunc amamus; nec viduae nec orbae esse cupimus,
nam Romanos Sabinosque amicos putamus. Itaque Romani Sabinique bellum detinent
atque regna consociant.

5. Muerte de Rmulo.
Iam Romulus per multos annos regnabat. Quondam in campo contionem
habebat. Subito tempestas cum magno fragore caelum tegit. Tunc magnus nimbus
descendit et Romulum involvit, nec ullus Romanorum regem videbat. Postquam ex
turbida nube tranquilla lux redit, in terris Romulus iam non erat: sedes regia vacua erat.
Pavor populi Romani magnus est. Romani universi maestum silentium faciunt, deinde
conclamant Romulum deum et patrem. Senatores, qui cum Romulo erant, adfirmant:
"Procella in caelum sublime ad deos Romulum portat, dei Romulum raptant. Populus
Romanus sic Romulo, sicut deo, cultum tribuit. Sed nonnulli alteram famam arguunt: in
procella senatores Romulum occidunt. Populus enim Romulum amabat, senatores tamen
regem metuebant.

Vous aimerez peut-être aussi