Vous êtes sur la page 1sur 3

1

2
3
4
5
6
7
8
9
10
11

6
Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David.
Domine, ne in furore tuo arguas me
neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo?
Convertere, Domine, eripe animam meam;
salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte, qui memor sit tui;
in inferno autem quis confitebitur tibi?
Laboravi in gemitu meo,
lavabam per singulas noctes lectum meum;
lacrimis meis stratum meum rigabam.
Turbatus est a maerore oculus meus,
inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam,
Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei;
convertantur et erubescant valde velociter.

31
1 David. Maskil.

2
3
4
5

6
7
8
9

10
11

Beatus, cui remissa est iniquitas,


et obtectum est peccatum.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum,
nec est in spiritu eius dolus.
Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea,
dum rugirem tota die.
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua,
immutatus est vigor meus in ardoribus aestatis.
Peccatum meum cognitum tibi feci
et delictum meum non abscondi.
Dixi: g Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino h.
Et tu remisisti impietatem peccati mei.
Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.
Et in diluvio aquarum multarum
ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me;
exsultationibus salutis circumdabis me.
Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris;
firmabo super te oculos meos.
Nolite fieri sicut equus et mulus,
quibus non est intellectus;
in camo et freno si accedis ad constringendum,
non approximant ad te.
Multi dolores impii,
sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
Laetamini in Domino et exsultate, iusti;
et gloriamini, omnes recti corde.

37)
1 PSALMUS. David. Ad commemorandum.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me
neque in ira tua corripias me,

3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi,


et descendit super me manus tua.
4 Non est sanitas in carne mea a facie indignationis tuae,
non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum.
5 Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum
et sicut onus grave gravant me nimis. 6 Putruerunt et corrupti sunt livores mei
a facie insipientiae meae.
7 Inclinatus sum et incurvatus nimis;
tota die contristatus ingrediebar.
8 Quoniam lumbi mei impleti sunt ardoribus,
et non est sanitas in carne mea.
9 Afflictus sum et humiliatus sum nimis,
rugiebam a gemitu cordis mei.
10 Domine, ante te omne desiderium meum,
et gemitus meus a te non est absconditus.
11 Palpitavit cor meum, dereliquit me virtus mea,
et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
12 Amici mei et proximi mei
procul a plaga mea steterunt,
et propinqui mei de longe steterunt.
13 Et laqueos posuerunt, qui quaerebant animam meam;
et, qui requirebant mala mihi, locuti sunt insidias
et dolos tota die meditabantur.
14 Ego autem tamquam surdus non audiebam
et sicut mutus non aperiens os suum;
15 et factus sum sicut homo non audiens
et non habens in ore suo redargutiones.
16 Quoniam in te, Domine, speravi,
tu exaudies, Domine Deus meus.
17 Quia dixi: gNe quando supergaudeant mihi;
dum commoventur pedes mei,
magnificantur super me h.
18 Quoniam ego in lapsum paratus sum,
et dolor meus in conspectu meo semper.
19 Quoniam iniquitatem meam annuntiabo
et sollicitus sum de peccato meo.
20 Inimici autem mei vivunt et confirmati sunt;
et multiplicati sunt, qui oderunt me inique.
21 Retribuentes mala pro bonis detrahebant mihi,
pro eo quod sequebar bonitatem.
22 Ne derelinquas me, Domine;
Deus meus, ne discesseris a me.
23 Festina in adiutorium meum,
Domine, salus mea.
50)
1 Magistro chori. PSALMUS. David,
2 cum venit ad eum Nathan propheta,
postquam cum Bethsabee peccavit.
3 Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum
dele iniquitatem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me.
5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
6 Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci,
ut iustus inveniaris in sententia tua et aequus in iudicio tuo.
7 Ecce enim in iniquitate generatus sum,

et in peccato concepit me mater mea.


8 Ecce enim veritatem in corde dilexisti
et in occulto sapientiam manifestasti mihi.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor;
lavabis me, et super nivem dealbabor.
10 Audire me facies gaudium et laetitiam,
et exsultabunt ossa, quae contrivisti.
11 Averte faciem tuam a peccatis meis
et omnes iniquitates meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
13 Ne proicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
14 Redde mihi laetitiam salutaris tui
et spiritu promptissimo confirma me.
15 Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur.
16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae,
et exsultabit lingua mea iustitiam tuam.
17 Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
18 Non enim sacrificio delectaris;
holocaustum, si offeram, non placebit.
19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,
ut aedificentur muri Ierusalem.
21 Tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et holocausta;
tunc imponent super altare tuum vitulos.

Vous aimerez peut-être aussi