Vous êtes sur la page 1sur 2

Cum in Hispania duo Scipiones occisi essent, P.

Cornelius Scipio in
Hispaniam mittitur. Inter captivos ad eum adducta est pulchra virgo.
Virginis parentes, qui magnum auri pondus attulerant ut eam
redimerent, Scipionem rogabant ut is donum reciperet.
Romani, ut adulescentium vires augerentur, eos in Campo Martio
certaminibus exercere solebant.
Aurigae caput galea tegunt corpusque suum habenis cingunt ut eas
firmiter teneant.
Pompeius quingentas naves ornavit, quibus adversus piratas
pugnaret.
Illi alacres aurigae, ut spectantium plausus concitent, celeritate inter
se certant.
Aurigae equos flagello concitant nam spatium arenae septies
decurrere debent, ad metas equos ita flectentes, ut eas non offendant
neque currus frangatur.
In Plauti comoediis fere semper miser adulescens queritur eiusque
servus, domino devotus, eum adiuvat. Hominum lacrimae saepe ab
histrionibus provocatae sunt. Ex iudicum sententia plausuque
spectatorum praemium chorgo datur atque palmae poetae victori
tribuitur, qui hedera coronatur.
Inter omnes Plauti fabulas notissima est illa, cui titulus est Amphitruo.
Haec fabula sic appellatur quia Iuppiter Amphitruonis mulierem fallit.
Triumphi die templa omnia floribus ornantur omnesque arae sertis
coronatae ture fumant. Ingens multitudo in tabulatis, quae per forum
exstructa sunt, sedet.
Socrates, iniuriae accusatus, tranquillo vultu iudices adiit.
[Isid. 14, 8] Montes sunt tumores terrarum altissimi, dicti quod sint
eminentes. Quidam propriis ex causis vocati sunt, ex quibus notandi
sunt qui opinione maximi celebrantur. Mons Caucasus ab India usque
ad Taurum porrectus, pro gentium ac linguarum varietate quoquo
versum vadit, diversis nominibus nuncupatur. Vbi autem ad orientem
in excelsiorem consurgit sublimitatem, pro nivium candore Caucasus
nuncupatur. Nam orientali lingua caucasum significat candidum, id
est nivibus densissimis candidantem.
[Isid. 13, 11, 1-2] Ventus est aer commotus et agitatus, et pro diversis
partibus caeli nomina diversa sortitus. Dictus autem ventus quod sit
vehemens et violentus. Vis enim eius tanta est ut non solum saxa et
arbores evellat sed etiam caelum terramque conturbet, maria
commoveat. Ventorum quattuor principales spiritus sunt. Quorum
primus ab oriente Subsolanus, a meridie Auster, ab occidente
Favonius, a septentrione eiusdem nominis ventus adspirat; habentes
geminos hinc inde ventorum spiritus.

Mensura est res aliqua modo suo vel tempore circunscripta : haec
autem aut corporis est aut temporis. Corporis est ut hominum,
lignorum et columnarum longitudo et brevitas. Sed et solem hunc
propriam sui orbis habere mensuram scimus, quod geometri
perscrutare audent. [Isid. 16, 26, 1]
Latinas litteras Carmentis nympha prima Italis tradidit. Carmentis
autem dicta, quia carminibus futura canebat. [] Litterae autem aut
communes sunt aut liberales. Communes dictae, quia multi eas in
commune utuntur, ut scribere et legere. Liberales, quia eas tantum illi
noverunt, qui libros conscribunt recteque loquendi dictandique
rationem noverunt. Litterarum duplex modus est: dividuntur enim
principaliter in duas partes, in vocales et consonantes. [Isid., Etim. 1,
4, 1-3] Carmenta,ae o Carmentis,is f. ninfa hija deEvandro
[Isid. Etim. 8, 6, 7 ss.] Platonici a Platone philosopho dicti sunt. Hi
animarum
creatorem esse Deum, corporum creatores angelos
asserunt; per multos annorum crculos in diversa corpora redire
animas dicunt. Stoici a loco dicti. Porticus enim fuit Athenis, quam
stoam appellabant, in qua picta erant gesta sapientium atque virorum
fortium historiae. In hac porticu sapientes philosophabantur, ex quo et
Stoici dicti sunt. Graece enim porticus stoa dicitur. Hi negant sine
virtute effici quemquam beatum.
[Isid. Etim.7, 13 ss.] Raphael interpretatur curatio vel medicina Dei.
Vbicumque enim curandi et medendi opus necessarium est, hic
archangelus a Deo mittitur; et inde medicina Dei vocatur. Vnde et ad
Tobiam idem archangelus missus oculis eius curationem adhibuit et,
caecitate detersa, visum ei restituit. Nominis enim interpretatione et
angeli officium designatur. Vriel interpretatur ignis Dei, sicut legimus
apparuisse ignem in rubo. [En escritos apcrifos Uriel es un arcngel
del mismo rango que Rafael.]

Cum omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit


mens et consilium ab eis et, tremore moti, fugae praesidium
quaesiverunt, ita ut nullus cum proximo suo loqueretur sed,
inclinato capite, evadere festinabant Hebraeos. Hos
armatos super se venire audiebant. [Judith, Breviarium pl.
772]

Vous aimerez peut-être aussi