Vous êtes sur la page 1sur 3

Infinitivo

1.- Milites romani castra incendere inceperunt.


2.- Improbi cives fuga salutem petere intenderunt.
3.- Fessus viator ad fluminis ripam requiescere cupiebat.
4.- Miserabiles mulieres ululare non desinunt.
5.- Omnia gaudia attingere gestiebat luxuriosus iuvenis.
6.- Temptavit Phaedra lenibus verbis privignum suum fallere.
7.- Iussit ferox Amulius geminos in Tiberim iactare.

1.- Rem publicam servare debemus.


2.- Fessi agricolae sub umbrosa fago requiescere solebant.
3.- [Claudius] peregrinae condicionis homines vetuit usurpare Romana nomina (Suet. Cl
25. 3).
4.- Noctu ambulabat ille vir, quia somnium capere non poterat.
5.- Lex universi iubet nasci et mori.
6.- Mos erat laudare in proeliis interfectos.
7.- Peregrini atque incolae officium est nihil praeter suum negotium agere.
8.- Gannire proprium canum est.
9.- In omnibus rebus decet servare constantiam.
10.- Pudet cano capite blanditias dicere.

ejercitacin domiciliaria

1.- Exstinguere hostem maxima est virtus ducis (Sen. O. 443).


2.- Non potest artificex mutare materiam.
3.- Malum est in necessitate vivere.
4.- Sapiens irasci nescit.
5.- Dedecet molli voce orationes pronuntiare.

Acusativo + infinitivo

1) Servus dicit ingentem navem portui appropinquare.


2) Nemo ignorat Oedipum, sua nefaria commotum, ex veste matris fibulas detraxisse et
sibi oculos effodisse.
3) Milites omnes putant urbem mox captum iri.
4) Hieronymus dolore vacare [esse] summum bonum dixit (Cic. Tusc. 2.15)
5) Omnes cives credebant Claudium veneno necatum esse..
6) Mercator sperabat se magnas divitias in Hispania comparaturum esse.
7) Fama est multas provincias a latronibus vexari.
8) Senatui oportebat bellum terribile contra Britannos geri.
9) Traditur esse homines in Illyriis, qui interimant videndo, eosque ipsos mares feminasque
pupillas in singulis oculis binas habere.
10) Statuam Corvino in foro suo statuendam esse curavit divus Augustus.
11) Omnium fluminum quae in maria fluunt maximum esse Nilum consentitur.
12) Aruspices ex Etruria acciti inimico atque hostili in populum Romanum animo illam
statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi.
Participio

1.- Iuppiter, a terribilibus Gigantibus oppugnatus, fulmine suo eos devicit.


2.- Sabini cum Romanis pugnaverunt propter virgines raptas.
3.- Subito videmus senem calvum, tunica vestitum russea, inter pueros capillatos
ludentem pila (Petr. S. 27. 1)
4.- Cicero epistulam lectam Tironi iuxta sedenti tradidit.
5.- Cum plausu procedunt cantantes (Sen. Apoc. 134)
6.- Dionysius, cultros metuens tonsorios, candenti carbone sibi adurebat capillum. (Cic.,
Off. 2.7.25)
7.- Omnia semper promittenti paulisper credimus.
8.- Sapiens es, amice, quod nocituros amicos vitas.
9.- Video carcerem publicum, saxis ingentibus structum, angustis foraminibus tenuem lucis
umbram recipientem. (Calp.Flac. Decl. 4.9).
10.- Caesar, exploratis regionibus, omnes copias castris eduxit.
11.- Archias poeta Romam venit, consulibus Mario et Catulo.
12.- Saepe lacrimae me scribente sunt profusae.
13.- Ferae saepe, nullo insequente, tamen in plagas incidunt.
14.- Dracone autem uenenis sopito, pellem de fano sustulit, in patriamque cum Medea
profectus est (Hyg. Fab. 22.4)

ejercitacin domiciliaria

1.- Puella, tanto aspectu deterrita et marcido pallore defecta, tremens desedit et ferrum in
suo pectore condidit.
2.- Obsessa facibus et telis impiae coniurationis, vobis supplex manus tendit patria
communis.
3.- Oppidum iam ipsa natura munitum vallo circumdedimus.
4.- Ex oppugnata urbe perniciem civitatis cogitantes diligentia consulis pulsi sunt.
5.- Perturbatus pater filiam dolentem lenientibus verbis solabitur.
6.- Proditi cives poenam magistratui fraudanti petent.
7.- Obsidibus redditis, veteribus clientelis restitutis, Sequani principatum dimiserant.
8.- Seditione facta, ignobile vulgus saeviit et arma cepit.
9.- Senectute appropinquante, corporis vires languescunt.
10.- Flebatur femina, uxore moriente, et domum implebat ululatu suo.

1) Te iubet e patria discedere Caesaris ira. (Ov. Tr. 3. 85).


2) Quid quereris nostram sic cecidisse fidem? (Prop. 2.4.4).
3) Profecto in aedis meas apsente neminem / volo intro mitti. (Pl. Aul. 20-21).
4) Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac debilem mereri causariam missionem.
(Apul. Met. 4.4).
5) Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae. (Ov. Her. 7.1).
6) Mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt. (Hor. Carm. 4.7.3-4).
7) Credis eum iam posse tuae meminisse figurae. (Prop. 3.20.1-2).
8) Homines antea ab immortalibus ignem petebant neque in perpetuum servare sciebant.
(Hyg. Fab.)
9) [Cervus] venatum subito vocibus conterritus per campum fugere coepit. (Phaedr.
1.12.7-8)
10)Fugiens Pompeius homines movet. (Cic. Att. 7.11.4)
11) Ave, Caesar, morituri te salutant. (Suet. Cl. 21.13)
12)...inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis,
ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem. (Gel. 5.5.3)

Vous aimerez peut-être aussi