Vous êtes sur la page 1sur 2

Quintus Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni V, 1, 19-40

Magna pars Babyloniorum constiterat in muris avida cognoscendi novum regem; plures obviam egressi sunt: inter
quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque
constraverat argenteis altaribus utroque latere dispositis, quae non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat.
Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caveis praeferebantur. Magi deinde
suo more carmen canentes, post hos Chaldaei, Babyloniorumque non vates modo, sed etiam artifices cum fidibus
sui generis ibant. Laudes hi regum canere soliti, Chaldaei siderum motus et statas vices temporum ostendere. Equites
deinde Babylonii, suo equorumque cultu ad luxuriam magis quam ad magnificentiam exacto ultimi ibant. Rex
armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit: ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit.
Postero die supellectilem Darei et omnem pecuniam recognovit. Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas non
regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud inmerito convertit. Samiramis eam condiderat, non, ut plerique
credidere, Belus, cuius regia ostenditur. Murus instructus laterculo coctili bitumine interlitus spatium XXX et
duorum pedum latitudine amplectitur: quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur. Altitudo
muri L cubitorum eminet spatio; turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus CCCLXVIII
stadia conplectitur: singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est.
Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis
occupaverunt, —per LXXX stadia habitabatur,— nec omnia continua sunt, credo, quia tutius visum est pluribus
locis spargi. Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur.
Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur. Sed omnium operum magnitudinem circumveniunt
cavernae ingentes, in altitudinem pressae ad accipiendum impetum fluminis: quod ubi adpositae crepidinis fastigium
excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent. Coctili laterculo structi sunt, totum opus
bitumine adstringitur. Pons lapideus flumini inpositus iungit urbem; hic quoque inter mirabilia Orientis opera
numeratus est, quippe Euphrates altum limum vehit, quo penitus ad fundamenta iacienda egesto vix suffulciendo
operi firmum reperiunt solum. Harenae autem subinde cumulatae et saxis quis pons sustinetur adnexae, morantur
amnem, qui retentus acrius quam si libero cursu mearet inliditur.

Arcem quoque ambitu XX stadia conplexam habent. XXX pedes in terram turrium fundamenta demissa sunt, ad
LXXX summum munimenti fastigium pervenit. super arcem, vulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles
horti sunt, summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni. Saxo
pilae, quae totum onus sustinet, instructae sunt; super pilas lapide quadrato solum stratum est, patiens terrae, quam
altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras: adeoque validas arbores sustinent moles, ut stipites earum VIII
cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem emineant frugiferaeque aeque sint ut si terra sua
alerentur. Et cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec
moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat: quippe XX pedes
lati parietes sustinent XI pedum intervallo distantes, ut procul visentibus silvae montibus vis inminere videantur.
Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae proditum est, amore coniugis victum, quae,
desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis, virum conpulit amoenitatem naturae genere huius operis
imitari.

Diutius in hac urbe quam usquam constitit rex, nec alio loco disciplinae militari magis nocuit. Nihil urbis eius
corruptius moribus, nihil ad inritandas inliciendasque inmodicas cupiditates instructius. Liberos coniugesque cum
hospitibus stupro coire, modo pretium flagitii detur, parentes maritique patiuntur. Convivales ludi tota Perside
regibus purpuratisque cordi sunt, Babylonii maxime in vinum et, quae ebrietatem sequuntur, effusi sunt. Feminarum
convivia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quaeque amicula exuunt, paulatimque pudorem
profanant, ad ultimum,—honos auribus habitus sit,—ima corporum velamenta proiciunt; nec meretricum hoc
dedecus est, sed matronarum virorumque, apud quos comitas habetur vulgati corporis vilitas. Inter haec flagitia
exercitus ille domitor Asiae, per XXXIIII dies saginatus, ad ea quae sequebantur discrimina haud dubie debilior
futurus fuit, si hostem habuisset. Ceterum quo minus damnum sentirent, identidem incremento renovabatur.
Lucius Anneus Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales
[1] Ubi illa prudentia tua? ubi in dispiciendis rebus subtilitas? ubimagnitudo? Tam pusilla <te res> tangit? Servi
occupationes tuas occasionemfugae putaverunt. Si amici deciperent (habeant enim sane nomen quod illisnoster
error inposuit, et vocentur quo turpius non sint) * * * omnibusrebus tuis desunt illi qui et operam tuam conterebant
et te aliis molestumesse credebant. [2] Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est; offendi rebus istis tam
ridiculum est quam queri quod spargaris <in balneo autvexeris> in publico aut inquineris in luto. Eadem vitae
condicio est quaebalnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur, quaedam incident. Nonest delicata res vivere.
Longam viam ingressus es: et labaris oportet etarietes et cadas et lasseris et exclames 'o mors!', id est mentiaris.
Alioloco comitem relinques, alio efferes, alio timebis: per eiusmodi offensasemetiendum est confragosum hoc iter.
[3] Mori vult? praeparetur animuscontra omnia; sciat se venisse ubi tonat fulmen; sciat se venisse ubi

Luctus et ultrices posuere cubilia Curae

pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus.

In hoc contubernio vita degenda est. Effugere ista non potes, comtemnerepotes; contemnes autem si saepe
cogitaveris et futura praesumpseris. [4]Nemo non fortius ad id cui se diu composuerat accessit et duris quoque, si
praemeditata erant, obstitit: at contra inparatus etiam levissima expavit. Id agendum est ne quid nobis inopinatum
sit; et quia omnia novitate graviorasunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.

[5] 'Servi me reliquerunt. ' Alium compilaverunt, alium accusaverunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium
mulcaverunt, alium veneno, aliumcriminatione petierunt: quidquid dixeris multis accidit * * * deincepsquae multa
et varia sunt in nos deriguntur. Quaedam in nos fixa sunt, quaedamvibrant et cum maxime veniunt, quaedam in
alios perventura nos stringunt. [6] Nihil miremur eorum ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda quiaparia sunt
omnibus. Ita dico, paria sunt; nam etiam quod effugit aliquispati potuit. Aequum autem ius est non quo omnes usi
sunt sed quod omnibuslatum est. Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributapendamus. [7] Hiems
frigora adducit: algendum est. Aestas calores refert:aestuandum est. Intemperies caeli valetudinem temptat:
aegrotandum est. Et fera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus. Aliud aqua, aliud ignis
eripiet. Hanc rerum condicionem mutare non possumus:illud possumus, magnum sumere animum et viro bono
dignum, quo fortiterfortuita patiamur et naturae consentiamus. [8] Natura autem hoc quod videsregnum
mutationibus temperat: nubilo serena succedunt; turbantur mariacum quieverunt; flant in vicem venti; noctem dies
sequitur; pars caeliconsurgit, pars mergitur: contrariis rerum aeternitas constat. [9] Ad hanclegem animus noster
aptandus est; hanc sequatur, huic pareat; et quaecumquefiunt debuisse fieri putet nec velit obiurgare naturam.
Optimum est patiquod emendare non possis, et deum quo auctore cuncta proveniunt sine murmurationecomitari:
malus miles est qui imperatorem gemens sequitur. [10] Quare inpigriatque alacres excipiamus imperia nec deseramus
hunc operis pulcherrimicursum, cui quidquid patiemur intextum est; et sic adloquamur Iovem, cuiusgubernaculo
moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibusdisertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum
sermonem mutare permittiturCiceronis, disertissimi viri, exemplo. Si placuerint, boni consules; sidisplicuerint, scies
me in hoc secutum Ciceronis exemplum.

[11]

Duc, o parens celsique dominator poli,


quocumque placuit: nulla parendi mora est;
adsum inpiger. Fac nolle, comitabor gemens
malusque patiar facere quod licuit bono.
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

[12] Sic vivamus, sic loquamur; paratos nos inveniat atque inpigros fatum. Hic est magnus animus qui se ei tradidit:
at contra ille pusillus et degenerqui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mavult deosquam se.
Vale.

Vous aimerez peut-être aussi