Vous êtes sur la page 1sur 1

Literatura Latina III

Mtro. José Luis Quezada Alameda

NOCTES ATTICAE
AULI GELLI

VI, XIII. Quem "classicum" dicat M. Cato, quem "infra classem". [1] "Classici" dicebantur

non omnes, qui in quinque classibus erant, sed primae tantum classis homines qui centum et

viginti quinque milia aeris ampliusve censi erant. [2] "Infra classem" autem appellabantur

secundae classis ceterarumque omnium classium, qui minore summa aeris, quod supra dixi,

censebantur. [3] Hoc eo strictim notavi, quoniam in M. Catonis oratione, qua Voconiam

legem suasit, quaeri solet, quid sit "classicus", quid "infra classem".

XIX, VIII, [15]. Ite ergo nunc et, quando forte erit otium, quaerite, an "quadrigam" et

"harenas" dixerit e cohorte illa dumtaxat antiquiore vel oratorum aliquis vel poetarum, id est

classicus adsiduusque aliquis scriptor, non proletarius." [16] Haec quidem Fronto requirere

nos iussit vocabula non ea re, opinor, quod scripta esse in ullis veterum libris existumaret,

sed ut nobis studium lectitandi in quaerendis rarioribus verbis exerceret. [17] Quod unum

ergo rarissimum videbatur, invenimus "quadrigam" numero singulari dictam in libro

saturarum M. Varronis, qui inscriptus est Ecdemeticus. [18] "Harenas"

autem πληθυντικῶς dictas minore studio quaerimus, quia praeter C. Caesarem, quod

equidem meminerim, nemo id doctorum hominum dedit.

Vous aimerez peut-être aussi