Vous êtes sur la page 1sur 1

1. Non enim ad acuendam linguam, ...

, cum agerem annum aetatis

undevicensimum, iam defuncto pratre ante biennium, non ergo ad


acuendam linguam referebam illum librum neque mihi locutionem sed quos
loquebatur persuaserat.
2. Refracto itaque studio, quod intenderam in Manichaei litteras, magisque
desperans de ceteris eorum doctoribus, quando in multis, quae me
movebant, ita ille nominatus apparuit, coepi cum eo pro studio eius agere
vitam, quo ipse flagrabat in eas litteras, quam tunc iam rhetor Carthaginis
adulescentes docebam, et legere cum eo sive quae ille audita desideraret
sive quae tali ingenio apta existimarem.
3. Impendente autem die, quo ex hac vita erat exitura – quem diem tu
noveras, ignorantibus nobis – provenerat, ut credo, procurante te occultis
modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quandam fenestram,
unde hortus intra domum, quae nos habebat, prospectabatur, illic apud
Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus
nos navigationi.
4. Multa itaque facta, quae hominibus improbanda essent, testimonio tuo
approbata sunt et multa laudata ab hominibus, te teste, damnantur, cum
saepe se aliter habet species facti et aliter facientis animus atque articulus
occulti temporis. Cum vero aliquid tu repente inusitatum et improvisum
imperas, etiamsi hoc aliquando vetuisti, (...) quis dubitet esse faciendum
quando ea iusta est societas hominum, quae servit tibi?

Vous aimerez peut-être aussi