Vous êtes sur la page 1sur 9

II

Decem plagæ Christianitatis


”Nox præcessit, die autem appropinquavit“

I. Vita huius mundi dicitur nox respectu vitæ Paradisi 2

II. Plagæ Ægypti fuerunt figura Christianitatis 3


II.1. Sanguis: passio Martyrum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 3
II.2. Ranæ: hæretici . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 4
II.3. Sciniphis: persecutio infidelium . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 4
II.4. Muscæ: tyranni . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 5
II.5. Mors animalium: boni defunctionis . . . . . . . . . . . . . . . . . . 5
II.6. Ulcus: divisio . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 6
II.7. Grando: tempestatis . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 6
II.8. Locustæ: hypocritæ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 7
II.9. Tenebræ: schisma . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 8
II.10. Angelus percutiens omnia primogenita: subversio Christianorum
per Antichristum . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 8
II. Nox præcessit, die autem appropinquavit (Ad Rom. 13)

T
HEMA propositum et etiam tota Epistola declarant nobis fi-
nem mundi esse de propinquo, ut nullus ponat in ipso spem, nec
amorem suum. Quia quando homo scit quod domus sit antiqua
et minatur ruinam, nullus nisi stultus vult in ipsa remanere ad
habitandum. Idem de navi antiqua ad navigandum. Ita est de
domo huius mundi antiqua et ruinosa. Ideo nullus nisi sit stultus debet ipsam
appetere, nec diligere, nec in navibus vitæ navigare. Sed ut materia præsentis
Sermonis fit Deo acceptabilis et gratiosa et nobis utilis et proficua, salutetur Virgo
Maria.
[I] Pro huius verbi declaratione et materiæ praedicandæ introductione sciendum
est quod in diversis locis Sacræ Scripturæ reperitur quod vita huius mundi dicitur
nox respectu vitæ Paradisi. Hoc delcaratur per tres proportiones, scilicet Solis,
Lunæ et Iesu Christi. Luna habet claritatem, sed Sol habet maiorem septempli-
citer, ut dicunt Doctores et etiam Glossa Ordinaria super: “Erit lux Lunæ, sicut
lux Solis et lux Solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum”1 . Ex peccato
Adæ Sol et Luna perdiderunt multum de claritate. Nota tamen secundum Sanc-
tum Thomam2 quod probabilius dicitur quod illa minoratio luminis ex lapsu primi
Parentis non est secundum realem luminis defectum, sed quoad usum hominis qui
non tantum beneficium ex lumine corporum cœlestium consecutus est quantum
ante fuisset. Nec sequitur si lux corporum cœlestium minorata non est in homi-
ne pecante, quod realiter non sit augenda in eius glorificatione. Quia peccatum
hominis non immutavit statum universi, cum etiam homo prius et post habuerit
animalem vitam quæ motu et generatione creaturæ corporalis indiget, sed glori-
ficatio hominis statum totius creaturæ corporalis immutabit, ideo non est simile.
Unde tunc facta fuit Luna ut præesset nocti3 et in resurrectione erit lux Lunæ
sicut lux Solis.4 Si tamen non peccasset, tantum commodum habuisset ex lumine
1 2 3 4
Is 30:26 In 4 dist. 48, q. 2, art. 3 ad 3 Gen 1:16 Is 30

2 | Sanctus Vincentius Ferrerius


Decem plagæ Christianitatis

Lunæsicut nunc ex lumine Solis, sed ipsam recuperabunt in iudicio generali. Sed
claritatis Christi incomparabiliter excedit claritatem Solis.
Modo in hac vita Sola et Luna dant nobis claritatem, sed non illuminant Cæ-
lum, nec infernum, sed Cælum illuminatur a Christo. “Civitas [illa] non eget Sole,
neque Luna ut luceant in ea. Nam claritatis Dei illuminavit eam et lucerna eius
est Agnus”1 , id est Christus. Nota, lucerna eius est Agnus, id est Christus, cuius
cera est caro quæ ad instar ceræ liquefacta fuit in Passione igne amoris, bombix
albus anima eius mundissima, lumen Divinitatis sanctissima.
Modo fiat ratio. Si tempus præsens illuminatum claritate Solis dicitur dies,
quanto magis Cælum claritate Christi illuminatum debet dici dies respectu cuius
dies iste temporalis dicitur nox? Ideo quando anima de hinc transit et intrat
Cælum, inter cætera de quibus miratur est de tanta clariate, dicens: Credebam
esse in die et eram in nocte, nocte ad instar noctue quæ lumen Lunæ credit esse
magnum, sed si posset videre Solis lumen, lumen Lunæ quasi nihil reputaret. Ita
anima nostra modo credit habere magnam claritatem, sed quando videbit Christi
claritatem, hæc claritas nihil est et poterit dicere tunc anima: Nox, [scilicet vitæ
temporalis] præcessit, dies autem appropinquavit.
[II] Thema propositum innuit quod finis mundi est prope et potest hoc declarari
per decem plagas Ægypti quæ fuerunt figura Christianitatis. Authoritas: “Omnia
in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos
fines sæculorum devenerunt”2 .
[II.1] Prima plaga Ægypti fuit sanguis. Quia voluntate Dei tota aqua Ægypti,
tam fontium quam fluminum, fuit conversa in sanguinem et omnes pisces mortui
fuerunt. Hæc plaga fuit magna Ægyptis3 , de qua dicitur quod Moyses elevans
virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis eius, quæ versa est
in sanguinem et pisces qui erant in flumine mortui sunt. Sed fuit figura nobis
1 2 3
Apoc 21:23 I Cor 10:11 Ex 7:17

Sanctus Vincentius Ferrerius | 3


II. Nox præcessit, die autem appropinquavit (Ad Rom. 13)

Christianis de Passione Martyrum in qua aqua, scilicet Baptismi, conversa est in


sanguinem Martyrii in persecutione Tyrannorum, in qua pater accusabat filium et
e converso, dicens quod erat Christianus, vir uxorem et e converso. Quæ quidem
plaga duravit ultra ducentos annos usque ad tempus Sancti Sylvestri Papæ, quando
Romanorum Imperator qui erat fons istius sanguinis, effectus fuit Christianus. De
hac plaga prædixerat Christus: “Venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur
obsequium se præstare Deo”1 .
[II.2] Secunda plaga fuit ranarum quæ exibeant de aquis in tanta multitudine
quod intrabant domos, cameras, lectos, furnos, nec comburebantur et etiam in-
trabant ollas: “Extendit Aaron manum super aquas Ægypti et ascenderunt ranæ,
operueruntque terram Ægypti”2 . Maxima plaga fuit tunc Ægyptiis, sed fuit figu-
ra nobis Christianis de errore Hæreticorum. Sicut ranæsunt lacuales ita Hæretici
qui ad instar ranarum exibant de aquis Baptismi, quia Christiani non erant sed
Hæretici, et intrabant domos et ad omnem locum, pervertendo Articulos Fidei,
seminando varios errores, in tantum quod Christiani nesciebant cui credere de-
berant. Hæc plaga maxime abundavit tempore Eusebii Vercellensis et Athanasii,
qui contradixerunt eis. Hæc plaga fuit a Beato Petro prophetata, dicens: “Erunt
magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis”3 .
[II.3] Tertia plaga fuit sciniphum de pulvere terræ exeuntium crudaliter mor-
dentium: “Extendit Aaron manum, virgam tenens: percusitque pulverem terrae
et facti sunt sciniphes in hominibus et in iumentis”4 . Plaga fuit Ægyptis, sed fuit
signum Christianis et figurabat persecutionem infidelium qui exierunt de terra,
quia infideles nihil habent in Cælo. Hanc plagam permissit Deus in Christianitate,
quia ex quo Chrsitiani fuerunt liberati a sanguine Martyrum et ab errore Hæreti-
corum, dederunt se vitiis et peccatis, vivendo quiete. Propter hoc misit Deus illud
flagellum, scilicet persecutionem infidelium, quæ fuit tempore Sancti Augustini.
1 2 3 4
Ioan 16:2 Ex 8:6 II Petr 2:1 Ex 8:17

4 | Sanctus Vincentius Ferrerius


Decem plagæ Christianitatis

Ideo dicitur in eius historia: Inter quæ mala fuerunt Augustino lacrymæ suæ pa-
nes die ac nocte. Ideo Apostolus: “Omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu,
persecutionem patientur”1 .
[II.4] Quarta plaga fuit muscarum gravissimarum: “Venit musca gravissima
in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem Terram Ægypti”2 . Significat
quartum malum Christianitatis, scilicet Principum importabilem tyrannizationem
volentium facere de regnis, Villis et Populis ac si esse hæreditas vel possessio eo-
rum et non est ita; quantum possessio est ad hoc ut serviat homini, sed reges sunt
ad hoc ut serviat regno et non e converso. Quia Rex in regno debet esse sicut
Deus in mundo et anima in corpore, id est iustus et clemens, secundum Sanctum
Thomam3 . Sed modo est oppositum et iam in tempore Sancti Gregorii multi tyran-
nice cœperunt regnare et Civitates ut proprias possessiones habere et incœperunt
vendere iustitiam et depredari populos. Unde Princeps auferens per vim aliena,
rapinam committit et tenetur restituere, nisi fit secundum iustitiam, pugnando
vel puniendo.4 Ecce musca asini et fuit completa Prophetia Isaiæ: “Principes tui
infideles, socci furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo
non iudicant: et causa viduæ non ingreditur ad illos”5 .
[II.5] Quinta plana fuit mors omnium animalium Ægypti, scilicet equorum,
mulorum et omnium bovum, vaccarum et asinorum, etc.6 , quæ fuit figura quinti
status Christianitatis, scilicet bonorum defunctionis. Unde animalia, ab anima
dicta, significant personas iustas et devotas, quæ debent habere animas, id est
bonas conscientias. Sed istæ iam sunt defunctæ. Ubi invenies hodie Religiosum qui
habeat conscientiam de fractione regulæ, votorum, cæremoniarum? Ubi invenies
Clericum devotum, castum, honestum? Ubi invenies Prælatum qui magis curat de
animabus quam de redditibus? Ubi sunt Domini temporales conscientiosi et milites
contenti de suis redditibus? Plane omnes sunt defuncti. Ubi sunt Advocati iusti,
1 2 3 4
II Ad Tim 3:12 Ex 8:24 Opusc. de Regim. Princip. cap 12 II IIae, q. 59, art. 4
5 6
in corp. Is 1:23 Ex 12

Sanctus Vincentius Ferrerius | 5


II. Nox præcessit, die autem appropinquavit (Ad Rom. 13)

Mercatores plani, sine fraude, usura, dolo? Ubi sunt Laboratores qui bene solvunt
Decimas et Primitias? Ubi sunt mulieres bonæ et honestæ? Omnes volunt dici
honestæ et bonæ, sed oppositum ostendunt in vanitate, etc. Omnes sunt defunctæ.
Iam completa est prophetia Michæe: “Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit
in autumno racemos vindemiæ: non est botrus ad comendendum: Periit Sanctus
de terra et rectus hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem
suum ad mortem venatur. Malum manuum suarum dicunt bonum: Qui optimus
in eis est quasi paliurus: et qui rectus, quasi spina de sepe”1 .
[II.6] Sexta plaga fuit ulcerum tungentium, scilicet de apostematibus quasi
glandulis, sed dabant eis maximum dolorem.2 Hæc figurabat sextum statum Chri-
stianitatis, scilicet animosam divisionem, quando gentes non occidunt se, sed intus
sunt tumentes veneno odii, rancoris, invidiæ et malæ voluntatis. De invidia et
de odio, de discordia et de seditionibus vide Sanctum Thomam.3 Diu est quod
hæc plaga incœpit et adhuc durat in multis locis. Extra enim ostendunt bonam
voluntatem, sed intus guerram (bellum) cave quia si possunt, nocent. Contra tales
oravit David, dicens: “Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in
cordibus eorum. Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinven-
tionum ipsorum”4 . Nota quomodo est magna stultitia portare odium, iram, seu
malam voluntatem in corde, iuxta responsionem quam fecit Magister Vincentius
cuidam mercatori, dicens quod parceret sibi ipsi, etc. Qui quærit se vindicare de
inimico, primo occidit animam suam gladio quo vult occidere inimicum et sic in-
telligitur verbum Christi, dicens: “Omnes qui acceperunt gladium, [scilicet contra
inamicum] gladio peribunt”5 , scilicet eodem. Item David: “Gladius eorum, [scilicet
vindicatorum] intret in corda ipsorum”6 . Non dicit in corpora, sed in corda.
[II.7] Septima plaga Ægypti fuit grandinum cum tonitruis et fulgoribus de-
struentibus domos, arbores, vineas et plantas7 . Hæc plaga incœpit iam in Chri-
1 2 3 4 5 6
Mich 7:1 Ex 9 II IIae, q. 34, 37, 38, 42 Ps 27:3 Matth 26:52 Ps 36:15
7
Ex 9

6 | Sanctus Vincentius Ferrerius


Decem plagæ Christianitatis

stianitate modo sunt octuaginta vel nonaginta anni, quoniam ante non erant tem-
pestates istæet modo non est annus in mundo quod non sunt tempestates in aliqua
parte vel mortalitates quæ antiquitus erant inauditæ et modo non recedunt de
mundo. Ratio est, quantum ego possum cognoscere, ex magnis blasphemiis quæ
dicuntur quotidie contra Deum.1 Post idolatriam, blasphemia est de maioribus
peccatis quæ possunt fieri contra Deum. Et modo pro nihilo statim blashpemat,
ideo Deus mittit istas tempestates et mortalitates quæ destruunt totum mundum.
Unde sicut contra illos ballistis et sagittis oppugnant turrim, mittunt de sursum
lapides, sive lateres defendendo se, sic contra Christianos qui blasphemando im-
pugnant Deum, mittuntur de sursum lapides. Quæ quidem consuetudo seu abusio
iurandi et blasphemandi incœpit ab octuaginta vel nonaginta annis citra, ideo ab
illo tempore citra veniunt nobis prædicta mala, secundum quod de hoc prophetiza-
vit Moyses: “Generatio enim perversa est et infideles filii. Ipsi me provocaverunt in
eo, qui non erat Deus et irritaverunt in vanitatibus suis: ignis succesua est in furore
meo et ardebit usque in inferni novissima: devorabitque terram cum germine suo
et montium fundamenta comburet. Congregabo super eos mala, et sagittas meas
complebo in eis”2 . Nota, generatio perversa, quia Dominus dedit nobis linguam
ad ipsum laudandum et nos pervertimus eam ad ipsum blasphemandum.
[II.8] Octava plaga fuit locustarum devoratium omnia viridia et de hoc est tex-
tus: “Dixit Dominus ad Moysem: Extende manum tuam super Terram Ægypti
ad locustam, ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quæ residua fuerit
grandini”3 . Et ista plaga significavit hypocritarum multiplicationem. Nam hypo-
critæ dicuntur locustæ. Ratio, quia locustævidentur quod sint aves volantes et
non sunt, imo statim cadunt in terram. Talis est conditio hypocritarum, qui vi-
dentur volare per bona opera et verba devota, sed statim descendunt ad terram ad
habendum terrena, scilicet pecunias, familias, etc. Quot Religiosi et Clerici quot
1 2 3
II IIae, q. 13, art. 3 Deut 32:20 Ex 10:12

Sanctus Vincentius Ferrerius | 7


II. Nox præcessit, die autem appropinquavit (Ad Rom. 13)

false sunt begine, qui volunt vivere otiosi, “qui comedunt domos viduarum”1 . De
quibus dicitur Christus: “Attendite a falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vesti-
mentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: a fructibus eorum cognoscetis
eos”2 . De hypocrisi vide Sanctus Thomas3 .
[II.9] Nona plaga fuit tenebrarum terribilium per tres dies, in tantum quod
nullus de loco in quo stabat poterat se movere. Istud signum vel plagam vide-
tur tangere textus: “Extendit Moyses manum in Cælum: et factæ sunt tenebræ
horribiles in universa Terra Ægypti tribus diebus. Nemo vidit fratrem suum, nec
movit se de loco in quo erat”4 . Hoc signum currit modo propter schisma præsens
ex ignorantia veri Papæ et durat per tres dies, quia tres dicunt se esse Papas et
hoc est ita obscurum et tenebrosum, quia ab utraque parte sunt magni Doctores
et Magistri, Principes et Prælati et Sancti qui fecerunt miracula. De his tenebris:
“Nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant”5 . Imo, nec moventur de
loco in quo conclusi sunt ab his tenebris dicendo: Ex quo habeo hic Dignitatem,
Beneficium et redditus meos, teneo cum isto. Idem illi de Francia etiam dicunt:
Si fuissem in Francia tenuissem cum illo. De schismate vide Sanctus Thomas6 .
[II.10] Decima et ultima plaga fuit Angeli percutientis omnia primogenita Ægyp-
ti et statim fuit finalis egressus de Ægypto, ut habetur: “Media nocte egrediar in
Ægyptum: et morietur omne primogenitum in Terra Ægyptorum, a primogenito
Pharaonis qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillæ quæ est ad mo-
lam et omnia primogenita iumentorum”7 . Ecce hic subversio Christianorum per
Antichristum. Angelus enim percutiens figurabat Christum qui percutiet omnia
primogenita, id est Principes Christianorum ex parte quorum fient præconizationes
contra Christum et Virginem Mariam. Et post statim sequetur finalis destructio
mundi. De hoc dicit Apostolus: “Mittet illis Deus operationem erroris, ut credant
mendacio, ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt ini-
1 2 3 4 5 6
Matth 23:24 Matth 7:15 II IIae, q. 111 Ex 10:22 Ps 81:5 II IIae, q. 39
7
Ex 11:4

8 | Sanctus Vincentius Ferrerius


Decem plagæ Christianitatis

quitati”1 . Nota cum dicit “mittet”, non solum permittet, sed mittet etiam. Et
nota quod in persecutione Antichristi erunt duo. Primo culpa et malitia ipsius
Antichristi et hanc permittet Christus. Secundo, ibi erit pœna et punitia malorum
et quantum ad hoc Deus mittet Antichristum.
Cum ergo iam diu fit quod sumus in nona plaga patet quod dicit thema: Nox
præcessit, dies autem appropinquavit. Et statim veniet Angelus percutiens. Re-
medium ergo quod habemus ostenditur in Epistola huius Dominicæ, cum dicitur:
“Abjiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis”. Deo gratias.

1
II Tess 2:10-11

Sanctus Vincentius Ferrerius | 9