Académique Documents
Professionnel Documents
Culture Documents
CUADERNILLO DE
EJERCITACIÓN
Año 2018
1
LECTIO Nº1: Fonética y prosodia.
1. Ejercicios de lectura:
caput – centuria – circa – Kalendae – qui – quintus – eloquentia – gladiator – gula – gens
– magis –dignus – his – nihil – homo – pulcher – chorus – phoca – Pharos – thema –
Themis – bellum – flamma – currus – succus – rex – pax – saxum – zona – zelus – zeugma
– pyra – typus – idem - maior – iam – iudex – unus – durus – avis – vulgaris – aurum –
laurus – caelum – Caesar – foedus – poena
Vetĕres Graecos anŭlum habuisse in digĭto accipĭmus sinistrae manus, qui minĭmo est
proxĭmus. Romānos quoque homĭnes aiunt sic plerumque anŭlis usitātos. Causam esse
huius rei Apion in libris Aegyptiăcis hanc dicit, quod insectis apertisque humānis
corporĭbus, ut mos in Aegypto fuit, [...] repertum est nervum quendam tenuissĭmum ab
eo uno digĭto, de quo dixĭmus, ad cor homĭnis pergĕre ac pervenīre; propterea non
inscītum visum esse eum potissĭmum digĭtum tali honōre decorandum, qui contĭnens et
quasi conexus esse cum principātu cordis viderētur. (Gel. 10.10)
2
LECTIO Nº 2: Clases de palabras: variables e invariables. Declinación y caso. 1ra.
declinación. Categorías morfológicas del verbo. Presente activo y pasivo de 1ra.
y 2da. declinaciones.
1) Trepido. Trepidamus.
2) Puella trepidat. Puellae trepidant.
3) Cur trepidas, puella? Cur trepidatis, puellae?
3
LECTIO Nº 3: 2da. declinación. Presente activo y pasivo de 3ra., 4ta., y 5ta. conjugaciones.
Presente de sum. Circunstanciales de lugar, tiempo y modo. Nexos coordinantes.
- campus, -i; gladius, -ii; aper, -pri; socer, -eri; exemplum, -i; virus, -i
4
LECTIO Nº 4: Adjetivos de primera clase. Pretérito imperfecto activo y pasivo de las cinco
conjugaciones y de sum. Modificador directo, predicativo y aposición.
4. Analizar morfológicamente las siguientes formas verbales. Pasar del singular al plural
y de voz activa a pasiva y viceversa según corresponda:
5
LECTIO Nº 5: Futuro imperfecto de las cinco conjugaciones y de sum.
6
LECTIO Nº 6: 3ra. declinación. Temas en -i. Proposiciones adverbiales en indicativo.
navis, navis (f); vulpes, vulpis (f); mare, maris (n); calcar, calcaris (n)
1) Periti nautae, cum famem solo pane non depellebant, retibus e navibus pisces
capiebant.
2) Nostri cives acerbam cladem accepient, quod hostium ignes Romanam classem
evertent.
3) Agricolae deae altaria sertis ornant, quod messes copiosae fuerut.
4) Nunc antequam imbre ventoque caelum nigrescit, oves in ovile ducam.
5) Laboriosae apes in alveare celeriter volabant quod nigris nubibus imbres
nuntiabantur.
6) Cum lanae vestes nobis non fovent, pelles ursi induimus.
7) Enses Romanorum magna caede fines hostium vastabunt.
8) Villici canes suos in collem ducunt quia lupi saepe timidas oves feriunt.
7
LECTIO Nº 7: 3ra. declinación. Temas en consonante.
1) Horatius trigemina spolia prae se gerebat. Soror Horatii cognoscit super umeros
fratris paludamentum sponsi. Tum uirgo solvit crines et misere nomine sponsum
mortuum appellat. Mouet saevo iuveni animum conploratio maestae sororis in
victoria sua et tanto gaudio publico. Itaque gladio transfingit puellam. (Liv.
1.26.2-4, adaptación).
2) Cupido luxuriaque pudorem iuventutis frangebant, quod peregrinis moribus
romani polluebantur.
3) Cum furor arma sceleratae multitudini ministrat, faces et saxa undique volant.
4) Dum dira tuba militum pectora excitantur, beati aratores paterna rura sub aestivo
sole exercent.
5) Neptunus, marium deus, calamitatem cyclopis Polyphemi vindicat et multis
imbribus et tempestatibus navem Ulixis in mari vexat.
6) Cum flamen virginesque sacra in templum portant, magnum exemplum religionis
dant,
7) Validos milites dux in castra reducet, quod muro magnae altitudinis urbs inimica
munitur.
8) Cum opifices periti calices conficiebant, figuras pulchro colore fingebant.
8
LECTIO Nº 8: Tiempos del perfecto activo de infectivo.
a) expleo
b) narro
c) sepelio
d) arcesso
e) cupio
f) sum
2. Conjugar las formas de cada ítem de la lista anterior en los tres tiempos del perfecto
activo.
9
LECTIO Nº 9: Tercera declinación temas mixtos y aislados. Adjetivos de segunda clase.
imber – pater – tussis – dens – bos – sedes – civis – iuvenis – iudex – nox – senex
– puppis – canis – Iuppiter.
homo sapiens – celeris legio – rex audax – fragilis linter – vetus populus
1. Gravi oratione ante dubitabile proelium ad difficilem pugnam nos impulit fortis
dux.
2. Supplici voce immitis patris animum leniet maesta virgo.
3. Subito mirabile prodigium tristibus exsulibus inexorabile fatum monuit.
4. Exiguo e paupere mensa dono Lares agrestes coluerunt veteres agricolae.
5. Infames erant Romae histriones et meretrices.
6. Ferocis acrisque Martis durum pectus mulcebit mollis Venus suavibus artibus
suis.
7. Cum ingentes furores pectora plebis in seditionem traxerant, vehementium
oratorum eloquentia in foro audaces placabat.
8. Mendax hospes dulce donum amoris infelici reginae promiserat callido fraude.
9. Dum regales aedes muliebri plangore ululabant, nos alacribus animis in miserabile
bellum processimus.
10. Sollertes legati imperatori omnia de castris terribilium hostium narraverunt.
11. Difficilia tempora animum pauperis agricolae firmaverant.
12. Dulcis puella suos tenues crines composuit et levi veste suum iuvenile corpus
induit.
10
EJERCICIOS DE REPASO.
DE ANTIQUIS ROMANIS
DE AMICITIA
Post longum Troianum bellum, Aeneas, filius deae Veneris, cum patre Anchisa
nonnullisque comitibus e troia initium capit longi itineris ad Saturniam Terram,
pristinam gentis Troianae sedem.
Septem annos omnibus terris fluctibusque errat et ad litora Africae accedit. Hic
Didonem, Carthaginis reginam, valde pulchram doctamque, invenit. Regina Aeneam
comitesque eius mirifice recipit.
Paulatinam amor in pectore reginae crescit. Etiam Aeneas aem amat, sed manere
Carthagine non potest; oportet ad Saturniam Terram iter pergere. Dido manu sua perit.
Tunc Aeneas, post ludorum celebrationem in memoriam patris Anchisae in
Sicilia factam, Cumarum Sibyllam visitat et ad inferos desdendit. Ibi gloriam futuram
Romae pater Anchises filio monstrat. Tandem Aeneas terram antiquorum Troianorum
accedit, Turnum, Rutulorum regem, proelio vincit, et Laviniam, regis Latini filim, in
matrimonium ducit.
11
Secundum veterem poetam Ennium, filia Aeneae, nomine Rhea Silvia, sacerdos
Vestae, mater Romuli Remique est; secundum Vergilium, inter Aeneam et conditores
Romae tria secula intersunt.
12