Vous êtes sur la page 1sur 3

Requiem

• Introït (Introitus) :
Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua
luceat eis.
Te decet hymnus Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in
Jerusalem.
Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.
Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua
luceat eis.

• Kyrie eleison, le Kyrie de l'Ordinaire de la messe :


Kyrie eleison; Christe eleison; Kyrie eleison

• Graduel (Graduale), associé au Trait :


Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua
luceat eis. In memoria æterna erit justus : ab auditione
mala non timebit.

• Trait (Tractus) :
Absolve, Domine, animas omnium fidelium defunctorum ab
omni vinculo delictorum et gratia tua illis succurente
mereantur evadere judicium ultionis, et lucis æterne
beatitudine perfrui.

Dies iræ, dies illa,


Solvet sæclum in favílla,
Teste David cum Sibýlla !
Quantus tremor est futúrus,
quando judex est ventúrus,
cuncta stricte discussúrus !

• Offertoire (Offertorium ), qui présente la particularité


dans la messe de Requiem d'avoir une structure de
répons :
Domine, Jesu Christe, Rex gloriæ, libera animas omnium
fidelium defunctorum de pœnis inferni et de profundo lacu.
Libera eas de ore leonis, ne absorbeat eas tartarus, ne
cadant in obscurum; sed signifer sanctus Michael
repræsentet eas in lucem sanctam,
* Quam olim Abrahæ promisisti et semini ejus.
V/.Hostias et preces tibi, Domine, laudis offerimus; tu
suscipe pro animabus illis, quarum hodie memoriam
facimus. Fac eas, Domine, de morte transire ad vitam.
* Quam olim Abrahæ promisisti et semini ejus.

• Sanctus, le Sanctus de l'Ordinaire de la messe :


Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth; pleni
sunt cœli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis. (reprise)

• Agnus Dei, l’Agnus Dei de la l'Ordinaire de la messe, mais


avec miserere nobis remplacé par dona eis requiem,
et dona nobis pacem devenu dona eis requiem
sempiternam :
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem
sempiternam.

• Communion (Communio), qui de même que l'Offertoire,


présente la particularité dans la messe de Requiem
d'avoir une structure de répons :
Lux æterna luceat eis, Domine,
* cum sanctis tuis in æternum, quia pius es.
V/. Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua
luceat eis.
Cum sanctis tuis in æternum, quia pius es.

• Absoute prononcée dans l'église, qui a la forme musicale


d'un répons :
Libera me, Domine, de morte æterna, in die illa tremenda,
quando cœli movendi sunt et terra, dum veneris iudicare
sæculum per ignem. Tremens factus sum ego et timeo,
dum discussio venerit atque ventura ira. Dies illa, dies iræ,
calamitatis, et miseriæ, dies magna et amara valde.
Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua
luceat eis.

• « In paradisum », une antienne chantée en allant au


cimetière et sur la tombe :
In Paradisum deducant te Angeli; in tuo adventu
suscipiant te Martyres, et perducant te in civitatem
sanctam Jerusalem. Chorus Angelorum te suscipiat, et
cum Lazaro quondam paupere, æternam habeas requiem.

« Pie Iesu Domine, dona eis requiem. Dona eis requiem


sempiternam. »