Vous êtes sur la page 1sur 54

K. Littera numeralis, qu 150. denotat, unde versus : K. quoque centenos, et quinquaginta tenebit. Seu, ut habet Ugutio : K.

centenarium, medium conservat et unum. Cui assentiuntur Not numerorum ex antiquo Codice descript, ubi K. 151. efficere dicitur. Eidem liter, si recta linea superaddatur, centum quinquaginta unum millia significat. K. licet apud Latinos nihil valeat, apud Alemannos tamen pro X. Grca positum, Clenche, i, Clange, Clamitat, dum superponitur cantilen. Notkerus Balbulus opusc. Quid singul liter significent in superscriptione, cantilen. Vide A. K. Antiqui cum a sequebatur k prponebant, cum vero u, q, postponebant. Omnia autem Grca qualicumque sequente vocali per k scribenda sunt. Papias. Ex Isidor. Orig. lib. 1. cap. 26. sect. 13. et. 20. Superfluum omnino esset monere litteram K. spissime in MSS. Codicibus scribi pro C et Ch. Nec minus not ali mutationes quas idcirco silebimus. KAAGIUM, Tributum, quod pro facultate onerandi et exonerandi naves in littore conceditur, nostris Quaiage, a Gall. Quai. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 976 : De Kaagio, muragio, paagio, barbicanagio, et de operationibus castrorum, etc. Vide Caiagium in Caya. Vectigal ex fluviorum portubus, nostris Kayage. Kaasgium in Charta locat. prposit. Ambian. ann. 1292. in Reg. 70. Chartoph. reg. ch. 252 : Omne jus nobis competens... in Kaasgio et traverso Ambianensi, in theloneo bladi et aliorum granorum, etc. Charta ann. 1360. in Reg. 88. ch. 93 : Lesquielz kais de la Rochelle furent de feu Guiart de la Gravelle et lui appartiegne et doie appartenir le droit de prendre le Kayage et le proffit desdiz kais et de la vase. Vide supra Caiagium in Caya et Caium. KABELLUM. Vide Habellum.

KADIMIA. Vide infra Katimia. KADORISTAS, Inseparabilia. Glossar. vet. ex Cod. reg. 7613. KADRAGESIMA, pro Quadragesima, in Charta Jacobi Regis Aragon. ann. 1228. tom. 8. Spicileg. Acher. pag. 383.

Non sunt curtine ante altare pro Kadragesima. (Chevalier, Visit. episcop. Gratianop. p. 24.)

KAERE, Csar, amicus. Gloss. Isidori ; ubi Grvius : Lege , Csar, Csar ave. Persius in Prologo : Quis expedivit psittaco suum . Martialis : Psittacus a vobis aliorum nomina discam, Hic per me didici dicere, Csar ave.

KAESIUS, pro Csius, Equi color, in vet. Inscriptione, 342. KAEYUM, Salictum, Gall. Saussaie. Chartularium S. Vandreg. tom. 1. pag. 976 : Unam pechiam terr.... sitam in prdicta parochia de Calido-Becco intra Kaeyum dictorum Religiosorum in uno latere et terram Johannis le Serrurier in alio. Vide Kaneium. Kaheir, Kaheium, Eadem notione. Vide Kaneium. KAFICIUM, Idem quod Caficium, Mensur frumentari apud Hispanos species, nostris, Kafis. Charta ann. 1317. in Reg. 54. Chartoph. reg. fol. 36. r. : Dominus rex confirmavit donationem...... de quinquaginta Kaficiis tritici ad mensuram Pampilonensem. Stat. pro reformat. regni Navar. ann. 1322. in Reg. A. Cam. Comput. Paris. fol. 159. v. : Ordinatum est quod castellanus dicti castri habeat decem homines, et pro quolibet homine quinque Kaficia tritici et

viginti solidos per annum. Ibidem fol. 60. v. : Cum laboratores solvant in pectis regis, pro viginti Kaficiis bladorum servandorum, unum Kaficium ; dicti custodes habebunt illud Kaficium. Ubi Reg. ejusd. Cam. sign. Noster fol. 437. r. habet, Raficia. Testam. Caroli reg. Navar. et comit. Ebroic. ann. 1376. in Cod. reg. 8428. 3. fol. 109. r. : Lesquelles rentes et revenus peuent valoir et monter la somme de 433. Kafis de froment, 432. Kafis d'orge et d'avene, et 107. livres, dix solz de Carlins noirs. Vide supra Caffirus. Keaficium, Eadem notione, in Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris. fol. 339. r. : Quidam modus mensurarum in Navarra. In Keaficio Pampilon sunt iiij. roua ; in rouo iiij. quartalia, etc. Pluries ibi. KAIA, Domus, apud Spelman. et Blount. Glossar. S. Germ. Prat. sign. 501 : Cancelli, Kai. Vide supra Caia. KAIAGIUM, Kailagium, Idem quod Kaagium. Litter Ricardi II. Regis Angli ann. 1379. apud Rymer. tom. 7. pag. 221 : Semper hactenus quieti esse consueverant de Theolonio, pontagio, muragio, pavagio.... Kailagio..... theolonii, pontagii... Kaiagii, etc. KAIUM, Lapideus ad fluvii ripam agger, Gall. Quai. Lit. Alfonsi comit. Pictav. ann. 1269. in Reg. 11. Chartoph. reg. fol. 44. r. : Pro Kaio aqu Wltin reficiendo sex denarios ab eisdem mercatoribus exigunt. Vide Caya. KAKENUS, Arabice, Cignus, in Glossar. Medic. MS. Simon. Januens. ex Cod. reg. 6959. KAKER, vox Germanica qu opprobrium sonat, Flandris Kacker. Laur. Byzinius Origine Belli Hussitici apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 168 : Hi ergo quotidie in vertice montis supra flumen, ex opposito Monasterii sanct Crucis et Ecclesi S. Valentini stantes contra civitatem ha ! ha ! hus ! hus ! Kaker ! Kaker ! velut canes ululabant. KAKIA, a Grco , Malitia, apud Fridegod. in vita S. Wilfr. sc. 3. Bened. part. 1. pag. 185 : Non contenta su virus fudisse Kaki, etc.

de

KAKIMIA, vox Chimica. Est, inquit Rochus le Baillif, in Dictionariolo Spagyr. cujuscumque metalli immatura minera, qu adhuc in primo suo ente consistit, ut infans in utero matris su. KAKO, Columna infamis, ad quam malefici spectandi populo exponuntur, Germ. Kaak. Vide Haltaus. Glossar. German. in hac voce, col. 1056. Vetus Liber Erfurt. : Item idem advocatus habet facere seu fieri patibulum, domum lictoris, Kakonem, etc. KALCANDACH. Vide Kalend. KALCULUM, Kartulum quo mortui afferuntur alibi. Gloss. Isid. ubi Grvius : Pro Kartulum lege Capulum, aut Kapulum. Nam capulus est sarcophagus. In Papia que corrupte legitur, Kalculum in quo mortui deferuntur, vel vestimentum detritum seu linteum. Nec minus in Glossis Arabico-Latinis, pro Cattulum, feretrum, lege capulum ; pro diferuntur et deferuntur, scribe efferuntur. Vide Kaltulum. Vide supra Capulus 2. 1. KALENDA, Congregatio cujusdam pi societatis Hallensis, qu Kalendis singulorum mensium potissime conveniebat. Kalende, eadem acceptione, in Charta ann. 1339. ex Reg. 71. Chartoph. reg. ch. 234 : Oye et entendue la supplication des confreres et surs de la confrairie de la Kalende d'Avrenchin, etc. Vide supra Fratres Kalendarum in Frater et post Kalend. 2. KALENDA, Martyrologium, cui addebantur obituarium et ordo officii peragendi. Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 574 : Prcipimus quod matriculam seu Kalendam cotidie legi facerent. Stat. ant. eccl. cathed. S. Petri Redon. cap. 6. ex Cod. reg. 9612. L. : Ultimo receptus canonicus tenebitur Calendam quotidie legere ; et quando se absentare voluerit, antecessori suo immediate ante eum recepto, vel alteri secundum ordinem notificare tenebitur, qui similiter eamdem Kalendam legere tenebuntur. Ordinar. MS. S. Petri Aure-val. : Pueri claustrales conveniant coram ipso (priore) pro Kalenda repetenda .... Quo facto omnes

convenient in capitulo et fiat Kalenda, cum suis adjacentibus et suffragiis, ut moris est. Constit. ant. monast. S. Petri-Mont. dic. Metens. tom. 2. Monum. sacr. antiq. pag. 429 : Accepta benedictione, lector Kalendas et Lunam sequentis diei et Natalitia Sanctorum pronuntiabit. Vide Kalendarium 2. 3. KALENDA, Initium cujusvis rei, puta, Locus ubi territorium aliquod incipit. Charta Andr. reg. Hungar. ann. 1214. inter Probat. tom. 2. Annal. Prmonstr. col. 19 : Cujus prdii prim met incipiunt a Kalenda Vidze.... Veniunt iterum ad primas metas in loco superius nominato, Kalendaviz (sic) nominat. 4. KALENDA. Vide post Kalend. KALEND, seu Festum Kalendarum, Wlug Beigo in Epochis cap. 7. Festum Kalcandach ; ita appellant Scriptores, publicas illas ac superstitiosas ltitias, quas Kalendis Januarii, quibus annus aperitur, exhibuere primum Gentiles, usurpavere etiam postmodum Christiani, et quas utrique indecoris choreis, mulierumque aut ferarum assumptis formis ac vestibus fdabant, uti supra in voce Cervulus indicatum. Ea porro superstitio vigente Christianismo adeo invaluit, ut vix ab Ecclesia proscribi potuerit, atque adeo Episcopis, Conciliis, et summis Pontificibus, ad id vires suas conferentibus, ut patet ex Concilio Trullano can. 62. Romano sub Zacharia cap. 8. Turonensi II. cap. 17. 22. Autissiodor. can. 1. Capitulari Gregorii II. PP. pro Bavaris cap. 8. Attonis Episcopi Basileensis Capitulis cap. 79. Epistola ipsius Zachari ad Bonifacium Mogunt. et Sermonibus ac Homiliis Patrum, qui gravius in ejusmodi Kalendarum spurcitias ac fditates invehuntur, S. Augustini, S. Ambrosii Serm. 11. S. Maximi Taurin. Petri Chrysologi Serm. 115. denique Faustini Episcopi apud Bollandum 1. Januarii, et e Grcis Joannis Chrysostomi, sancti Asterii, et aliorum : quas quidem Kalendarum impietates et ludicras prophanasque superstitiones attigere etiam Tertullianus lib. de Idololatr.

cap. 14. Isidorus lib. 1. de Eccl. Offic. cap. 40. Alcuinus lib. de Divin. Offic. cap. 4. Cyprianus in Vita S. Csarii Arelat. sub fin. Anonymus in Vita S. Samsonis Episcopi Dolensis lib. 2. cap. 13. Vita S. Hugonis Abbatis S. Martini Eduensis num. 15. etc. Licet, inquam, ab Ecclesia non semel proscript fuerint, indictis ad hanc diem jejuniis et litaniis, de quibus suo loco, quibus e quodammodo expiarentur, et ut ludicr et impi festivitatis loco vera ac solida succederet ; non potuere tamen tam alte radicat prorsus evelli, adeo ut extremis etiam temporibus plus solito vires acceperint, et non a secularibus dumtaxat ; sed et ab ipsis Episcopis et Sacerdotibus legantur usurpat : imo, cum ab iis omnino abstinuissent Laici, eas obstinate retinuisse Clericos, atque ab iis solis usurpatas fuisse, testantur Theologi Parisienses in Epist. encyclica ann. 1444 : Quid quso, fecissent (Episcopi) si solum Clerum sicut hodie his observantiis vacantem vidissent ! unde ejusmodi festivitati Festi Hypodiaconorum nomen inditum, non quod revera soli Subdiaconi has scelestas choreas ducerent ; sed quod hac joculari appellatione nostri indicare voluerint, festivitatem hanc fuisse ebriorum Clericorum seu Diaconorum : id enim evincit vox Soudiacres, id est, ad litteram, saturi Diaconi, quasi Diacres saouls. Cujusmodi autem fuerit, et quibus ineptiis constiterit, docet Beletus lib. de Divin. Offic. cap. 72. his verbis : Festum Hypodiaconorum, quod vocamus Stultorum, a quibusdam perficitur in Circumcisione, a quibusdam vero in Epiphania, vel in ejus octavis. Fiunt autem quatuor tripudia post Nativitatem Domini in Ecclesia, Levitarum scilicet, Sacerdotum, Puerorum, id est, minorum tate et ordine, et Hypodiaconorum, qui ordo incertus est. Unde fit, ut ille quandoque annumeretur inter sacros Ordines, quandoque non, etc. Videtur sane ea Episcoporum, vel potius Clericorum lascivia a Grcis originem cepisse ; cum in octava Synodo can. 16. ex versione Anastasii, (nam canon abest in Grca Editione) legamus fuisse tum quosdam Laicos, qui secundum diversam Imperatoriam dignitatem videbantur capillorum comam circumplexam involvere atque reponere, (ita namque, ait hoc loco Anastasius, a cervice usque ad capita contorquebant, ut clericali more in rotundum tonsi viderentur)

et gradum quasi sacerdotalem per qudam indusia et vesti menta sacerdotalia sumere, et, ut putabatur, Episcopos constituere, superhumeralibus, id est, palliis, circumamictos, et omnem aliam Pontificalem indutos stolam, qui etiam proprium Patriarcham adscribentes, eum qui in adinventionibus risum moventibus Prlatus et Princeps erat ; et insultabant, et illudebant quibusque divinis, modo quidem electiones, promotiones, et consecrationes, modo autem acute calumnias, et depositiones Episcoporum quasi ab invicem et per invicem miserabiliter et prvaricatorie agentes et patientes ; talis autem actio nec apud gentes a sculo unquam audita est, etc. Qu postrema verba satis innuunt, ejusmodi Clericorum ludibria in Occidente nondum nota fuisse. Quod igitur sub exitum mensis Decembris initium sumeret prava illa festivitas, Libertas Decembrica appellata est, de qua idem Beletus cap. 120 : Sunt nonnull Ecclesi in quibus usitatum est, ut vel etiam Episcopi et Archiepiscopi in Cnobiis cum suis ludant subditis, ita ut etiam sese ad lusum pil demittant. Atque hc quidem libertas ideo dicta est Decembrica, quod olim apud ethnicos moris fuerit, et hoc mense servi et ancill, et pastores velut quadam libertate donarentur, fierentque cum dominis suis pari conditione, communia festa agentes post collectionem messium : quanquam vero magn Ecclesi, ut est Remensis, hanc ludendi consuetudinem observent. videtur tamen laudabilius esse, non ludere. Vivebat Beletus in Ecclesia Ambianensi ann. 1182. ut auctor est Albericus in Chronico MS. Inter ludicra hujus festivitatis prcipuum locum obtinebat electio Abbatis vel Episcopi stultorum, cujus ludibria hic perstringere placet ex Cremoniali MS. Eccl. Vivar. ann. 1365. exarato fol. 153. Die 17. Decembris conveniunt omnes sclafardi et clericuli ut Abbatem eligant : quo electo cantatur Te Deum, et tunc per consocios subtollitur, et elevatur, ac super humeros ad domum, ubi cteri pro potu sunt congregati, letanter deportatur, atque in loco ad hoc specialiter ornato et prparato ponitur, statuitur et collocatur. Ad ejus introitum omnes debent assurgere, etiam dom. Episcopus si fuerit prsens, ac impensa

reverentia consueta per consodales et consocios electo, fructus species et vinum cum credentia ei dentur, etc. Sumpto autem potu idem Abbas vel major succentor ex ejus officio absente Abbate incipit cantando ea qu secuntur ; ab ista enim parte sclafardi, clericuli ceterique de suptus chorum debent esse simulque cantare, ceteri vero desuper chorum ab alia parte simul debent respondere... Sed dum eorum cantus spius et frequentius per partes continuando cantatu tanto amplius ascendendo elevatur in tantum quod una pars cantando, clamando, fort cridar, vincit aliam. Tunc enim inter se ad invicem clamando, sibilando, ululando, cachinnando, deridendo ac cum manibus demonstrando, pars victrix quantum potest partem adversam deridere conatur et superare, jocosasque trufas sine tdio breviter inferre. A parte Abbatis, Heros. Alter chorus, et nolic. nolierno. A parte Abbatis, ad fons sancti bacon. Alii, Kyrie eleison. Quo finito illico gachia (janitor) ex ejus officio facit prconizationem sic dicendo : De par Mossenhor Labat sos Cosselliers vos fam assaber que tot homs lo sequa, lay on voura anar, ea quo sus la pena de talhar lo braye. Tunc Abbas aliique domum exeunt impetum facientes. Juniores canonici chorarii scutiferique dom. Episcopi et canonicorum Abbatem comitantur per urbem, cui transeunti salutem omnes impertiunt. In istis vero visitationibus (qu usque ad vigiliam Natalis Domini quotidie vespere fiunt) Abbas debet semper deportare habitum, sive fuerit manta, sive tabardum, sive cappa una cum capputio de variis folrato. Ipsius erat, si quid indecorum in Choro fiebat, carpere et castigare. Ex eodem Cremoniali Episcopus stultus qui ab Abbate distinctus erat, eligebatur in festo SS. Innocentium eodem ritu quo Abbas stultorum : Deinde electus per sclafardos subtollitur et campanilla procedente portatur ad domum episcopalem, ad cujus adventum janu domus, absente vel prsente ipso dom. Episcopo, debent totaliter aperiri, ac in una de fenestris magni tinelli debet deponi, et stans dat ibi iterum benedictionem versus villam. Sed et ludicris impia miscentes Episcopum sacra peragentem imitabantur. Idem Cremon. sub festo S. Stephani fol. 100 : Episcopus stultus ad Matutinas, Missam majorem et

Vesperas cum suo capellano in episcopali cathedra marmorea decenter ornata debet per hos tres dies pontificaliter prsidere. Unde in introitu dictarum Horarum debet in vestiario cappa communi serica indui et ornari una cum mitra et sericis cyrothecis. Capellanus vero ejus cappa etiam communi serica induatur, portans in capite parvum pulvinar, sive cussinum loco capelli sive birreti ; et sic ornati prcedentibus ceroferariis more solito cappis sericis ornati, una cum rege (apparitore) a dicto vestiario procedentes cum mansuetudine ad dictam cathedram perveniunt episcopalem, ubi una cum prdicto suo capellano ad ejus pedes sedente, habens semper crossam in manibus, residebit quamdiu Hor prdict celebrabuntur. Subdiaconus Epistolam cantaturus, vel Diaconus Evangelium, uno genu flexo supplicationem ei impendebant, quos sua manu dextra signabat, etc. Verum finitis Matutinis, Missa et Vesperis, ejus capellanus alta voce dicat : Silete, silete, silentium habete. Chorus : Deo gratias. Episcopus stultus : Adjutorium nostrum, etc. Chorus : Qui fecit, etc. Episcopus : Sit nomen, etc. Benedicat vos divina majestas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. De Indulgentiis dandis : De par Mossenhor l'Evesque, Que Dieus vos donne gran mal al bescle, (jecur) Avec una plena balasta de pardos Et dos das de raycha de sot lo mento. Alia est formula indulgentiarum qu refertur ibid. fol. 133. sub festo S. Johannis Evangelist, ubi edem cremoni atque diei prcedentis prscribuntur : Mossenhor ques ayssi presenz Vos dona xx. balastas de mal de dens, E vos autras donas atressi Dona ia. coa de rossi. Sed hc ludicra, seu potius crimina, ut loquitur Chrysologus, vel , uti vocantur a S. Asterio, non semel evellere conata est Summorum Pontificum auctoritas. Exstant enim liter Petri Capuani Cardinalis Legati in Francia ann. 1198. quibus prcipit Odoni Episcopo Parisiensi et aliquot Canonicis ejusdem Ecclesi, ut hocce festum, quod Fatuorum appellabatur, et in Ecclesia Parisiensi, ut in cteris, invaluerat, penitus abolerent ; quod dictus Episcopus aliique ad id nominati Commissarii executi sunt, facta ordinatione in Ecclesia deinceps observanda,

qu habetur apud Gussanvillam post Notas ad Petrum Blesensem. Sculo duodecimo jam festum fatuorum fuerat correctum : Ex fideli relatione quamplurimum didicimus, quod in festo Circoncisionis Dominice, in eadem ecclesia (Parisiensi) tot consueverunt enormitates et opera flagiciosa committi quod locum sanctum, in quo gloriosa Virgo gratam sibi mansionem elegit, non solum feditate verborum, verum etiam sanguinis effusione plerumque contingit inquinari ; et eatenus adinventio tam pernitiose temeritatis invaluit, ut sacratissima dies, in qua mundi Redemptor voluit circumcidi, festum fatuorum, nec immerito, generaliter consueverit appellari. Attendentes igitur quod in hiis diebus calamitatis et luctus, quos turbatio temporum et terrarum et precipue desolatio terre orientalis graviori perfudit amaritudine, potius debemus orationibus et lacrymis indulgere, quam hujusmodi vanitatibus et turpitudinibus inservire... Volentes in statum canonicum revocare quod in scandalum ecclesie temere noscitur pullulasse, auctoritate prefati legati, adhibita maturitate consilii, supradictam sollempnitatem ordinavimus in hunc modum : in vigilia festivitatis, ad vesperas, campane ordinate, sicut in dupplo simplici pulsabuntur. Cantor faciet matriculam in omnibus ordinate. Rimos, personas, luminaria herciarum, nisi tantum in rotis ferreis et in penna, si tamen voluerit ille qui capam redditurus est, fieri prohibemus. Statuimus etiam ne dominus festi cum processione vel cantu ad ecclesiam adducatur, vel ad domum suam ab ecclesia reducatur. In choro autem induet capam suam, assistentibus ei duobus canonicis subdiaconis, et tenens baculum cantoris, antequam incipiantur vespere, incipiet prosam Letemur gaudiis ; qua finita, episcopus, si presens fuerit, vel decanus, absente episcopo, vel capellanus episcopi, utroque absente, incipiet vesperas ordinate et sollempniter celebrandas ; hoc addito quod responsorium et Benedicamus in triplo, vel quadruplo, vel organo poterunt decantari ; alioquin a quatuor subdiaconis indutis capis sericis responsorium cantabitur. Complectorium ordinate et sollempniter cantabitur. Pulsato autem uno classico ante matutinos, sicut in summis sollempnitatibus, matutini ab

episcopo, vel decano, vel capellano incipiantur ordine debito consummandi ; hoc adjecto, quod tercium et vi. responsorium in organo, vel triplo, vel quadruplo cantabuntur. Cantor matutinorum responsoria ordinabit. Missa similiter cum ceteris horis ordinate celebrabitur ab aliquo predictorum ; hoc addito quod epistola cum farsia dicetur a duobus in capis sericis, et postmodum a subdiacono nichilominus perlegetur. Responsorium et Alleluia in triplo, vel quadruplo, vel organo, in capis sericis, cantabuntur, et erunt in missa iiiior procedentes. Vespere sequentes sicut priores a Letemur gaudiis habebunt initium, et cantabitur Letabundus, loco hymni. Deposuit quinquies ad plus dicetur loco suo, et si captus fuerit baculus, finito Te Deum, consummabuntur vespere ab eo quo fuerunt inchoate. Ultimum similiter completorium ordinate dicetur. Per totum festum, in omnibus horis, canonici et clerici in stallis suis ordinate et regulariter se habebunt. (Cart. N. D. Paris. I, p. 72-75, an. 1198). Illud etiam interdixit Concilium Parisiense ann. 1212. part. 4. cap. 16 : A festis vero follorum, ubi baculus accipitur, omnino abstineatur. Id est baculus Episcopalis. Prterea Concilium Copriniacense ann. 1260. can. 2 : Rursus cum in balleatione, qu in festo SS. Innocentium in quibusdam Ecclesiis fieri inolevit, mult rix, contentiones, et turbationes, tam in divinis Officiis, quam aliis consueverunt provenire, prdictas balleationes ulterius sub intimatione anathematis fieri prohibemus. Vide Statuta Joannis Archiepisc. Cantuariensis ann. 1279. In Concilio Rotom. ann. 1445. cap. 11. vetantur ludi, qui Fatuorum vulgariter nuncupantur, cum larvatis faciebus, et alias inhoneste fieri in Ecclesiis aut Cmeteriis, etc. Huc etiam spectant, qu habentur in Necrologio Ecclesi Parisiensis : 7. Idus Januarii ob. Hugo Clemens Decanus noster et Sacerdos, (frater Henrici Clementis Franci Marescalli)... Procuravit etiam salubriter et devote, quod festum B. Joannis Evangelist post Nativitatem Domini, quod prius negligenter et joculariter agebatur, solenniter et devote celebraretur in Ecclesia nostra, etc. Sed hisce Ecclesiasticis statutis vix aboleri et extingui potuit, adeo ut longe postea etiam obtinuerit in Anglia : quod sane colligere licet ex Inventario ornamentorum Ecclesi Eboracensis ann. 1530. in Monast. Anglic. tom. 3. pag. 169. ubi hc legimus : Item una mitra parva cum petris pro Episcopo puerorum. Infra : Item unus annulus pro Episcopo puerorum, et duo archys,

unus in medio ad modum Crucis cum lapidibus in circumferentiis, etc. Decanorum Kalend rurales, in Concilio Rotomag. ann. 1313. cap. 6. At in Gallia videtur desiisse, ex quo serio manum admovit Facultas Theologi Parisiensis ann. 1444. 12. Martii, missa ad id Epistola encyclica ad Galli Prsules, damnatoque, pleno Theologorum consessu, hocce festo, in quo Sacerdotes ipsi ac Clerici Archiepiscopum, aut Episcopum, aut Papam creabant, eumque Fatuorum appellabant : Divini ipsius Officii tempore larvati, monstruosi vultibus, aut in vestibus mulierum, aut leonum, vel histrionum, choreas ducebant, in Choro cantilenas inhonestas cantabant, offas pingues supra cornu altaris juxta celebrantem Missam comedebant, ludum taxillorum ibidem exarabant, thurificabant de fumo ftido, ex corio veterum sotularium, et per totam Ecclesiam currebant, saltabant, etc. Verba sunt citat Epistol, quam edidit Savaro, et ex eo Gussanvilla. Similia fere habet Concilium Basileense sess. 21. extr. ubi etiam festum fatuorum appellatur. Sed de hoc festo alia tradunt Cognatus in Histor. Tornacensi, et Marlotus in Metropoli Remensi, ad ann. 1509. Similem vesaniam in rebus sacris Michalis Imp. recitant Constantinus Porphyrogen. in Basilio num. 21. Edit. Combefisii, Continuator Theophanis lib. 4. n. 38. Symeon Logotheta in eod. Michale num. 18. et alii. Etquidem adeo invaluerat hc festivitas, atque Clericorum lascivi ita erat accommoda, ut ann. 1406. in jus vocatus fuerit quidam clericus qui in Episcopum stultum cleri Gradacii dicesis Vivar. electus sollempnitates facere et onera supportare ad qu ipse ut Episcopus et alii episcopi sic electi, facere tenetur et sunt facere assueti, non fecerat et facere recusabat. Res diu coram Officiali Vivariensi agitata, tandem trium e prcipuis Canonicis arbitrorum judicio permissa est. Horum sententiam exscribemus ex Schedis D. Lancelot : Ideo per hanc nostram diffinitivam sententiam quam proferimus in hiis scriptis declarationem, arbitrium et pronuntiationem nostras sedentes pro tribunali, prout supra continetur, venerabili signo sanct Crucis nos munientes dicentes, In nomine P. et F. et Sp. S. Amen. Pronuntiamus, arbitramur, cognoscimus, sententiamus et declaramus dictum Abbatem et ejus prcessorem legitime et debite probasse intentionem suam et partis su,

et dicta, proposita et replicata ex adverso non obstare, idcircoque dictum Guillelmum Raynoardi tanquam Episcopum stultum ad solvendum prandium, per Episcopum stultum dari et solvi consuetum, per dictumque Guillelmum substractum sine causa, condempnamus, et pro hoc dictum Abbatem et ejus clerum in possessione sua dict electionis pari sententia restituimus et reducimus. Et ut nostra sententia debitum sortiatur effectum, volumus, ordinamus, prcipimus et mandamus, quod idem Guillelmus Raynoardi ut Episcopus stultus dare et solvere teneatur ipsi Abbati et clericis qui consueverunt in hujusmodi actu interesse, prandium in festo proxime venienti B. Bartholomei Apostoli in loco de Gradacio et in loco ibidem consueto ; neutram dictarum partium ex certis causis animos nostros moventibus in expensis factis tam in causa et causis litigii quam causa compromissoria prsenti condempnantes, declarantes quod una pars ab alia, et e contra, nichil petere possit, exigere seu recuperare ratione expensarum prdictarum, etc. Vari fuerunt hujusce festivitatis, pro diversis Ecclesiis in quibus recepta erat, appellationes, quemadmodum et diversis diebus celebrata : festum Hypodiaconorum, Stultorum, Fatuorum, Innocentium, etc. dictam passim reperimus. Statuta Ecclesi Nivern. ann. 1246. apud Marten tom. 4. Anecd. col. 1070 : Item, quia in festo stultorum, scilicet Innocentium et anni novi in Ecclesia vestra multa fiunt, sicut intelleximus, inhonesta, etc. Durandus Ration. divin. Offic. lib. 7. cap. 42. de S. Stephano : Subdiaconi vero faciunt festum in quibusdam ecclesiis in festo Circumcisionis, ut ibi dictum est, in aliis in Epiphania, etiam in aliis in octavis Epiphani ; quod vocant festum stultorum. Quia enim ordo ille antiquitus incertus erat... ideo Subdiaconi certam ad festandum non habent diem. Cetera qu ad hanc festivitatem spectant silebimus ; unum dumtaxat subjiciemus ex MS. codice Bellovac. ann. circiter 500. ubi ia. hc occurrit rubrica Dominus Cantor et Canonici ante januas Ecclesi clausas stent foris tenentes singuli urnas vini plenas cum cyfis vitreis, quorum unus Canonicus incipiat, Kalendas Januarias, etc. tunc aperiantur

janu. Et alibi : Hac die incensabitur cum boudino et saucita. Vide Abbas Conardorum et Abbas Esclaffardorum. Ritu minus indecenti in ecclesia Rotomagensi celebrabatur Festum Innocentium, ut patet ex Ordinar. MS. ejusd. eccl. : Hoc finito (hoc est, finita processione, qu fiebat post Vesperas S. Joannis Evang.) duo pueri tunicis et amictis inducti, tenentes candelabra cum cereis ardentibus, et omnes pueri ecclesi in cappis tenentes cereos ardentes, cum suo episcopo exeant de vestiario bini et bini cantantes R'. Centum quadraginta ; et processione ordinata veniant per chorum et eant ad altare Innocentium et ibi stationem faciant, et finiatur ibi, et tres pueri cantent : Hi empti sunt. Quo finito sequitur antiphona, Innocentes : tres pueri V'. Letamini : episcopus orat. Deus hodierna die. In reditu antiphona vel R'. de S. Maria, ad placitum : duo presbyteri (l. pueri) cantent V'. Post partum : episcopus orat. Deus qui salutis. Pueri dicant Benedicamus. Sequitur benedictio episcopi, et dicat unus puer alta voce, Humiliate vos ad benedictionem ; et alii respondeant, Deo gratias : Benedictio : dominus episcopus, Benedicat vos, etc. Deinde ubi de Matutinis ejusdem festi : Dum ix. lectio legetur, pergant pueri ad vestiarium ; qua finita exeant bini et bini cum cereis ardentibus cantantes R'. Centum quadraginta : tres pueri cantent V'. et prosam ante altare in modum coron, illud finiant ; quo finito incipiatur Te Deum... Ad missam, omnes pueri in capis in medio chori regant chorum, episcopus incipit officium, Ex ore infantium,... Kyriel et Gloria festive ;... Graduale pueri, ut prnotatur, Anima nostra V'. Laqueus ; episcopus, cum eo omnes pueri in modum coron, Alleluia, Hi sunt qui, cum sequentia, episcopus incipiat, Celsa pueri ; Evangelium in cantu, Angelus Domini apparuit ; Credo ; offertorium, Anima nostra, quod incipiatur ab episcopo ;... deinde offerant omnes quod voluerint, ut supra notatur. Secreta, Adesto Domine muneribus. Prfatio, Quia per incarnati. Sanctus, festive. Communicantes, Agnus festive. Communio, Vox in Rama. Postcommunio, Votiva... Ad vesperas antiphon cum neuma finiantur. Antiph. Tecum principium... Domnus episcopus cum eo duo tunicati R'. Justi in perpetuum... Antiph. O quam gloriosum ; Psalmus Magnificat, et tamdiu cantetur Deposuit potentes, quod baculus accipiatur (ab eo) qui accipere voluerit. Vespere finiantur a dietario. In ecclesia Tullensi duo, ut ita dicam, eligebantur Innocentium episcopi ; unus suo ordine ex canonicis, qui expensas hujusce festi suppeditare sub pna ignomini et canonicalium

emolumentorum privatione tenebatur : alter ex pueris vel junioribus ecclesi, qui personam episcopi ageret. De utriusque electione et officio ita habent Statuta MSS. ejusd. eccl. collecta ann. 1497. fol. 65. v : De festo et episcopo Innocentium... Quolibet anno assignatur ista festivitas uni canonico, secundum ordinem receptionis su ad prbendam, fitque ipsa assignatio post cnam diei Innocentium ; ita quod is qui illa die festum peregit, gratias refert episcopo et toti comitiv ac excusari petit, si in aliquo defecit ; et finaliter pileum romarini vel alterius confectionis floreum exhibet ipsi episcopo, ut tradat canonico in receptione sequenti constituto ad futurum annum ipsum festum agendum, vel ejus procuratori : si enim absens fuerit, jam erit per tres menses ante diem hujusmodi, ut procuratorem ad id mittat, interpellandus per litteras capituli... Tunc si venerit aut miserit procuratorem ad recipiendum et subeundum onus ipsum, admittitur ; et si est dubium de variatione aut illusione, exigitur cautio. Si vero talis interpellatus cederet prbend, is qui succederet non reciperetur in illa donec cavisset ipsum festum pro et nomine ipsius cedentis et non suo facere : si autem facere contemneret adveniente festo, suspenderetur cappa nigra in raustro (l. rastro) medio chori, et tandiu ibi maneret in illius vituperium, quandiu placeret subdiaconis feriatis et pueris chori ; et in ea re non tenerentur nobis capitulo obedire. Pariter fieret contra prsentem prbendam, si similiter contemneret, nec uterque, tam absens quam prsens, non cedens prbend, unquam participare in quibusque suis emolumentis ecclesi poterit, donec hujusmodi festum fecerit et contemptum prdictum emendaverit. Verum de rigore is qui festum ipsum agit, non tenetur convivare, nisi eos, qui de Innocentibus computantur... Fiunt ibi moralitates vel simulacra miraculorum cum farsis et similibus jocalis, semper tamen honestis. Nec est prtereundum quod Sabbato primo in Adventu Domini, conveniunt post completiorum omnes pueri et subdiaconi feriati, qui in numero dictorum Innocentium computantur, et ibi eligunt episcopum alterum ex pueris pro instante tunc Innocentium festo,

qui illico assumitur et cantantibus omnibus Te Deum laudamus, pulsantibus utique campanis, portatur ad cathedram retro altare B. Mari, ubi primo episcopi Tullenses intronizantur, et ibi sedet ; completoque Te Deum et in fine, alter eorum dicit collectam festi Innocentium, et tunc adiscit episcopus officium ejus, ita quod adveniente festo, indutus mitra et pontificalibus insigniis, baculo pastorali prdelato, officium agit episcopi in utrisque vesperis vigili et diei, ac in matutinis et missa sedens aut stans, prout sibi placet, in stallo superiore episcopi et benedictionem impendat, ceditque eidem pro dictis Horis dominus episcopus. Ipsa autem die de mane equitare habet idem episcopus Innocentium ad monasteria SS. Mansueti et Apri per civitatem transeundo in comitiva suorum qualium, quibus etiam majores et digniores person dignitatum comitantur per se vel suos servitores et equos, et descendentes ad fores ecclesiarum prdictarum intonat unam antiphonam et dicit episcopus orationem, sibique debentur a quolibet monasteriorum eorundem xviij. den. Tullenses, qui si illico non solvantur, possunt accipere libros vel vadia, et decanus canonicus qui festum facit, tenetur eidem episcopo providere de equo, chirotecis et bireto. Cantatis ejusdem diei vesperis, episcopus ipse cum mimis et tubis procedit per civitatem cum sua comitiva, via qua fiunt generales processiones... In octavis Innocentium rursus vadit episcopus cum omni comitiva sua in habitibus suis ad ecclesiam B. Genovef, ubi cantata antiphona de ipsa virgine cum collecta, itur ad domum parochialem ejus ecclesi vel alibi, ubi magister et fratres domus Dei, quibus ipsa ecclesia est unita, paraverint focapam unam, poma, nuces, etc. ad merendam oportuna ; et ibi instituuntur officiarii ad marencias super defectibus aut excessibus in officio divino per totum annum commissis, qui defectus seu marenci... applicantur ad convivandum episcopum et ceteros de numero Innocentium in crastino Innocentium, quo omnes vadunt per civitatem post prandium, faciebus opertis, in diversis habitibus, et si qu fars practicari valeant, tempore

tamen sicco, fiunt in aliquibus locis civitatis, omnia cum honestate ; et in regressu acceditur denuo ad dominum canonicum seu ejus procuratorem ac locum, ubi factum est festum Innocentium, qui tenetur adhuc ministrare merendam ex reliquiis prcedentis diei. Verum iis omnibus prstant Liter Caroli VII. reg. Franc. ann. 1445. 17. Apr. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1804. in quibus ludicra, imo impia hujusce festi perstringuntur, qu abolere frustra tentassent Concilium Basileense et Theologi Parisienses, nisi accessisset auctoritas regia, atque ejusmodi vesaniam severius damnasset : Charles, etc. Nostre am et fal conseiller l'vesque de Troyes nous a fait exposer en complaignant, que combien que... par le decret (du Concile de Basle) est expressment deffendu aux gens et ministres de l'glise certaine drisoire et scandaleuse feste, qu'ils appellent la feste aux fols, laquelle en plusieurs glises cathdrales et autres collgiales estoit accoustum de faire, environ les festes et octave de Nol, en laquelle faisant iceux gens d'glise irrvrences et drisions de Dieu nostre crateur, et de son saint et divin office, au trs grand vitupere et diffame de tout l'estat ecclsiastique, faisoient toutes glises et lieux saints, comme dehors, et mesmement durant le divin office plusieurs grandes insolences, drisions, mocqueries, spectacles publics, de leurs corps dguisements, en usant d'habits indcents et non appartenants leur estat et profession, comme d'habits et vestements de fols, de gens d'armes et autres habits sculiers, et les aucuns usants d'habits et vestements de femmes, aucuns de faux visages, ou autres telles illicites manieres de vestements, et apostatant de leur estat et profession ; par lequel decret tous les abus et autres que l'on a coustume de faire ladite feste, eussent est sur certaines peines deffendus ; et nous pareillement, en tant que faire le pouvons, l'eussions deffendus : ... nantmoins cette prsente anne, auxdites festes des Innocents et Circoncision derrain passes,... ils (les ecclsiastiques de Troyes) firent et ont fait ladite feste aux fols en plusieurs excez de mocqueries, spectacles, dguisements, farces, rigmeries et autres telles folies, qu'ils

n'avoient oncques mes fait de mmoire d'homme... Toutes lesquelles choses venues la connoissance de la Facult de Thologie de nostre universit de Paris, et qui leur a sembl que telles choses ne se doivent aucunement taire ou dissimuler, les maistres d'icelle Facult de Thologie, pour obvier de leur pouvoir aux grands maux et excez dessusdits,... par grande et meure dliberation, ont fait et compil certaine notable epistre, pour icelle de par eux envoyer aux prlats et chapitres de nostredit royaume, en dtestant et condamnant ladite damnable feste, comme superstitieuse et paganique, laquelle premirement eut son introduction et commencement des payens et incrdules idolatres, comme bien expressement dit monsieur S. Augustin... Mais parceque aucuns d'iceux, qui veulent faire et continuer ladite feste, par leur fole outrecuidance et prsomtion ont dit et dient encore, que veuille ou non nostre conseiller, et nonobstant lesdites eonclusions et vritez thologiques, ils la feront encore,... nostre dit conseiller nous a humblement suppli que sur ce nous lui veuillons bailler et faire bailler par nos officiers confort et aide, autant que besoin ly en sera. Pourquoy nous considrans, etc. Tam alte inerat clericorum animis hc vesania, ut radicitus eam evellere hactenus tentare non ausi fuerint horum temporum sapientiores, quam sensim pedetentimque resecare satius esse duxerunt. Sic moderate se gessit capitulum Autissiodorense, ut legitur inter Probat. Hist. Autiss. pag. 310. et seqq. Primo quidem anno, scilicet 1395. ut servitium honeste fieret, nec ponerentur aliqua mala verba statuit. Anno 1396. sumpta occasione belli contra Saracenos, ut nullum signum festi fatuorum penitus fiat hac vice ordinavit. Anno 1400. Capitulum ordinavit quod de ctero omnes, qui de Festo fatuorum fuerint, non pulsent campanam capituli sui post prandium, dempta prima die, in qua suum episcopum eligent, et etiam quod in suis sermonibus fatuis non ponant seu dicant aliqua opprobria in vituperium alicujus person, sub pna amissionis distributionum suarum per quindecim dies, etc. Eodem anno obtinuerat episcopus, quod illi de Festo fatuorum in

ecclesia Autiss. non poterant facere capitulum, et quod procuratores non poterant uti officio procurationis, et quod nullus poterat post cantationem Horarum in ecclesia Autiss. clamare la Fte aux fous. 2. Dec. 1401. abbas Pontigniaci prdicavit in capitulo de abolendo Festum fatuorum, quod dictum festum non erat, nec unquam fuerat a Deo nec Ecclesia approbandum seu approbatum... Die tertia proposuit dom. decanus... conclusum fuisse per Universitatem Paris. abolendum dictum festum ; quod Universitas erat intentionis et propositi hc facere publice prdicari per universas ecclesias regni Franci, ... et ipsum festum annullare etiam per invocationem brachii scularis... Omnes dicti domini capitulantes, ut sequitur in sua deliberatione, per capita, singulariter singuli, quod dictum Festum fatuorum annullaretur, et quod super hoc fiet aliqua bona ordinatio per dominos capitulantes, quam habebunt ipsi, qui dictum festum subdiaconi celebrabunt, tenere ; et quod nullus sermo in dicto festo infra ecclesiam fieret, quodque nullus ecclesiam ipsam intraret, maxime dum celebrabuntur divina, nisi indutus suis vestibus ecclesiasticis. Nihilominus ad habendum aliquam memoriam de dicto festo, fieret die Circumcisionis Domini festum, quod dicetur subdiaconorum, quemadmodum die festi S. Johannis, presbyteri ; die Innocentium, pueri in albis ; et die S. Stephani, diaconi...... 12. Dec. 1407. quia aliquibus dubitabitur utrum ista ordinatio de dicto festo non faciendo, solum teneretur pro isto anno, vel perpetuo : propterea iterato de consensu omnium dominorum de capitulo... statutum et conclusum, quod dicta ordinatio de dicto Festo fatuorum non faciendo, perpetuo et inviolabiliter custodiatur et teneatur. 2. Jan. 1410. decanus exposuit, quod cum jam diu est, ...... extiterit ordinatum, quod.... deinceps Festum fatuorum amplius non fieret ; .... nihilominus tamen, spretis omnibus et defensionibus, plures de ecclesia canonici tortarii, capellani et clerici, Deum pr oculis non habentes, ultro dictum festum fecerunt. xviij. Dec. 1411. fuit hodie ordinatum, quod statutum factum die Lun in vigilia S. Luci ann. cccc. vij. quod Festum fatuorum omnino tolleretur

perpetuo, ut in eodem continetur, observetur inviolabiliter. Ejusdem festi deliramenta rursum graphice depingit Ludovicus archiepiscopus Senonensis in Stat. ann. 1445. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 96 : Paveant igitur et erubescant observantes cujusdam festivitatis ritum nefarium, quem sui prpositores Festum fatuorum vocant, quem procul dubio diabolica institutio sub venerabili nomine Domini et jocunditatis dierum natalitiorum ejus sacerdotibus et clericis in multis ecclesiis observandum tradidit, quibus diebus omni sanctimoni studere deberent, et spurcitiis et immunditiis se se conferunt et applicant tempore divini servitii, larvatos et monstruosos vultus deferendo cum vestibus mulierum, aut lenonum vel histrionum, choreas in ecclesia et choro ejusdem ducendo, cantilenas inhonestas cantando, offas pingues super cornu altaris juxta celebrantem missam comedendo, ludum taxillorum ibidem exercendo, de fumo fetido et ex corio veterum sotularium thurificando, per totam ecclesiam liguriendo, saltando, turpitudinem suam non erubescendo, nudos homines sine verendorum tegmine inverecunde ducendo per villam et theatra in curribus et vehiculis sordidis ad infamia spectacula pro risu astantium et concurrentium se transferendo, turpes gesticulationes sui corporis faciendo, verba impudicissima atque scurrilia proferendo et multas alias abominationes, quarum pudet reminisci, faciendo, et quod recte vocatum est hoc flagitiosum coagulum, Festum fatuorum, videlicet coagulatio malorum hominum exultantium in rebus pessimis. Sed et virgines Deo sacras ejusmodi lasciviis operam dedisse discimus ex Reg. visitat. Odon. archiep. Rotomag. ex Cod. reg. 1245. fol. 18. r : Item inhibemus ne de ctero in festis Innocentum et B. M. Magdalen ludibria exerceatis consueta, induendo vos scilicet vestibus secularium, aut inter vos seu cum secularibus choreas ducendo. Ubi de monialibus Vill-Arcelli. Rursum fol. 358. v : In festo S. Johannis et Innocentium nimia jocositate et scurrilibus cantibus utebantur (moniales monast. Villaris) ut pote farsis, conductis, motulis : prcepimus quod honestius et cum majori devotione alias se haberent. Consule Du Tilliot in Comment. ad hist. Festi stultorum part. 1. edit. ann. 1751.

Kalend, Conventus Presbyterorum singulis Kalendis mensium. Charta ann. 1087. apud Sammarthanos in Abbatibus Vallis secret : Cujus petitioni dominus Episcopus assentiens ... illud altare ordinavit, .... ita quidem salva justitia in Synodis et Kalendis, ut Sacerdos illius loci Prlatis suis obediat, sicut antea. Id est, ita ut Presbyter loci illius, sicut cteri Decani Sacerdotes, per singulas Kalendas convenire teneatur. De conventu Presbyterorum singulis Kalendis mensium, agunt Hincmarus Remensis in Capitulis ad Presbyt. cap. 15. Riculfus Suessionensis in Constit. cap. 20. Aitho in Capitular. cap. 29. Regino lib. 2. cap. 216. Burchard. lib. 2. cap. 164. etc. Instituti vero causam prodit Concilium Nannetense can. 15. et idem Hincmarus in Capitulis ann. 12. Episcopatus editis, cap. 1. scilicet ut collationem de pnitentibus suis haberent, et qualiter unusquisque pnitentiam suam faceret, vel, si forte aliquis contra parem suum discordiam haberet, ei reconciliaretur. Seu, ut Riculfus, ut de suo ministerio et religiosa conversatione atque de his, qu in eorum parochiis accidunt, sermonem haberent, etc. Hinc Calendas observare male Calendos, apud Eccardum in Probat. Originum Habsburgo-Austriac. col. 206. in Actis Murensis Monasterii pag. 9. est singulis Kalendis iis Clericorum collationibus interesse. Vita S. Udalrici cap. 6. de Presbyteris : Si per Kalendas more antecessorum suorum ad loca statuta convenirent, ibique solitas orationes explerent, etc. Concilium apud Pontem Audomari ann. 1279. cap. 21 : Statuimus etiam ... ut Clerici moneantur in Synodis, in Ecclesiis Cathedralibus, atque Parochialibus, et etiam a Decanis ruralibus, in suis Kalendis, ut ipsi tonsuram et habitum deferant Clericis congruentes. Concilium Rotomagense ann. 1335. can. 11 : Statuit prsens Concilium, quod singuli Dicesani in suis Capitulis, seu Kalendis exponant casus dict Sedi Apostolic et Dicesanis specialiter reservatos, etc. Statuta Synodalia Eccles. Catalaunensis ann. 1393. apud Marten. tom. 4. Anecdot. col. 669 : Quod Decani Christianitatis singulos hujusmodi ordinationis transgressores saltem ter in anno, videlicet infra xv. dies post celebrationem suorum conciliorum seu Calendarum... denuntiare teneantur. Kalend, Sodalitates ad pias causas, inquit Sambucus. Fratres Calendarum, qui vulgo

Confratres, forte quod singulorum mensium Kalendis invicem convenirent, occurrunt in lib. 1. Decretal. S. Ladislai Regis Hungari cap. 14. 39. et in Capitulis Laurentii Archiep. Strigon. cap. 46. Kalendarii Fratres. Vide in Frater. Kalendarum Festum. Comput. ann. 1480. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 342. col. 2 : Item alia expensa ad causam donorum, qu fieri consueverunt dominis officiariis regiis, consulibus, accessoribus et aliis personis consuetis, in festo Kalendarum sive nativitatis Domini. Kalend Januarii, quibus Rom pueri domos ingredientes bona adprecantur. Cerem. Rom. ad calcem Cod. Ms. eccl. Camerac. : Hii sunt ludi Romani communes in Kalendis Januarii. In vigilia Kalendarum in sero surgunt pueri et portant scutum. Quidam eorum est larvatus cum maza in collo ; sibilando sonant timpanum, eunt per domos, circumdant scutum, timpanum sonat, larva sibilat. Quo ludo finito, accipiunt munus a domino domus, secundum quod placet ei. Sic faciunt per unamquamque domum. Eo die de omnibus leguminibus comedunt. Mane autem surgunt duo pueri ex illis, accipiunt ramos oliv et sal, et intrant per domos, salutant domum : Gaudium et ltitia sit in hac domo ; tot filii, tot porcelli, tot agni, et de omnibus bonis optant, et antequam sol oriatur, comedunt vel favum mellis, vel aliquid dulce, ut totus annus procedat eis dulcis, sine lite et labore magno. Kalendis Januarii, mensam cum epistolis ratione divinationis parare, sortilegium est committere, in Vocabul. Jur. canon. Martini. Kalend li, pro Kalend Juni. Vide Hofman. in voce li Calend. Kalend Grc, Proverbii genus, pro Numquam, quia Grci non habent Kalendas more Latinorum, ut notant docti Editores ad Vit. S. Ros tom. 5. Aug. pag. 971. col. 2 : Apage, sat nugarum, ad Calendas Grcas hc impleta videbimus. Kalenda, Pensitatio qu prima cujuslibet mensis die Canonicis conceditur, unde nomen sortita est. Obituarium Ecclesi Morinensis MS. : Nota quod semper prima die cujuslibet mensis pro Kalenda quilibet Canonicus habet duodecim denarios. Kalenda, pro quovis die. Vita S. Landrici Episcopi Metensis n. 11 : Qui locus prius a Monachis cultus, in tantum cognoscitur esse immutatus, ut cum suppellex Ecclesi, librorum scilicet cterorum ministeriorum tali modo inde subtraherentur,

per multos annos Kalenda festivitatis S. Landrici oblivionis rubigine tegeretur. Intra Calendas, quid significet inquirit A. Gellius Noct. Attic. lib. 12. cap. 13. ubi Apollinaris Sulpicius : Qui jussus est intra Calendas pronuntiare, nisi Calendis pronuntiet, contra jussum vocis facit. Contra vero Gellius existimat eum et ante Calendas, et ipsis Calendis jure pronuntiare posse : cum omne tempus, quod Calendarum die includitur, intra Calendas esse recte dicatur. Kalend, Anni initium, vel primus dies : ita, ni fallor, accipienda hc vox, qu crebro occurrit in Tabulario Conchensi in Ruthenis charta 44 : Et donat de censum 9. denarios Pogesos, et ad Calendas duos membros,... et ad messiones unum medium molton escorgatum, etc. Chartularium S. Petri de Domina fol. 116 : Habemus unum mansum qui reddit per messiones 4. focarias magnas et optimas et sex capones... et per Calendas duos denarios per ublias. Chartul. Camalariense : In Vareniaco est unus mansus alodi, et debet in Maio multonem et agnum, et in Kalendis 1. sextarium segel. Kalend Marti, a quibus veteres Franci annum auspicabantur. Decretum Tassilonis de popularibus Legibus 12 : Transactis tribus Kalendis Martiis, post has ancilla permaneat in perpetuum. Chronicon Fredegarii de Pipino : Evoluto anno prfatus Rex a Kal. Martiis omnes Francos, sicut mos est, Bernaco villa ad se venire prcepit. Vide Dissertationem quartam ad Joinvillam pag. 152. et supra in voce Annus. KALENDARES Menses, Qui a Kalendis ad finem usque numerabantur, menses integri. Notum est Scriptores post annum 1000. menses integros in duas distinxisse partes, quarum prima a Kalendis incipiebat ; altera a die decimo sexto. Kalendares itaque menses dicebant, cum menses integros, nulla adhibita divisione, significare ipsis animus erat : ita, ni fallor, intelligi debet Charta Treugarum inter Angliam et Scotiam ann. 1459. apud Rymer. tom. 11. pag. 427 : Per sex menses integros Kalendares... per eosdem sex menses Kalendares efficaciter observari. Vide Mensis. KALENDARIS, Anni initium. Tabularium Cas Dei : Dono duos mansos... ex quibus exeunt duo agni censi et duo solidi inter Kalendares et paschales et majenses et meisonegs et

duo cartales aven. 1. KALENDARIUM, Data, temporis nota. Fori Aragon. lib. 3. de Fide instrumentor. : Notarius quilibet teneatur scribere in principio cujuslibet instrumenti duas lineas de sua propria manu, et nihilominus testium nomina per literas extensas, et Calendarium, etc. Adde lib. 4. de Tabellion. et tit. de Depositis et Observantias Regni Aragon. lib. 9. tit. de Probationibus 28. Consuet. Mss. Perpin. cap. 21 : Item si quis petat debitum ex causa mutui, si interrogetur a reo, an illud petat cum carta,... si responderit cum carta ; debet illam exhibere usque ad Kalendarium, si potest. Kalendier, pro Calendrier, Tabula in qua dies, etc. describuntur, in Stat. ann. 1372. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 486 : Un Kalendrier de bois bergier, qui pendoit sa sainture, in Lit. remiss. ann. 1404. ex Reg. 159. Chartoph. reg. ch. 218. 2. KALENDARIUM, Martyrologium. Ordinarium Canon. Regul. S. Laudi Rotomag. ad calcem libri Johan. Abrinc. de Offic. Eccl. pag. 292 : Sicque facto signo, surgant, capitulum intrent, ubi pronuntiato Kalendario, isti Sancti et omnes alii, etc. Hinc etiamnum Moniales S. Petri de Casis in Arvernia martyrologium vocant La Calande. 3. KALENDARIUM, Catalogus, index. Conventus Episcoporum apud Caspem ann. 1412. tom. 3. Conc. Hisp. pag. 645 : Qui de auctoritate, facultate et potestate dictorum dominorum deputatorum et aliis per Calendaria tactis et expressatis... facimus authenticam et veredicam fidem. Comput. ann. 1455. ex Tabul. S. Vulfr. Abbavil. fol. 12. v. : Item Matho Gridaine pro coppiis scripturarum processus contra religiosos S. Petri et duobus saccis, cum expensis cn in domo Johannis Blotefiere fact, quando consiliarii ecclesi fecerunt Kalendarium dicti processus,... cxj. sol. 4. KALENDARIUM. Gallice Calendrier : Data per manus

Bornonis monachi, in mense januario, in Kalendario Quinto Kalendas febroarii. (Cartul. S. Audr. Vienn. ed. Chevalier, p. 199, an. 1081.) 1. KALENDARIUS Dies, Primus cujuslibet mensis. Guidonis Discipl. Farfensis cap. 39 : Si vero Dies Kalendarius secunda et tertia vel quarta feria venerit, incipiant responsorium de Prophetis anteriore die Dominica, similiter et lectiones de Propheta. Kalendarius, pro quovis die mensis. Vita S. Menelei Abb. tom. 5. Julii pag. 319 : Et animam felicem et beatam reportavit Domino, undecimo Augusti Kalendario. 2. KALENDARIUS. Calendariorum in quadam inscriptione veteri quam cum cteris in Hispania repertis Adolphus Occo medicus Augustanus edidit, pag. 2. n. 9. mentio fit. Quos non alios fuisse existimo quam qui in Theodosiano codice lib. 12. tit. 11. Calendarii curatores appellantur, et quorum munus Kalendarii curatio Arcadio JC. L. 18. 2. D. de muneribus et honoribus (50, 4.) dicitur. Ita Faber in Thesauro. KALENDATICUM, Prstatio, qu Januarii Kalendis fiebat. Charta Rogerii Sicili Regis ann. 1187. apud Falconem Beneventanum pag. 315 : Angarias, terraticum, herbaticum, carnaticum, Kalendaticum, vinum, olivas, relevum, etc. , in Justiniani edicto 13. KALENDATIM, Per Kalendas. Vita S. Gregorii. PP. tom. 2. Martii pag. 147 : Ubi Kalendatim diversas species erogat. KALENDATUS, Kalendis, seu die ac anno notatus, in Translat. S. Angeli Carmelit apud Papebrochium, et in Conc. Hispan. tom. 4. pag. 462. KALENGIA, Actio in jure, qua quis rem suam repetit. Bulla Urbani PP. III. ann. 1186. inter Instr. tom. 11. Gall. Christ. col. 247 : Omnia qu de Kalengiis suis relaxavit infra burgum Exaquii et in vicinia tota, et in aliis locis et villis eidem pertinentibus, libera et quieta. V. Callengia.

KALIBS. Gloss. Isidori : Karibs, furca pnalis, alias Kalibs. KALKATORIUM, a calcando dictum, id est, torcular. Gloss. MS. Sangerm. Vide Calcatorium. KALO, Negotiator. Papias et Gloss. MS. Sangerman. n. 501. Kalo, Porteur de buche, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. Vide Calones.

KALODMON. Vide supra Calodmon. KALONES, Gallic militum. Gloss. Isid. ubi Grvius : Calones, teste Festo, sunt calcei ex ligno facti. Gallic sunt calcei militares, ut superius vidimus, qui antiquioribus Calig nominantur. Potuisset tamen etiam scribere Isidorus, Calones, cacul militum. KALOPODES. Vide supra in Calopedia. KALT, Frigidus, apud Schilter. in Glossar. Teuton. ad v. Chalt. KALTELUS, Benivolo, in Glossar. Lat. Ital. Ms. KALTULUM, In quo mortui deferuntur, vel vestimentum detritum seu lineum. Papias MS. Eccl. Bitur. et Gloss. MS. Sangerm. n. 501. Vide Kalculum. KALVARES, Aqu sunt. Papias. KALUMNIA per K scribendum, quod est jurgium, lis, etc. Papias. Vide Calumnia. KAMAHUTUS, Sardonyx, Gallis Camayeu, in Inventario Ecclesi S. Pauli Londin. ann. 1295. tom. 3. Monast. Anglic. pag. 309. Vide Camaeus.

Vide

KAMERARIUS, in Constitutione Caroli Crassi Imper. de Expeditione Romana 6. Camerarius. KAMINATA. Vide Caminata.

KAMINUS, Via, iter, Gallis Chemin. Chartularium S. Vandreg. tom. 2. pag. 2120 : Et aboutat ad Kaminum Domini Regis ad unum caput. Tabul. B. M. de Bono-nuntio Rotomag. : Testis juratus dixit quod... vidit eos (Religiosos) utentes de brevibus... et de divisione Kaminorum. Vide Caminus. KAMISIA Ultramarina, Interul crassioris genus. Tabularium Capituli S. Audomari : In ea retro ratione ut res cunct superius comprehens ad opus Monachorum in prdicto Monasterio degentium vestimenta comparentur ad Kamisias ultramarinas, qu vulgo Bernescrist vocitantur sicut in voluntate continetur vestra. Vide Berniscrist. KANARIDES, L'antiqua fede, in eod. Glossar. KANEIUM. Lex Bajwar. tit. 51. 6 : Si vero de minutis silvis, de wic, vel quocunque Kaneio vegetum reciderit, cum solido et simili componat. Ubi Editio Heroldi cap. 30. 3. vel qucunque Kaneovicton habet : Tiliana Kaheir ; Baluz. Kaheio. Lindenbrogius, Kneium seu Keye, Germanicum, quod salictum sonat, intrepretatur : nisi inquit legendum sit Gaio, i. silvula. KANIFER, Senex. Gloss. Isidor. ubi Grvius : Leg. Casnar. Festus : Casnar, senex Oscorum lingua. Glossar. Lat. Ital. Ms. : Kanifex, vechio egente. KANNA, Cantharus, poculum, Gall. Canne. Vide Canna 4. KANROTIUM, Currus. Epist. Frederici Imp. ann. 1165. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 474 : Pridie Nonas prdicti mensis (Martii) universus populus civitatis

cum vexillo S. Ambrosii, quod miro artificio egregi molis et altitudinis ferebant in Kanrotio quem juga boum non pauca trahebant. Vide Carrocium. Putum mendum est pro Karrotium. KANTREF, Ruris portio, continens centum villas. Monast. Anglic. tom. 1. pag. 319 : Le premer conquerur des treys Kantrefs de la terre de Brekenoch estoyt Bernard de Nefmarche, etc. Vide Cantredus. KANZIR, f. Canticum, Cantilena, ab Italico Canzone. Vide Canzir. KAPADINARIUS, Voluntarius. Papias et Gloss. MS. Sangerman. n. 501. f. pro Cupedinarius, qui cupiditati su obtemperat. KAPAX, Memoriosus. Papias et Gloss. Isidor. ubi Grvius : pro Capax, cujus memoria multa capit. KAPEDO, Cupiditas, ardor. Papias. f. Cupido. KAPIDINES, Animalia dicta quod manu capiantur. Papias. Supra legitur Capedines. KAPITE Census, Vicaria administratione. Papias MS. Bituric. pro Capite census quod proprie est censui obnoxius. KAPLERE, Cdendum proferre. Kaplosus, Elisus. Papias. Vide Capulare. KAPOS. Legitur in MS. Lat. B. N. MS. 16089, f. 99c : Cujus quidem oculorum color valde niger ad flavum tendens existit aut sit color Kapos. KAPPE-HETTE, Tegumenti genus. Chron. Danic. ad ann. 1308. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. Mss. pag. 162 : Eodem tempore Dani primum cperunt habere usum capitiorum,

dicta supra

Kappe-Hette, quod non solum caput tegebant, sed et pectus capiebant. Vide Capitium 1. Aliud vero sonat Kappe, in Charta ann. 1450. ex Reg. 185. Chartoph. reg. ch. 83 : Item de chacune Kappe de Stockenisch amen par les Alemans, ung estrelin d'entre bourg de Bruges). Ubi idem videtur quod nostrum Caque, Doliolum. KARACHA, Onus carri, quantum carro vehi potest, Gall. Charete. Rer. Mogunt. tom. 2. pag. 544 : Sunt terr arabiles in tribus bundis ad tres equos, duo prata ad quinque Karachas. Vide Carrada.

(au

et

KARACHARES Herb, Herb prstigiis, ut putabant, apt. Libellus Pirminii Abb. apud Mabillon. tom. 4. Analect. pag. 586 : Karachares herbas succino nolite vobis vestris appendere. Vide Caragus. KARACTER, Signum, seu sigillum quod chartis appendebant. Charta ann. 1135. apud Mabill. Diplom. pag. 601 : Hoc audito gavisi sunt : et ne in posterum oblivioni traderetur, scripto et Karactere ut confirmaretur laudaverunt. Vide Character. Monogramma. Charta Phil. I. ann. 1106. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 342 : Qu ut perpetuam obtineant stabilitatem, sigilli nostri auctoritate et regii nominis Karactere inferius annotato, prsentem paginam prcepimus confirmari. Pro sigilli imagine legitur in Charta ann. 1185. ex Tabul. Camerac. : Ut igitur hc nostr compositionis pagina maneat inconvulsa, eam sigilli nostri et civitatis appensi Karactere et testium subsignatione duximus communire. Vide supra Caracter 3. Karacter Crucis, Crucis symbolum palliis assutum, in signum votiv expeditionis sacr. Tradit. Diessens. apud Oefelium tom. 2. Script. rer. Boicar. pag. 691. col. 2 : Anno Domini 1251. III. Nonas Martii absolutus est Burckardus a Karactere Crucis per petitores domus Bethleem, auctoritate Apostolica ipsis collata. Vide in Crux.

KARADIS, Idoneo, in Glossar. Lat. Ital. Ms. KARAGIUM, Tributi species. Charta Henrici VIII. Regis Angl. ann. 1526. apud Rymer tom. 14. pag. 165 : De... pontagio, Karagio, muragio, etc. Haud scio an idem sit quod Kaagium. Vide Caragium in Carreda. KARAGIUS, Sortilegus, prstigiator. Libellus Pirminii Abbat. apud Mabillon. tom. 4. Analect. pag. 586 : Prcantatores et sortilegos, Karagios, aruspices, divinos, etc. Vide Caragus. KARAVENNA. Vide Caravanna. KARAXARE, Karaxatura. Vide Charaxare. KARENA, Quadragesimale jejunium, seu publica pnitentia, qua quis jejunare spatio 40. dierum tenetur : est etiam remissio seu indulgentia ejusmodi pnitenti Instrum. ann. 1293. inter Acta SS. tom. 2. Aprilis pag. 717 : Quadraginta dies cum una Karena de injunctis sibi pnitentiis misericorditer relaxamus. Charta Conradi Episc. Bundizensis ann. 1369. tom. 2. Rer. Mogunt. pag. 429 : De omnipotentis Dei misericordia et BB. Petri et Pauli Apostolorum auctoritate confisi, xl. dies criminalium cum una Karena de injunctis sibi penitentiis misericorditer in Domino relaxamus. Occurrit etiam apud Ludewig. tom. 1. Reliq. MSS. pag. 442. et tom. 5. pag. 126. Vide Carena 2. Karrena, in Ch. ann. 1300. apud Ludewig. tom. 11 Reliq. Mss. pag. 501. Nostri Karesmeaulx vocabant Dies Quadragesimam prcedentes, vulgo Les jours gras, le Carnaval. Lit. remiss. ann. 1374. in Reg. 106. Chartoph. reg. ch. 81 : Un certain jour de Dymenche, trois sepmaines ou environ avant les Karesmeaulx, etc. Quaresmel vero proprie, Dies Martis ante Cineres, in aliis Lit. ann. 1380. ex Reg. 118. ch. 39 : Comme le jour que l'en dit du Quaresmel l'an de grace 1375. ou environ, ledit Jehan environ l'eure d'avoir soup, se fut al esbatre avec sa femme et autres en l'ostel d'un leur voisin, comme il est accoustum au lieu d'y aler, mengier du lait la cuillier de bois,

etc. Ali ann. 1432. in Reg. 175. ch. 199 : Comme le Mardi xxiiijc. jour de Fvrier derrainement pass, jour des Quaresmeaux, ouquel jour des Qaaresmeaux, etc. KARF, Arabice, Testa figuli, secundum Avicennam. Glossar. medic. Ms. Simon. Januens. ex Cod. reg. 6959. KARFOS, Arabice, Vespertilio, in eod. Glossar. KARIAGIUM, Vectura cum carro, servitutis species. Litter Balduini Abbat. Ursicampi ann. 1203. ex Tabular. Compend. : Moverunt calumpniam super Kariagio bladi quod singulis annis reponitur in grangia de Marolio, quod videlicet Kariagium exigebatur a Canonicis pro quibusdam terris, quas de dominio S. Cornelii tenere noscuntur. Vide Cariagium. KARIDA, Vectur onus, ut videtur. Charta ann. 996. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 335. col. 1 : Ut omni anno mihi dentur du Karid vini ante festivitatem S. Martini. Vide Carreda. Nisi dolii genus putes, quod Karisel nuncupatur, in Charta Phil. VI. ann. 1339. ex Reg. B. 2. Cam. Comput. Paris. fol. 114. r. : Item sur chascun Karisel de gondale, contenans cent loz, trois deniers du vendeur. Vide Carrada. KARIGA, pro Carica, Gall. Figue grasse. Dipl. Chilper. II. ann. 716. tom. 4. Collect. Histor. Franc. pag. 694 : Karigas libras 100, etc. KARINSIA. Contractus Navigii Dom. Regis cum Venetis ann. 1268. tom. 5. Hist. Franc. pag. 435 : Et uno puero pro custodia equi, et pro viandia, et Karinsiis suis portandis, etc. Puto legendum garnisiis. Vide in hac voce. KARINUM, an Via publica, per quam carri transeunt ? Charta ann. 1162. ex Chartul. Thenol. fol. 25. v : Et de fonte usque ad fontem juxta Karinum, ubi fossatum terminatur.

KARIONS, vox vulgaris, Jus carro ducendi. Vide Cario. Charta ann. 1255. ex Tabul. S. Autberti Camerac. : Werpiverunt bene et legitime ecclesi S. Autberti jus bigandi, quod vulgariter appellatur Karions. KARISMA, Prstantia, benignitas, Grce , donum, gratia, munificentia. Egidius Parisiensis MS. lib. 1. Karolini : Gratia, qu nulli plus affluit, addidit usum Nominis, et Karolo fecere Karismata nomen.

KARISTARE, Karitare. Papias MS. Bituric. : Karitat proprie, alloquitur plebem. 1. KARITAS, Extraordinaria refectio ; est etiam mensura vini. Charta Christiani Archiep. Mogunt. ann. 1168. tom. 2. Rer. Mogunt. pag. 753 : Pro obitu predicte matrone Godelindis et patris sui Madelbodonis... singulis annis in singulis singulorum anniversariis, pro salute animarum, Fratribus quatuor uncie denariorum solvantur ad refectionem illam, que Karitas in eodem claustro appellatur. Consuetudines Solemniac. MSS. : In festo S. Tillonis... et ad cenam nebul. et oblatas et tria ova, et ad collationem Karitatem de vino bono. Vide Caritas 3. 2. KARITAS. Sacrum sodalitium. Vide supra Caritas 12. KARLE, Homo simpliciter, et pro famulo. Inde Saxonibus Buscarlus, homo nauticus : Huscarlus, homo domesticus, famulus. Sane Kearle etiam hodie accipitur ab Alamannis de homine probo, bono, utili, strenuo, ut notat Goldastus ad Eckehardi jun. cap. 1. Carolumque inde dici opinatur : et pro homine simpliciter in Suecia et Saxonia, ut observavit Flacius Illyricus Prfat. in Otfridum Wissenburgensem. Hc Spelmannus. Vide Ceorlus, et Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 4. col. 492. KARLENSES, Secunda stirps Regum Franci. Epistola Willelmi Abb. Monast. Andrens. tom. 9. Spicileg. Acher. pag. 338 : In 2. libro Reges descriptos Karlenses appellat. Vide Karolingi.

KARLOTUS, diminut. a Karolus ; quomodo a Charles, Charlot dicimus. Lit. ann. 1294. quibus Phil. Pulc. regem Angl. ad curiam vocat, in Reg. sign. Pater Cam. Comput. Paris. fol. 325. r. : Dicentes (ministri regis Angli) hoc facimus in despectum regis Francorum et Karloti fratris sui. Vide Karle. KARMET, Pondus quoddam. Vide supra Carmet. KARNEUS, Pinna muri, Gallis, Carneau. Vide Quarnellus. KAROLA, Clathrus, Gallice Grille. Vide supra Carola 1. KAROLINGI, dicti a Germanis Reges Francorum a Carolo Martello et Carolo M. genus ducentes. Ita Lotharius Ludovici Ultramarini filius, Karolingorum Rex dicitur apud Ditmarum lib. 3. cap. 6. Non reges sed populus Francorum occidentalium. Karelingorum legit Lappenb. ap. Ditmarum. Widukindus lib. 1. cap. 29 : Concertatio regibus Karolorum et orientalium Francorum super regno Lotharii. Ita Gallia passim dicitur scriptoribus secul. ix et x. Karoli regnum, scilicet Calvi, qui in divisione filiorum Ludov. Pii eam partem regni paterni obtinuerat, ut Lotharius Lotharingiam.

KAROPOTUS. Glaucus : Cum minime sint glauci, grece dicti Karopoti (oculi) insanie et dementie ascribuntur. (B. N. Ms. Lat. 16089, f. 103b.) Oculi Karopoti. (Ibid. f. 107d.) - Oculi emicantes Karopoti. (Ibid. f. 108a.)

KARPIE. Vit Abbatum S. Albani. pag. 32 : Minutis autem, qui de sua consuetudine pastillis carneis vescebantur, esus subtraxit inordinatos, et pro carne, de allece et liborum cedullis (eduliis) congestum quoddam serculum (cujus solum nomen remansit) ipsis in communi cumulavit, quod more Normannorum Karpie, quasi Karempie

sophistice nominavit. Hret hic Vatsius, cui nihil occurrit de vocis notione : quam quidam sic interpretantur, ut sit minutal Cyprinum, hachis de carpe, nam pastillos in posterum de halece, ac proinde de piscibus dari minutis statuit Abbas. Addit auctor, quasi Karempie, ubi nescio an non alludat ad quadragesimale edulium. Sed hc mer sunt conjectur. Idem porro quod Carpeia, de qua voce supra. KARRALE, Vectura, plaustrum. Fori Bigorrenses art. 14 : Liberi pacem habeant, et ter in anno in Karrali Comitali radant. Translatio S. Savini Mart. : Ducilis a fundo Karralis egressus in terram nemine considerante prosiliit. Vide Carreda. KARRATA. Vide in Carrado. KARREAGIUM. Idem quod Kariagium. Charta Henrici II. Regis Angli apud Madox Formul. Angl. pag. 47 : Quare volo et firmiter prcipio quod... habeant terras illas.... cum libertate et quietantia de exercitibus... et de Karreagio, siris et hundredis, etc. Vide Cariagium. KARRENA. Vide supra Karena. KARRIGIUM. Ut Carrigium 2 : Quatuor denarios ad messiones et receptum et quatuor denarios pro Karrigio et per oblias ad kalendas iiii. (Cartular. Conchar. Ruthen. p. 296, XI. sc.) 1. KARRINA, ut Karena. Vide Carena 2. 2. KARRINA, Convicium, objurgatio, exprobatio. Eckeardus Jun. in Casib. S. Galli cap. 13 : Necis tu reus Karrinas tot ferre non potero. Balbus Cathol. : Carinare, arguere, convitiare, illudere. Hc Spelmannus. Vide Carina 1. KARRITO, Qui carrum ducit. Vide supra in Carrito. KARRNEL, Pinna muri. Vide Quarnellus.

31 : nobis 25.

KARRUGA, Aratrum, Gall. Charrue. Charta ann. 1229. in Chartul. Aremar. ch. Notum facimus..... quod nobilis vir Erardus de Chacia.... omnes terras communitatis, quas nos et homines nostri ad nostras Karrugas tenebamus, concessit. Hinc Kruier, qui aratro terram colit. Redit. comital. Namurc. ann. 1289. ex Reg. sign. Le papier aux aysselles in Cam. Comput. insul. fol. v. : Encor i a li cuens le stokaige, de chascun Kruier, ij. den. et de chascun manovrier j. den. a Noiel. Vide Carruca 3.

KARRUS, Currus, plaustrum, Gallis, Chariot. Charta. ann. 1110. ex Tabul. Floriac. : Dimisit Abbati Floriacensi omnes malas consuetudines quas usurparat, videlicet talliam denariorum, raptum, incendium.... vaccam de Karro, tripedicam, etc. KARTICIUM Privilegium, Quod Chart seu scripto mandatum est, in Charta Gerardi episc. Camerac. ann. 1083. ex Tabul. S. Autberti. KARTRA, Charta. Tabularium S. Petri de Cella-Froini : Signum Henrico Rege, Gauffredus Comite civitate Engolisma... Bernardus Sacerdos qui fecit scribere ista Kartra. Vide Charta. KARUCHATA, Modus agri. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 50 : Sciatis

me

concessisse.... scilicet illam Karuchatam terr quam idem Gilebertus tenuit die illa qua pater meus R. fuit vivus et mortuus. Vide Carucata. KARXABET, Amat, osculatur, amplectitur. Papias MS. Bituric. KAS, Arabice, Lactuca. Glossar. medic. MS. Simon. Januens. ex Cod. reg. 6959. KASAB, Arabice, Arundo, canna, in eod. Glossar. KASAETUS, Pirata ; si tamen non est nomen proprium. Charta ann. 1243. tom.

4. Cod. Ital. diplom. col. 1571 : Tenentur sub debito juramenti facere vivam guerram de sanguine et foco omnibus Kasaetis et deprdatoribus maris, et specialiter Jadertinis. KASKERIA, ut supra Gascheria. Charta ann. 1244. ex Tabul. S. Autberti Camerac. : Salvis.... redemptionibus ipsius ecclesi ad martium et Kaskeriam. KASKETTUM, Mendose pro Baskettum ; Anglis enim Basket est Sporta, cophinus, corbis, canistrum, Gall. Panier, Corbeille. Mandatum Eduardi IV. Regis Angli

ann.

1461. apud Rymer. tom. 11. pag. 481 : Cum... auro... bogeis, manticis, Kaskettis, fardellis, etc. KASTVOGT, Castri tutor, idem qui Advocatus. Vide in Advocati. KATABULUM, Fossa. Vide Catabulum. KATAPAN, Prses, Prfectus provinci vel civitatis. Vide Catapanus. KATELCOSTE. Wildebrandus ab Oldenborg. in Itiner. Terr sanct, ubi de Armeniis : Specialem habent Papam, quem ipsi sua lingua Katelcoste appellant. Ubi legendum indubie Katolich, uti monet D. Cangius in voce Catholicus. KATHEDRATICUM, Pensio, qu Episcopo ab Ecclesiis quotannis exsolvitur in signum subjectionis. Vide Cathedraticum. KATHERANI. Statuta Roberti II. Regis Scoti cap. 16 : Qui transierint ut Katherani, comedendo patriam, et consumendo bona Comitatuum, et capiendo per vim et violentiam bona et victualia, etc. Ubi loci Skeneus annotat, Katheranos, Hybernis nuncupari, montanos Hybernos, qui in inferiores partes Regni Scoti descendere soliti, prdas agebant, et incolis, eorumque bonis vim inferebant. Hodie vulgo

dicuntur Sorners, Sojorners. Vide Kernys. KATIMIA, Arabice est idem quod Grce vocatur Kadimia, Latine vero vulgariter Calmitia seu lapis calaminaris, quo s tangitur et in auricalcum vertitur. Glossar. medic. MS. Simon. Januens. ex Cod. reg. 6959. KATOPAPA, f. pro Cacopapa, Malus Papa, a Grco , malus, ut notant docti Editores ad vit. B. Vict. III. PP. tom. 5. Sept. pag. 431. col. 2 : Viginti milia hominum et eo amplius in diversis regionibus, Katopapa Guiberto cooperante, csa sunt. KATRICOLATUM, Repagulum ferreum in modum cratis, Gall. Grille. De S. Attone Episc. tom. 5. Maii pag. 199 : Et fuit missum et depositum (corpus) in quadam capsa Katricolata de ferro, ita quod a cuncta gente clare videri poterat.... Et sequenti die missum et positum fuit in sacristia Oper suprascript, et ibi retentum fuit, donec factum fuit quoddam Katricolatum juxta capellam Sancti suprascripti. KAVALLUS, Equus. Instrum. ann. 873. apud Mabill. Diplom. pag. 543 : Probter vinos, et annonas, argentum, mulo et Kavallos, vel vestimenta, quod prstavit. Vide Caballus. Occurrit prterea in Charta ann. 1036. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 198. Inde, ni fallor, Kauwlerie, Tributum, quod pro servitio cum equis debito exigitur, in Charta ann. 1286. ex Chartul. Namurc. Cam. Comput. Insul. fol. 42. v. : Les Kauwleries, les soumleries et les barescep, dont je avoie les relis et les quatre deniers de orloefs. Vide Caballaria. KAVATICUM, Census capitalis, Gall. Chevage. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerman. fol. 19 : Tempore donni Walonis Abbatis fuerunt duo fratres in Antoniaco villa, quorum unus major noster erat, nomine Gunfredus, alter vero Fulbertus, qui gloriabantur se esse

nobiles, quos adquisivit donnus Walo Abbas, dicens eos esse servos S. Germani et faciens eis reddere Kavaticum. Vide Capitale 5. Ejusdem originis est vox Kavecheul, Cervical, vulgo Oreiller, traversin. Pedag. de Cappi in Chartul. 21. Corb. fol. 345. v. : Une keute et ung Kavecheul doivent vj. den. Vide Capitale 1. KAVILLA, Clavus ligneus vel ferreus, Gall. Cheville. Comput. fabr. S. Petri Insul. ann. 1366 : Item pro quadam rondella ferrea et Kavilla ejusdem, etc. Hinc Kevillier, pro Cheviller, Clavis figere, in Vita J. C. MS. KAURSUS, Brusato, in Glossar. Lat. Ital. MS. KAYS, Cancelli. Ita Gloss MSS. Hinc, ut opinor, Keste, Clathrus, vulgo Grille. Charta ann. 1281. in Chartul. Mont. S. Mart. part. 7. fol. 124. r. col. 1 : Consent ke li abbs et li couvens... pussent... faire nouviaus cliiers,... nouvelles Kestes, etc. Alia Galt. d'Estrommel ann. 1308. in Reg. 72. Chartoph. reg. ch. 309 : Pouront avoir lidiz religieus (du Mont S. Martin) dessouz ledit moulin un clier et une Keste, pour retenir le poisson, qui l pouroit kair. Vide supra Kaia.

KE, Quod, Gall. Que. Chartarium Ecclesi Auxitan : Dixit quia jam non faceret Ke forcia facta habebat ad patrem Ezguilem. Et judicaverunt Guilem-Garcias de Sancta Christina, Efortlub Deciun. et Garciabrasc de la Nux Ke quale pactum Guilem Airemon factum habebat cum Austendo Archiepiscopo. Pro Gallico Que etiam occurrit in Consil. Petri de Font. pag. 77. et alibi passim. KEAFICIUM. Vide supra Kaficium. KECHRES vel Kethres. Charta ann. 1225. in Chartul. eccl. Glasguens. ex Cod. reg. 5540. fol. 70. r. : Corredum ad opus servientum suorum, qui Kethres nuncupantur, a clericis non exiget memoratis. Kechres, in Ch. ann. 1226. ibid. fol. 90. r. Anglis Kitchin culinam sonat ; unde fortean Kethres, famuli coquinarii.

KEIMINUS, Via, iter, in Charta ann. 1283. ex Chartul. S. Vandreg. tom. 1. pag. 132. KEKENGI, Arabice, Species solatri proferens granum rubicundum simile ceraso, in vesica inclusum, citrina in colore, quare a multis vesicaria vocatur. Glossar. medic. MS. Simon. Januens. ex Cod. reg. 6959. KELCHEN. Vide Kelchyn. KELCHYN. Triplex apud Scotos occisori mulcta imponebatur, le Cro, le Galnes, et le Kelchyn. De duabus prioribus diximus suis locis. De Kelchyn agit Regiam Majestatem lib. 4. cap. 38 : Kelchyn unius Comitis est sexaginta sex et du partes unius vacc. Item le Kalchyn filii Comitis aut Thani et 44. vacc et 21. denarii et 2. partes unius obuli. Item le Kelchyn filii Thani est minor per quartam partem quam patris sui, et sunt 30. vacc, et 11. denarii, et tertia pars obuli. Rusticus nihil habet de Kelchyn. Item si uxor liberi hominis sit occisa, vir suus habebit le Kelchyn, et parentes ejus habeant le Cro, et le Galnes. Item si uxor rustici sit occisa, dominus ipsius terr, in qua manet, habebit le Kelchyn, et parentes ejus le Cro et le Galnes. Qu sit vocis Kelchyn, Kelchen, vel Kelten, (varie enim scribitur) significatio aut derivatio, non satis scio, ait Skenus. Id constat, Kelchyn longe minorem esse mulctam, quam le Cro, ex cap. 36. nam le Cro Comitis est 140. vacc, tres or pro vacca. Item le Cro filii unius Comitis vel Thani, est centum vacc ; et sic de cteris. Kelchyn vero hic minor est mulcta, qu interdum domino, interdum parentibus penditur. KELEDEI, Monachi apud veteres Scotos sic dicti. Vide Colidei. KELTEN. Vide Kelchyn. KEMAT, Centuria, vox Cambrica seu Wallica in Legibus Hoeli Boni Regis Walli in Prfat. Melius forte Kentat, a Cant centum, Gall. Centaine.

KEMBELN. Gloss. Csar. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 671. col. 1 : cc. geren seu Kembeln, quibus venna paratur. KEMINUS, Keminum, Via, iter, Picardis nostris Kemin. Scacarium S. Michaelis apud Falesiam ann. 1207. Lib. S. Justi fol. 13. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 1. pag. 603 : Judicatum est quod Callot Judus poterit sequi Abraham Judum, per duellum de Kemino. Charta ann. 1258. ex Tabul. B. M. de Bono-nuntio Rotomag. : Terra aboutante de uno Kemino ad aliud Keminum. Vide Caminus. KEMROD, Prstationis genus. Vox Armorica. Chartularium Kemperleg. : De hoc autem quod dicitur Kemrod, quod ipse, ut dicebat, non debebat reddere : statutum est ut quolibet anno de unoquoque ciato mellis sex nummos reddat..... cum quatuor insuper nummis et uno obolo, pro eo quod dicitur Kemrod. Vide Kevrod. KERATES, Pondus sumptum a semine xilocarat, et secundum Avicennam ponderans grana ordei quatuor. Glossar. medic. MS. Simon. Januens. ex Cod. reg. 6959. KERECHET, Avis aquatica, ut videtur, quam Galli Crecelle vocant. Thwroczius 1. part. Chron. Hungar. cap. 5 : Aves Legisfalck, qu, vulgo Kerechet vocantur, pullos generare posuerunt. KERELARE, Causam, litem coram judice intentare. Chartarium Ecclesi Auxitan : Venit Ezguilem et clamavit et Kerelavit ad Geraldum Comitem. Vide Querelare. KERHERE. In Bundello Eschaet. de anno 3. Edw. I. n. 29. sic legitur : Inquisitio

et

extenta terrarum et tenementorum, qu fuerunt Roberti de Montealto nuper defuncti, in Rising in Norff. facta die Lun in crastino S. Fidis virginis, videlicet regni Regis

Edwardi tertio..... Item de quadam consuetudine, qu vocatur Kerhere, ad festum S. Michaelis, 12. denar. ubi forte vox hc carreriam, seu viam sonat, ita ut idem sit quod droit de chauce, apud nos. Quid si a verbo qurere, quod scilicet hc Consuetudo ostiatim colligeretur. KERKA, Onus, ex Gall. Charge, Hisp. Cargo. Theloneum Mon. S. Bertini : Kerka Bersil, dabit 4. den. dimidia Kerka 2. den... Kerka piperis, 4. den. etc. Nostris, Kerke. Charta Phil. comit. Fland. ann. 1163. in Chartul. 1. Fland. ch. 325. ex Cam. Comput. Insul. : De Kerka piperis, iiij. denarios. De Kerka aluni, iiij. den. De Kerka brisilli, iiij. den. etc. Par tele Kierke et tel condition, etc. in Lit. Florent. Hannon. ann. 1287. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1229. Kierki, de agro culto, quasi fructibus onusto, in Charta ann. 1275. ex Tabul. eccl. Camerac. : Doivent cil Jehans de le Tour et Liegars se femme et leur hoir prendre et avoir ces dix livres de rente au Paresis par an paisiulment y tieres devant dites, soient vuides u Kierkis. KERKEBODE, Ecclesi fundus ; Flandris enim Kerk, ecclesia, et Boden, fundus, latifundium. Vide Boda. Charta Balduini Fland. march. ann. 1119. in Chartul. Bert. pag. 181 : Sic tamen ut ubi hospites comitis, qui super vaccarias et berquarias ejus manent, per Kerkebode ierint, ibi quoque hospites S. Bertini eant. KERKEMAGISTER, Quasi Magister Ecclesi ; Belgis enim Kerck Ecclesia, unde ipsis Kerck-meester, dituus, Gall. Marguillier. Litter ann. 1270. ex Archivo Audomarensi : Cum diu habita esset qustio... Curatum de Lampernelle ex una parte et Kerkemagistros et parrochianos dicti loci ex altera, super quadam domo sita in solo sacerdotali.... in quibus domo et appendiciis ipsi Kerkemagistri et parrochiani asserebant se pro parte jus habere. KERKEMANIA, Fixio limitum in agris. Vide Circamanaria. KERKERIA, Kerrida, Ecclesia, parochia, a Germ. Kerck. Charta Roberti Leodiensis Episc. : Abbas S. Remigii cadente vel decedente investito loci ad

S.

fuerit

Kerkidam de Mersne, prsentet investitum, ubi de jure et consuetudine

prsentandum, cui quidem investito de bonis ipsis Kerkeri ad valorem viginti marcarum Leodiensium dicti Abbas et Conventus assignabunt. Charta Hugonis Cardinalis : Cedente vel decedente investito parochia loci prscripti, qu Kerkeria in partibus vulgariter appellatur. KERMESINUS Color, Purpureus lucidior. Vide Cramesinum. KERMISSE, Nundin, Fland. Kermis, a Kerk, ecclesia, et Missa, quo nomine appellari nundinas, quod in festis principalibus indici et celebrari soleant, observatur in Missa 4. Bulla Honor. PP. III. ann. 1219. in Suppl. ad Mirum pag. 82. 1 : Redditus nundinarum atque alios, qui Kermisse vocantur, vobis competentes... confirmamus. KERNELLARE, Murum pinnis seu quernellis munire, Gall. Creneler un mur. Charta ann. 1293. apud Rymer. tom. 2. pag. 609 : Sciatis quod concessimus Edmundo fratri nostro quod ipse mansum suum... muro de petra et calce firmare et Kernellare ; et illud sic firmatum et Kernellatum tenere possit. Alia ann. 1306. ibid. pag. 985 : Nobis supplicaverit, ut nos sibi concedere velimus, quod ipse domum suam.... Kernellare, et domum illam fortem facere posset muris, turrellis, fossatis, etc. Vox frequens in Diplomatibus, quibus Rex firmandi muniendique castellum sive des, privilegium concedit. Vide Quarnellus. KERNELLUS, Pinna muri, Gall. Creneau. Computus ann. 1202. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. cliv : Et pro muro purferir et pro plumbo, et pro Kernellis, xx. l. Vide Quarnellus.

KERNYS, Vagi, errabundi, interprete Th. Blount in Nomolex. Angl. Iidem videntur qui supra Katherani. Charta Eduardi III. Reg. Angl. ann. 13. ejus regni : Nec non de illis qui dicuntur homines otiosi, et malefactoribus, qui etiam Kernys dicuntur.

KERSONARIA, Nasturtiaria area, Gall. Cressoniere. Vel potius, Palus, lacus, stagnum. Vide supra Cressonaria. Charta Joi Domin de Wallaincourt ann. 1241. in Tabulario Monasterii Montis S. Martini : Molendino, sclusa, fundo, Kersonariis. Alia anni 1260. in Tabulario Belliloci in dicesi Rothom. pag. 45 : Confirmo eleemosynam, Quersonari cujusdam. KERSTRATA, Via qu ad Ecclesiam ducit, a Belgico Kerck, Ecclesia, et Strata, Via. Consuetud. Furnenses ex Archivo Audomar. ann. 1240 : Qui viam Ecclesi, id est Kerstrata foderit vel artaverit et super hoc convictus fuerit per veritatem, emendabit Comiti 3. lib. KETEL, Cacabus, olla ferrea, aut rea, Belgis. Theloneum Monasterii S. Audomari : Centum veteris metalli, 4. den. unus brotketel, 6. den. unus setrekeel, 2. den. unus Ketel, de 5. den. unum den. KETHRES. Vide supra Kechres. KEVERE, Operculum seu vas quoddam quo lactari utuntur. Kennet. in Gloss. ad calcem Antiquit. Ambrosden. : Compotus Henrici Deye et Johann uxoris de exitibus et proventibus de Dayri... Allocantur pro novo Kevere empto viii. den. Kevera, in Gloss. Lipsii est Bruchus, Germanis hodie Kafer. KEUREN, Lex, judicium, Belgis Keuren est judicare, legem constituere. Charta ann. 1291. apud Mirum tom. 2. pag. 876 : Leges etiam et judicia, vulgariter Keuren appellata, edendi, instituendi et faciendi observari, recipiendique quod inde evenerit usque ad summam prtaxatam. Communia, ejusdem statuta et leges, Charta ann. 1283. ex Chartul. 1. Flandr. ch. 364. in Cam. Comput. Insul. : Donavi... plenam potestatem observandi sive tenendi statuta terr Wasi, qu vulgariter dicuntur Keure. Alia ann. 1070. ex Chartul. S. Petri Gand.

Ch.

17 : Statutiones, qu plebeia lingua Keure vocantur, super quoslibet S. Petro attinentes non agat. Hinc Keurier, idem qui Scabinus, judex civilis, in Ch. Guid. Comit. Fland. ann. 1287. ex ead. Cam. Vide supra Chora.

KEVROD, Idem quod Kemrod, Armoricis, prstationis genus. Tabularium Kemperleg. : Ego Budic frater Hoeli Comitis concedo monasterio sanct Crucis villam qu dicitur Lesumadru, terram videlicet trium mensurarum mellis. De ipsa autem terra hic redditus est : scilicet terguisiaeth, Kevrod, multones, pastus, decima. KEYE, Operculum, clavis. Vide Cone. KEYS. Charta Edw. III. Regis Angl. tom. 2. Monastici Angl. pag. 71 : Nolo etiam, quod aliquis Senescallus, Constabularius, Ballivus, Keys, sive forestarius, serviens vel venator,... per terras eorum venientes, ab ipsis nec ab hominibus suis pascantur.

KHU KHAN, Creber et subitus campan pulsus, Gall. Tocsin. Chron. vetus ad ann. 1379. ubi de rebellione Montispess. ex Cod. reg. 9612. A. B. M. : Quod nobiliores de villa extraherent submersos, et universitas fundaret unam capellam sex capellanorum, quorum quilibet haberet quadraginta libras Turon. redditus, et in dicta capella esset campana, qua pulsatum fuit le Khu Khan. Huc spectare videtur vox Kauclier, mendose quidem scripta, in Stat. ann. 1355. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 510. art. 8 : Quiconques fait Kauclier, quatre deniers doit. Id est, qui tumultum movet. Vide supra Tanqhanum. KIDELLUS, Machina piscatoria in fluminibus ad salmones, aliosque pisces intercipiendos. Bettles, et Weres Angli vocant. Magna Charta Joannis Regis Angl. cap. 24. apud Matth. Paris : Omnes Kidelli deponantur de ctero per Thamesiam, et Medeweiam, et per totam Angliam, nisi per costeram maris. Fleta lib. 1. cap. 20. 40 : De his, qui piscantur cum Kidellis.

Et fuit seisitus de uno Kidello vocato were, ac de libera piscaria in Potlok. in Bundello Escaet. de ann. 3. Eduardi I. Hinc emendandus Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. v. art. 30. ubi Bideli perperam edidit ex Reg. S. Justi fol. 35. v. col. 1. in quo Kideli legitur, ut apud Matth. Paris. KIDRIA, Gummi cedri, Matth. Silvatico. Vide Cedria. KIENNES, Monet Alemannic vel Leodiensis species. Lit. remiss. ann. 1382. in Reg. 121. Chartoph. reg. ch. 299 : En l'veschi et ou pais du Lige acheterent d'un accort et d'une volont certaine monnoie, que on appelloit Kiennes ;... ladite monnoie de Kiennes montans la somme de deux cent et cinquante mars ou environ. Vide supra Chienes. KIFERA, Charta authentica, diploma. Chron. Danic. ad ann. 1290. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 161 : Eodem anno captus est archiepiscopus, et omnes gratiarum et privilegiorum Kifer vel liter in choro Lundensis ecclesi combust sunt. KIL, Cella, Monasterium, Hibernis. Beda Hist. Eccl. l. 5. cap. 9 : Cui erat composito vocabulo a cella et columba, vocatus est Kolum-Killus. Vide Spelman. KILIANUS, Nota temporis, qu in veteribus Chartis aliisque MSS. Codicibus occurrit. Charta Eberhardi Abb. Weissenburg. apud Fred. Schannat. Vindem. litter. pag. 13 : Emit quoque a Monasterio Heilsbruggen partem decimarum in Rodt prope Riebberg pro c. florenis. Anno 1375. feria 2. post Kiliani. Codex Mellicensis MS. libros de Imitatione Christi complectens, de quo Mabillonius Diplom. pag. 177. finitus dicitur die Kiliani 34. Forte supplendum post festum S. Kiliani : Kilianus enim inter Sanctos numeratur in Catalogo veteri Monasterii S. Michaelis Bambergensis ut testatur Schannatus ibid. pag. 51.

KILINGE, Armorum genus. Statuta Equitum Theuton. art. 73. apud R. Duellium Miscel. lib. 2. pag. 59 : Ipse (Treperarius) tenetur dare Fratribus ad arma deputatis spallaria, wappenrock, Kilinge, phavones, wappenhersum... cingulos, et vestimenta. KILINNAS. Charta ann. 1065. apud D. Calmet. tom. 1. Hist. Lotharing. col. 461 : Decimam partem tam in arboribus quam de pretio porcorum, sive utilitate apium eum per omnia habere volumus atque firmamus, tam in Kilinnade, quam in sylva juxta curtem Stensicla. f. nomen est alicujus loci proprium. KILKET, Servilis qudam solutio. Vetus Charta apud Spelmannum : Kilket, pro qualibet husbandrea 2. den. KILLAGIUM, Tributum, quod pro facultate figendi in portu anchoram conceditur, a Gall. Quille, qu est navis infima pars. Liter Henrici IV. Regis Angli ann. 1409. apud Rymer. tom. 8. pag. 573 : Capit ibi Killagium, scilicet de qualibet navi cum batello applicante ibi, octo denarios, etc. KILLYTHSTALLON, Quod domino penditur ad inveniendum equum admissarium (estallon) in tenentium suorum beneficium. Spelm. KILTH, Libertas vill, in MS. interpretatur, ait Spelman. qui vocis originem ignorare se fatetur. KIMBA, pro Cimba. Abbo Floriac. de Obsidione Parisiac urbis, apud Spelmannum : Corripiunt ternas rabidi Kimbas satis altas.

KIMELIARCHA, Thesaurarius. Vide Cimeliarcha. KINGELD, Tributi species, sic dicta, quod Regi exsolveretur : King enim Anglis Rex dicitur. Vide tom. 1. Monast. Anglic. pag. 830.

KINSICA, Pisarum suburbii nomen, ab apothecis Saracenorum mercatorum in eo habitantium sic dicti ; Kinsica enim vel Chinsica, aut potius Henticha et Entheca est Apotheca, reconditorium. Annal. Pisan. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. vi col. 885 : Kinsicam muraverunt a turre, etc. Vide supra Chincitha. KINTAL, Ponderis genus, alias 100. librarum, sed e more loci varium. Hujus spe mentio fit in casu Fogoss apud Plowdanum. Hc Spelmannus. Vide Quintale. KIRALITER, Vox conficta ex Gr. . Fragmentum Anonymi Beneventani cap. 5. apud Camillum Peregrinum lib. 1. Hist. Longob. : Cepit eumdem Prsulem, qui ei Beneventum Kiraliter prbuerat, etc. Id est, cum plena potestate et omni dominio. Vide Potestative. KIRI. Lo segniore. Glossar. Lat. Ital. MS. Vide Kiraliter. KIRRI, Lo porcho, in eod. Glossar. KIRTEL, Vestimenti species : L'ordre observ la Creation des Chevaliers des Bains : Un autre luy baillera ses brages, le tiers luy donnera un pourpoint, un autre luy vestira avec un Kirtel de rouge Tartarin. KIRVA Turb, Certa turbarum quantitas. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 251 : In puram et perpetuam eleemosynam ad fodiendum singulis annis perpetuo septies viginti Kirvas turb in marisco meo de Kima. KITONITA, , Cubicularius, in Gloss. Gr. Lat. Luithprandus in Legat. Leo Kitonita. Ignotus Barensis in Chron. ann. 1025 : Descendit Oresti Kitoniti cum exercitu. Vide Notas ad Alexiadem pag. 250. KIVIT, Avis prdatori species. Tidericus Langenius in Saxonia : Est avis Kivit, qu bellat quam cito vivit,

Signans iratos homines ad bella paratos.

KLIMIA seu Climia, apud Avicennam, est fumus seu fuligo adhrens superioribus fornacis in purificatione cujuscumque metalli : storea vero est fex descendens ad inferiora, Glossar. medic. MS. Simon. Januens. ex Cod. reg. 6959.

KLIOTETRA. Sella plicatilis. Vide Cliothedrum. KLOCKUM, a Belgico Klocke, Campana. Acta S. Liob tom. 7. Sept. pag. 762. col. 2 : Signum ecclesi, quod vulgo Klockum vocant, etc. Vide Cloca 2. KLOCUM, Campana. Vide Cloca 2. KLOXCS, Singultus, pulsus viscerum, suspirium, in Glossar. Simon. Januens. Clocire. KMETHONES, Servilis conditionis homines, apud Polonos, in Legibus Polonicis Chopini libris de Domanio subditis. Villanus seu Kmetho, in Stat. Casimiri ann. 1346. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 9. Kmethonalia bona ibid. pag. 261. Kmeto, in Mirac. S. Hiacinth. tom. 3. Aug. pag. 377. col. 1. Vide Cmeto. KNACKIUS, Monet Fuldensis species. Litter fundationis Collegii Jesuitarum Fuld ann. 1573. apud Schannat. Dic. Fuld. pag. 355 : Tradimus mille florenos, quorum singuli quadraginta duobus Fuldensibus Knackiis constant. KNAPONES, Pedites milites. Hist. Australis ann. 1286 : Prcone Regis Aragonum

Vide

per

exercitum valenter clamante, quod neminem occidant nisi milites galeatos, Knapones vero et scutiferos illsos permittant abire. Theutonibus Knap, est, alacer, agilis, celer : Knape vero, servus, minister, famulus. KNAVE. Charta ann. 22. Henrici VII. Reg. Angl. apud Spelm. : Joannes filius Willelmi Couper de Denby Knave, ad satisfaciendum Regi de omni eo, quod ad Regem pertinet, occasione cujusdam utlagari in ipsum in placito transgressionis ad sectam Regis promulgat 22. Maii. Ubi vox Knave conditionem ac classem hominis videtur indicare. Saxonibus Knava famulum sonat ; hinc scildknava armiger, scuti famulus, quomodo forte Knawe intelligi hic debet, nam et famulos dictos armigeros suo loco docuimus. Vide Janum Dolmerum ad Jus aulicum antiquum Norvagicum pag. 8. Edit. Danic. KNEZ, vel Kneg, Knezius, Princeps. Vide Caganus. KNIGHT, Puer, minister, famulus, Sax. Cnyt ; eodem sensu a Germanis etiamnum usurpatur ; Anglis vero hodiernis est Miles, licet, ut ohservat Spelmannus, in veteribus eorum Instrumentis pro ministro adhibeatur. Vide Knave. KNIP, vox Belgica, Talitrum, Gall. Chiquenaude. Epist. obscur. Virorum pag. 21 : Ipse dixit, ecce Joannes Reuchlin est doctior quam vos, et dedit ei unum Knip. KNIPULUS, Knivus, Ensis brevior, vel cultellus, Gallis Canif. Vide Canipulus. KNOPIS, Tuber, nodus, Anglis Knob et Knot. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 365 : Textus super Evangeliis, cum uno claspi, habens ex uno latere quinque Knopes argenteas, etc. KOGGE, Navigii genus, Gall. Coquets. Vide locum in Cogo. Koka, Eadem notione. Epistola Roberti Regis Calabri ad Barchinonenses in Chron.

Sicili apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 70 : Recepimus vestras litteras continentes disrobationem cujusdam Kok Bernardi Garrig civis Majoricarum, factam, ut asserit, per quosdam piratas regni nostri Sicili. KOKBON, Granum coctum, i. frumentum. Glossar. medic. MS. Simon. Januens. ex Cod. reg. 6959. KOKKUS, Piscis testacei species, Angl. Cockle. Elmham. in vita Henr. V. reg. Angl. edit. Hearn. cap. 20. pag. 44 : Piscium tamen marinorum, excepto quodam de Kokkis accursu, non prius ibidem solito, nulla copia reficit obsidentes. KOLOS, Anus, in jam laudato Glossar. Simon. Jan. KONINHKGESHUIVE. Gloss. Csar. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 662. col. 1 : Quilibet istorum mansorum habet clx. jurnales terr, quos appellamus vulgariter Koninhkgeshuive. KOPCE, Polonic vocis sensum docent Statuta Vladisl. Jagell. ann. 1420. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 76 : Quod si contigerit aliquem litigantem pro limitibus docere vel ostendere scopulos dictos Kopce, ad minus tres, aut alia signa notabilia in campis, vulgariter Wyiasdy, etc. Ubi significantur silices ad metas appositi, ut metam esse ostendant. Vide in Testis 3. KOPIEC, Colliculus apud Polonos. Charta ann. 1473. tom. 5. Cod. diplom. Polon. pag. 142. col. 2 : Feci unum colliculum, alias Kopiec, et fossatam, etc. KOSMUS, Mundus, orbis terrarum, a Grco . Charta Willelmi Pictav. Comitis apud Stephanotium tom. 3. Fragm. Hist. MSS. : Cunctis in propatulo per quadripartis Kosmi climata clarere dignoscitur ob protoplasti nostri insolentiam omnem ejus successionis plantationem toxicato infectum esse antidoto.

KOTARIUS, Rusticus, mansionarius. Charta apud Somnerum in Tract. de Gavelkynd pag. 29 : Item, si dominus Archiepiscopus fecerit scotallum infra boscum, quilibet terram tenens dabit ibi pro se et uxore sua 52. obolos et vidua vel Kotarius 1. obolum. Vide Cota 2. KOVER, Operculum, clavis. Vide Cone. KRAGE, inquit Saxo Grammaticus in Hist. Danica, dicitur lingua Danica, truncus,

cujus

semicsis ramis fastigia conscenduntur ; ita ut pes prcisorum stipitum obsequio perinde ac scal beneficio nixus, sensimque ad superiora provectus, petit celsitudinis compendium assequatur. KRENELLUS, Pinna muri, Gall. Creneau. Reg. Phil. Aug. ex Chartoph. reg. sign. 34. bis part. 1. fol. 96. r. col. 2 : Tornell erunt de vj. pedes spissitudinis et x. pedes concavitatis, et duo paria stagiarum (sic) et scutum et Krenellum magis altum quam murus. Vide supra Cranellus. KRETAL, Mumia. Matth. Silvaticus. KRODO, apud Saxones pro Deo cultus. Crantzius in Metrop. lib. 1. cap. 3 : Krodo nomen erat Idolo, quod Saturnum sunt arbitrati... Pertinet hodie in Gente execrationis vocabulum. ut quoties abominanda res est visa, Krodo cum indignatione dicant. KROLESTWO, Polonica vox. Charta Vladisl. Jagel. ann. 1422. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 84 : Pro exactionibus nostris, vulgariter Krolestwo nuncupatis, in signum subjectionis et veri dominii, etc. KRWAWNE, Polonica vox. Stat. Casimiri ann. 1347. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 27 : Consuetudine iniquissima ministerialium extitit observatum, quod dum ad aliquem in via, vel alias occisum vocabantur, ipsum vestibus, in quibus fuerat

occisus, jure ipsorum, quod ipsi Krwawne nominabant, expoliebant. KULKORN, Danis, Vectigalis species. Constit. Cristof. reg. Danor. ann. 1320. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. MSS. pag. 201 : Item, ut omnia et singula gravamina noviter imposita amodo non petantur, videlicet ploghs penninge, Kulkorn, thelonea, aut alia qucunque post mortem Voldemari regis imposita et inventa. KUNIGSTEUR, Regium Tributum : vox Germanica, ex kunig, Rex, et steur, seu steura, tributum. Charta Henrici VI. Imp. ann. 1193. in Metropol. Salisburg. tom. 1. pag. 378 : Videlicet cum advocatia, et servitio Regio, subsidio, sive supplemento, seu steura, quod in vulgari Kunig-steur dicitur, etc.

KUNIKEGES. Gloss. Csar. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 663. col. 1 : Quilibet mansus tenetur Prumiam adducere glavem, id est lignarium sive acervum lignorum : qui acervus habebit xij. pedes in longitudine et vij. in latitudine ; et pro lignario isto adducet quilibet mansus carradas xij. qu ligna vulgariter appellantur Kunikeges. Vide Kunigsteur. KUNINGA, Regina. De S. Cunigunde Imper. tom. 1. Martii pag. 271 : Et fit Kunigunda Kuninga, quod Latine interpretari potest regia, regina. KURDAWANARIUS. Vide in Cordebisus. KYLYW, Jusculi esse genus suspicatur Th. Blount in Nomolexico Anglic. Charta ann. eorum 1131. in Monast. Angl. tom. 4. pag. 722 : Et sint ipsi abbas et monachi et

successores et omnes tenentes sui liberi et quieti... de pastu et de Kylyw et omnibus aliis exactionibus, quas forestarii et alii ballivi seu servientes terr solent exigere. KYNS-NEFFN. Constit. Woldem. reg. Danor. apud Ludewig. tom. 12. Reliq. MSS. pag. 173 : Item apert litter qu dantur, debent stabiles esse, nisi possessor sigilli,

cognatorum juramento, quod dicitur Kynsneffn, se possit defendere, quod litter tales nunquam ex consensu suo dat erant. KYRIALIS, Dominicus, a Gr. . Vita S. Wilfridi sc. 4. Bened. part. 1. pag. 725 : Vimineo condens corpus Kyriale canistro, Exhausit vitro vitalem digne cruorem. Ubi Fridegodus alludit ad illud S. Hieronymi de Exuperio Tolos. in Ep. ad Rusticum : Nihil illo ditius, qui corpus Domini canistro vimineo, sanguinem portat in vitro. KYRIE ELEYSON, Milites ad pugnam procedentes cantare solitos, docent Mirac. S. Veren tom. 1. Sept. pag. 170. col. 2 : Kyrie eleyson cantantes, more fidelium militum properantium ad bellum, saliendo ingressi sunt Rhenum. Et quidem Kyrie eleyson pro tessera militari datum ab Henrico rege, cum Hungaros profligavit ann. 934. scribunt Bucelinus aliique. Vide Meichelbec. tom. 1. Hist. Frising. pag. 165. et Glossar. med. Grcit. in hac voce col. 772. Kyrie Eleyson cum Littera, Cui scilicet verba, qu addere solebant, notis musicis subjiciuntur, in Ordinar. MS. S. Petri Aureval. Ejusmodi mentio fit in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 3 : Il n'est sequense, n'alleluie, Bele note, ne Kyriele, Tant soit plaisans, ne tant soit bele, Que trop n'anuit, s'ele trop dure. Kyrie eleison inter funera adhibebant. Synodus Arelat. VI. can. 3 : Kyrie eleison in deducendo cadavere cantetur. Capit. Herardi cap. 58 : Ut exequi mortuorum cum lucto secreto et cordis gemitu fiant. Et psalmos ignorantes, Kyrie eleison ibi canant. Kyrieeleisare, Kyrie eleeson concinere. Vita sancti Wunbaldi Abbatis Heidenheim. num. 28 : Omnis plebs cantantes Kyrieeleisabant. KYRIELES, Litani public, in quibus decantatur : nos etiam Kyrieles dicimus. Auctor Miraculorum S. Berlendis Virg. cap. 2. n. 11 : Omnibus Clericis Hymnum concinentibus, Laicis vero Kyrieles celebrantibus. Concil. Vasense, ann. 529. cap. 3 : Et quia tam in Sede Apostolica, quam etiam per totas Orientales atque Itali provincias, dulcis et nimium salutaris consuetudo est intromissa, ut Kyrie eleison frequentius cum grandi affectu et compunctione dicatur : placuit etiam nobis, ut in omnibus

Ecclesiis nostris ista tum sancta consuetudo, et ad Matutinum et ad Missas, et ad Vesperam Deo propitio intromittatur. Vide lib. 6. Capitul. cap. 205. et Capit. Herardi Archiep. Turon. cap. 114. Quod in iis Litaniis omnes Sancti invocentur, hinc nostri nomine Kyrielle vel Quirielle, Sanctos omnes designabant. Lit. remiss. ann. 1456. in Reg. 187. Chartoph. reg. ch. 261 : Lequel prieur mist la main son espe et la tira toute nue, en regnyant Dieu et la Kyrielle qu'il tueroit, etc. Ali ann. 1466. in Reg. 194. ch. 239 : Icellui Guillemin, en regniant tousjours Dieu et la Quirielle, dist que non feroit. Kisielle ex mutatione r in s, eadem notione, in aliis Lit. ann. 1406. ex Reg. 161. ch. 132 : Le suppliant jura le vilain serment et dist ces paroles, En despit de la Croix, de l'Eaue benoiste et de toute la Kisielle, etc. KYROFALCO, id est, dominus falco, secundum Grcam linguam ; ita Fridericus II. lib. 2. de Arte venandi cap. 4. Vide Gyrofalcones. KYRRII, Kyrie eleison. Graduale Arelat. vel potius Narbon. 600. ann. in Bibl. reg. ubi de Ord. tonor. inter exempla referuntur qudam de Officiis, id est Introitibus, alia de Kyrriis.