Vous êtes sur la page 1sur 5

Lorem ipsum : génération de 20 paragraphes de faux texte pour webdesigners ou

maquettistes - textes aléatoires

Générateur de texte aléatoire - Lorem Ipsum


Voici le texte lorem ipsum généré de 20 paragraphes.
Si vous aimez ce site, aidez-moi à le faire vivre :

Faire un don
Taille des paragraphes : petits - moyens - grands

Générer un nouveau texte

Passage en majuscules

Passage en minuscules

HTML vers TEXTE et TEXTE vers HTML

Générer 2 paragraphes

Générer 3 paragraphes
Générer 5 paragraphes

Générer 10 paragraphes

Générer 5 mots aléatoires

Générer 10 mots aléatoires

Générer 15 mots aléatoires

Générer 20 mots aléatoires

Générer 30 mots aléatoires

Générer 5 listes aléatoires

Générer 10 listes aléatoires

Générer 15 listes aléatoires


Générer 20 listes aléatoires

Générer 30 listes aléatoires

Tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde
etiam quantum ille quem diligas atque adiuves, sustinere. Non enim neque tu
possis, quamvis excellas, omnes tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio
P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius L. non potuit. Quod si etiam
possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen, quid ille possit sustinere.

Quo cognito Constantius ultra mortalem modum exarsit ac nequo casu idem Gallus
de futuris incertus agitare quaedam conducentia saluti suae per itinera conaretur,
remoti sunt omnes de industria milites agentes in civitatibus perviis.

Dum haec in oriente aguntur, Arelate hiemem agens Constantius post theatralis
ludos atque circenses ambitioso editos apparatu diem sextum idus Octobres, qui
imperii eius annum tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans,
siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido accipiens et conperto, inter alia
excarnificatum Gerontium Magnentianae comitem partis exulari maerore multavit.

In his tractibus navigerum nusquam visitur flumen sed in locis plurimis aquae
suapte natura calentes emergunt ad usus aptae multiplicium medelarum. verum
has quoque regiones pari sorte Pompeius Iudaeis domitis et Hierosolymis captis in
provinciae speciem delata iuris dictione formavit.

Omitto iuris dictionem in libera civitate contra leges senatusque consulta; caedes
relinquo; libidines praetereo, quarum acerbissimum extat indicium et ad insignem
memoriam turpitudinis et paene ad iustum odium imperii nostri, quod constat
nobilissimas virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam
turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima sint, sed quia
nunc sine teste dico.

Dumque ibi diu moratur commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania


verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit
protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud
Constantinopolim, ut supra rettulimus, populari quondam turbela discerpti. quo
verissime referente quae Gallus egerat, damnis super praeteritis maerens et
futurorum timore suspensus angorem animi quam diu potuit emendabat.

Constituendi autem sunt qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi. De
quibus tres video sententias ferri, quarum nullam probo, unam, ut eodem modo
erga amicum adfecti simus, quo erga nosmet ipsos, alteram, ut nostra in amicos
benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat,
tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.

Hoc inmaturo interitu ipse quoque sui pertaesus excessit e vita aetatis nono anno
atque vicensimo cum quadriennio imperasset. natus apud Tuscos in Massa
Veternensi, patre Constantio Constantini fratre imperatoris, matreque Galla sorore
Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt et praefecturae.

Emensis itaque difficultatibus multis et nive obrutis callibus plurimis ubi prope
Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna
pontem suspendere navium conpage Romani vi nimia vetabantur ritu grandinis
undique convolantibus telis, et cum id inpossibile videretur, imperator cogitationibus
magnis attonitus, quid capesseret ambigebat.

Et est admodum mirum videre plebem innumeram mentibus ardore quodam infuso
cum dimicationum curulium eventu pendentem. haec similiaque memorabile nihil
vel serium agi Romae permittunt. ergo redeundum ad textum.

Dum haec in oriente aguntur, Arelate hiemem agens Constantius post theatralis
ludos atque circenses ambitioso editos apparatu diem sextum idus Octobres, qui
imperii eius annum tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans,
siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido accipiens et conperto, inter alia
excarnificatum Gerontium Magnentianae comitem partis exulari maerore multavit.

Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt
homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus
convenit atque Fortuna plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad
perfectam non venerat summitatem.

Et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti praetenturis et


stationibus servabantur agrariis, laevorsum flexo itinere Osdroenae subsederat
extimas partes, novum parumque aliquando temptatum commentum adgressus.
quod si impetrasset, fulminis modo cuncta vastarat. erat autem quod cogitabat
huius modi.

Ardeo, mihi credite, Patres conscripti (id quod vosmet de me existimatis et facitis
ipsi) incredibili quodam amore patriae, qui me amor et subvenire olim
impendentibus periculis maximis cum dimicatione capitis, et rursum, cum omnia
tela undique esse intenta in patriam viderem, subire coegit atque excipere unum
pro universis. Hic me meus in rem publicam animus pristinus ac perennis cum C.
Caesare reducit, reconciliat, restituit in gratiam.

Haec subinde Constantius audiens et quaedam referente Thalassio doctus, quem


eum odisse iam conpererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius
adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium
fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse
contentum palatinis et protectorum cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat
Domitiano, ex comite largitionum, praefecto ut cum in Syriam venerit, Gallum,
quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.

Quod si rectum statuerimus vel concedere amicis, quidquid velint, vel impetrare ab
iis, quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res vitii; sed
loquimur de iis amicis qui ante oculos sunt, quos vidimus aut de quibus memoriam
accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc numero nobis exempla sumenda
sunt, et eorum quidem maxime qui ad sapientiam proxime accedunt.

Et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata,


sulcatis lateribus mortisque metu admoto turpi confessione cogitatorum socium,
quae nulla erant, fuisse firmavit cum nec vidisset quicquam nec audisset penitus
expers forensium rerum; Eusebius vero obiecta fidentius negans, suspensus in
eodem gradu constantiae stetit latrocinium illud esse, non iudicium clamans.

Sed quid est quod in hac causa maxime homines admirentur et reprehendant
meum consilium, cum ego idem antea multa decreverim, que magis ad hominis
dignitatem quam ad rei publicae necessitatem pertinerent? Supplicationem
quindecim dierum decrevi sententia mea. Rei publicae satis erat tot dierum quot C.
Mario ; dis immortalibus non erat exigua eadem gratulatio quae ex maximis bellis.
Ergo ille cumulus dierum hominis est dignitati tributus.

Victus universis caro ferina est lactisque abundans copia qua sustentantur, et
herbae multiplices et siquae alites capi per aucupium possint, et plerosque mos
vidimus frumenti usum et vini penitus ignorantes.

Inter has ruinarum varietates a Nisibi quam tuebatur accitus Vrsicinus, cui nos
obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis certamina
cogebatur abnuens et reclamans, adulatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane
milesque semper et militum ductor sed forensibus iurgiis longe discretus, qui metu
sui discriminis anxius cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi consociatos
ex isdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur, occultis
Constantium litteris edocebat inplorans subsidia, quorum metu tumor notissimus
Caesaris exhalaret.

Ce texte généré aléatoirement (lorem ipsum) peut être utilisé dans vos maquettes
(webdesign, sites internet, livres, affiches...) gratuitement. Ce texte est
entièrement libre de droit.
Si vous aimez la photographie d'art et l'esprit zen, jetez un œil sur le site de ce
photographe à Palaiseau, en Essonne (France).
Si vous aimez ce site, partagez-le :
Tweeter

Accueil | Contact | Code Postal | Photos | CV développeur Php

Vous aimerez peut-être aussi