Vous êtes sur la page 1sur 7

X. Litera numeralis, qu decem sonat.

Unde versus :

X. duplex denos numero tibi dat retinendos.


Seu ut habet Ugutio :

Duplex X. solito decem jam more putatur.

Eidem liter si recta linea superaddatur, decem millia significat. X. inquit Notkerus Balbulus opusc.

Quid singul liter significent in superscriptione cantilen Quamvis Latina verba per se inchoet, tamen expectare expetit.
Vide A. X. pro Ch. Inscriptio nummi Ludovici Pii Imper. Xristiana Religio. :

Decanus Xristianitatis

, in Charta ann. 1221. apud Perardum. Secundinus Episcop. in Hymno Alphabetico in S. Patricium :

XRS. illum sibi elegit in terris vicarium, etc.

Versus antiqui apud Joan. Antonium Castil. de Antiquitate basil. Vincentian :

Circulus hic summi comprehendit nomina Regis, Quem sine principio et sine fine vides. Principium cum fine simul tibi donat A cum , X, et P, Xristi nomina sancta tenent.
Joan. de Janua :

Xristus, quia Grcum est, per X scribendum est Christus. Sed quia figura X reprsentat Ch. jam multi Latini scribunt Christus, per Ch.

Vide infra Xpianus. X. versibus prfigere solent veteres Critici, ut ex antiquis Scholiastis cognoscere est, cum vocisque insolentiam indicare volunt. Vide Casaubon. in notis ad Laert. et ejusdem animadversiones in Athenum lib. 6. cap. 8. X. interdum pro S, vel Sc, ut videre est infra in Xanccio, Xantus, Xexus et Xire. XABATENSES, Hretici Valdensium assecl et sectarii. Vide Sabatati. XACHIA. Tabular. Gellonense ann. 1097 :

Raimundus de Nant..... usaticum omnem et Xachiam, quam in hominibus et feminis, vel in honore..... habet,

tradit S. Salvatori Gellonensi. Leg. fortassis Tachiam. Vide Tasca. Xaintura, nostris Xainture, pro Ceinture, Cingulum, zona. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 106 :

Le suppliant print une Xainture de cuir garnie de six clos d'argent.


Vide supra Centura. XAMITUM, Pannus holosericus. Vide Exametum.

XAMPLUM, Ager recens exaratus, proscissus, idem quod Exartus. Charta ann. 1198. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. vi col. 85 :

Petebat scilicet.... novalia omnia sive Xampla, et flumina navigabilia.

Vide Exemplum 2. XANCCIO, pro Sanctio, Constitutio pna vallata, in Vocabulario Johan. Erlebachensis. XANOTERIUS, nostris Xanotier, pro Chanotier, X enim pro Ch usurparunt, Cui canalium cura commissa est, a Chanecia, alveus, canalis : quod divinando proponimus. Lit. remiss. ann. 1458. in Reg. 188. Chartoph. reg. ch. 39 :

Ilz chargerent une petite coulevrine, que icellui Richart avoit ledit jour achatte, et certaine quantit de pouldre de canon du Xanotier de ladite ville (de S. Maixent).
XANTIUM,

Herba, qu vocatur Fagasmon, i. gladiolus. Theod. Priscianus,


in Glossar. MS. medic. Simon. Januens. ex Cod. reg. 6959. XANTUS, pro Sanctus. Commodianus Instr. 35 :

Xanta Dei lex est qu mortuos vivere docet.

XAPHARDUM, Tabulatum, ferale pegma, Gall. Echafaut. Adrianus de Veteribusco de Reb. Leod. apud Marten. tom. 4. Ampl. Collect. col. 1214 :

Requisierunt ab officiali Leodiensi eum condemnari, et ad manus villici tradi. Quod factum est, et facto Xaphardo in medio Mos, ad vicum tinctorum, decollatus est.
Ibidem col. 1308 :

Fecerunt fieri unum Xaphardum quadrum et altum ad decapitandum homines, ut omnes possent videre.
Occurrit rursum col. 1311. et 1321. XECHES, Regulus, Arabibus. Thuanus lib. 26. Hist. :

Dynasta quidam Solimanus nomine, cujusmodi regulos vulgo Xeches vocant, idque nominis Arabes iis tribuunt, quorum angust ditiones regni titulo non habentur.

XEMODOCHIUM, Xemodochium, ostelerie. (Lex. Lat. Gal. Bibl. Ebroic. n. 23, xiii. s.) XEMPLARE. Charta ann. 781. apud Joan. Petrum Puricellum in Monumentis Ambrosian Basilic Mediolan. pag. 13 :

Ut acceptet ipse vorsus pro ista donatione a Theoperto Cellerario S. Ambrosii camixiam unam, et bragarum par unum, valentia solido uno, Xemplare unum, valens tremessibus duobus.
XEMUS, Imperfectus, non plenarius, pro Semus. Vide in hac voce.

XENIUM, Prstatio muneris vice. Testamentum S. Remigii Remensis Archiepisc. :

Incol loci illius multiplicibus Xeniis gravati, etc.


Capitula Caroli M. lib. 1. cap. 146 :

Ut nullus Presbyter ad introitum Ecclesi Xenia donet.

Id est, pro facultate Intitulationis ad Ecclesiam. Concilium Nannetense cap. 16 :

Ut si quilibet Presbyterorum defunctus fuerit, vicinus Presbyter apud secularem seniorem nulla precatione, vel aliquo Xenio Ecclesiam illam obtineat, etc.
Concilium Trosleianum ann. 909. cap. 6 :

Xeniis ac pastis vel paraveredis seu caballorum saginationibus Presbyteros affligunt.


Flodoardus lib. 1. Hist. Remensis cap. 14 :

Locorumque petentibus incolis, qui multiplicibus erant aggravati Xeniis, etc.


Lib. 2. cap. 11 :

Sic quoque ut nullus judex publicus...... qulibet judicia vel Xenia ibidem exigere ullatenus prsumeret.
Ita cap. 17. 19. Leo Ostiensis lib. 2. cap. 8 :

Libellum fecit Leoni Presbytero et Joanni Gento pro Xeniis et servitiis eorum.
Charta Henrici III. Regis Angli pro Monasterio S. Valarici in Picardia :

Nulla autem persona parva aut magna..... aliquid ab hominibus et possessionibus prdicti Monasterii exigat.... non opera, non tributa, non Xenia, non lestagia, etc.
Vit Abbatum S. Albani pag. 36 :

Xenia autem de maneriis annuatim proveniunt, etc.

Charta ann. 1267. in Metropoli Salisburgensi tom. 3. pag. 36 :

Dedit ad eandem domum quoddam prdium in Chriestorf, quod solvit annuatim dimidiam libram, et Xenia.

Adde alias apud Prynneum in Libertatibus Angl. tom. 2. pag. 476. 478. 479. Vide Exenium, Donum 2. Visitatio, et Dissertat. 4. ad Joinvillam pag. 154. Xenia Regalia, Dona qu regibus offerri solitum erat. Vita S. Bandar. tom. 1. Aug. pag. 64. col. 1 :

Domine rex, vidimus spius, et ab antecessoribus nostris accepimus, quod universi pontifices, qui regno vestro post vos prsident, regalia Xenia, qu tantum deceant virum, vobis mittere vel deferre debent. Est autem Bandaridus Suessorum episcopus, qui ab hac consuetudine videtur esse sequestratus, et aul regi prsentiam suam subtrahit, et regia

munera nullo modo mittit.

Vide Donum 2. Xenia, , Eadem notione, in Chron. Farf. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 542 :

Et aliam petiam ibi ad quartam et operam unam et Xeniam unam.

Xenium, Quidquid alicui in subsidium conceditur. Charta ann. 993. apud Mirum tom. 1. pag. 147. col. 1 :

Quatenus benedictione et licentia venerandi abbatis, sacerdos ibidem Deo psalmodi et Missarum celebraturus sacrificia, his Xeniis adjutus, pro ereptione animarum nostrarum exoret libentius.
XENODOCHARIUS, Xenodocharia, in Gemma, pro Xenodochii prfecto, prfectave. Xenodochiarius, eadem notione, in Gloss. MSS. apud Vossium lib. 3. de Vitiis serm. cap. 56. Vide infra Xenodochus. XENODOCHIUM,

id est, Locus venerabilis in quo peregrini suscipiuntur,

in lib. 2. Capitul. cap. 29. Occurrit passim. Xenodochium, pro Monasterium. Vita S. Eugendi tom. 1. Jan. pag. 54 :

Destructis namque mansionum diculis, uno cunctos secum Xenodochio quiescere fecit.

XENODOCHUS, Xenodochii Prfectus, apud Gregorium M. lib. 1. Epist. 9. lib. 3. Epist. 24. Vide Xenodocharius. XENODOXIA, Vana gloria, a Grco . Vita S. Johannis Valentin. Episc. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1697 :

Pauperes ad prandium coram se reficiebat, multos latenter, vitans Xenodoxiam, indumentis operiebat.
XENODOZIOLUM, diminut. a Xenodochium. Acta S. Arnulfi Episc. :

Egenorum etiam et maxime leprosorum misertus, iis Xenodoziolum condidit juxta cellulam, ipsisque quvis solatia, etiam usque ad viliora sese obsequia demittens, vir beatus impendit.
Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Xenodociolum, petit hospital. XENOSTORIUM. Durandus lib. 1. Ration. cap. 5. num. 1 :

Loca human necessitati deputata sunt Xenodochium, Xenostorium, quod idem est, etc.
Vox, ni fallor, ibrida, ex Gr. , et stare Lat. ubi peregrini stant. Xenotrophium, Eadem notione, quia ibi nutriuntur peregrini, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Lieux honorables, c'est assavoir hospital ou conversent pelerins. Hinc Xenotropita, in iisdem Glossis Hospiteleur de pelerins. XERAMPINUS, pro Xerampelinus, ex Gr. , color inter coccinum et muricem medius, Scholiast Juvenalis Sat. 6. quasi vitis sicc, ut est apud

Scaligerum Exercit. 325. in Cardanum. Errant enim Grammatici recentiores, qui xerampelinas vestes veteres et quasi desiccatas interpretantur, propterea forte quod idem Juvenalis Xerampelinas veteres dixerit eadem Sat. Papias et Ugutio : Xerampelin dicuntur veteres vestes et prsicc. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Xeropellina, pel ou vestement melle. Xeropellinus, viel, sec, debris. Adelmannus Scholasticus in Rythmis :

Xerapelinos ornatus cum paucis jugeribus Prsul durus denegarat.


Martenius tom. 4. Anecd. col. 114. edidit : Ubi codex Gemblacensis :

Xerampelinos ornatus cum paucis regeribus, etc. Xerapelin vestes dicuntur veteres et prsicc, pampineum habentes colorem, et ponuntur hoc loco pro quibuscumque antiquis vestibus. ,
apud Codinum de Orig. pag. 51. edit. Meursii, et Suidam in . Xeranpinum vero, et xeranpinium, occurrit in Notis Tyron. pag. 159. XERATUS, Locus deambulationis, in vet. Glossar. ex Cod. reg. 7613. XERGA, vox Hispanica, Pannus sericolaneus, Gall. Serge. Vide Sargineum. Synodus Lim ann. 1582. inter Conc. Hisp. tom. 4. pag. 249 :

Veste autem utantur nigra (Eremit.) Quod si paupertatis causa viliori panno uti velint, quem Hispanice vocamus Xerga, poterunt facile nigro colore inficere.
XEROMYRRHA. Sedulius in Hymno de Christo :

Xeromyrrham post Sabbatum Qudam vehebant corpori, Quas allocutus Angelus, Vivum, sepulchro non tegi.
Expressit illud Evangelii :

Et venerunt, ut ungerent Jesum.

An hc unctio ex liquidis, an vero ex siccis constiterit, incertum. Ac siquidem ex siccis, Xeromyra, pro Xeromyrrham, si id pateretur ratio carminis, legendum censerem, cum nulla quod sciam occurrat mentio apud Medicos. , occurrit apud Medicos, ac pr cteris apud Alexandrum Tralianum lib. 11. cap. ult. extremo. Est autem , Atio lib. 6. unguentum siccis omnibus et in pulverem redactis constans. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Xeromirum, sec oingnement. Vide Gorreum in Definit. Medic. et Cellarium in notis ad Sedulium pag. 110. , Rosmarinum, in Gloss. Lat. Gr. Ingeniosa omnino est veroque simillima correctio Fabri in Thesauro ad hanc vocem, ubi rescribendum censet Xpomyrrham, id est, Christo myrrham, ex

antiqua scribendi nomen Christi ratione, ut ex superius dictis animadvertere est ; addit pro corpori emendandum compares ex Alcuino et tres Marias disignari. Hc fusius dicta, videsis loco citato. XEROPHAGIA, Gr. , Aridus victus, arida comestio. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Xerofagia, seiche commestion. Hc cum athletis ad robur corporis, tum Christianis ad vivendi sobrietatem et castimoniam in usu fuit. Tertull. de Jejuniis cap. 1 :

Arguunt nos quod...... Xerophagias observemus, siccantes cibum ab omni carne, et omni jurulentia, et uvidioribus quibusque pomis.
Idem cap. ult. :

Saginentur pugiles et pyct Olympici : illis ambitio corporis competit, quibus et vires necessari, et tamen illi quoque Xerophagiis invalescunt.

XEXUS, pro Sexus, in Charta Henrici I. Imper. ann. 1014. apud Murator. delle Antic. Estens. pag. 111. XIA, Vestis species. Concil. Tarracon. ann. 1591. inter Hispan. tom. 4. pag. 615 :

Exceptis canonicis cathedralium ecclesiarum,..... nullus clericus in sacris ordinibus constitutus vel beneficiatus deferat sericum cujuscumque qualitatis, neque vestes superiores de camelloto, neque Xias de tafatano.
Vox Hispanica, eadem atque Chia, qu ab Academicis Madritensibus definitur, Capitis tegmen, quod duabus tniis super dorsum defluentibus constabat. Vide Chias. XILIVUM, Xyli bombix, Gall. Goton. Statuta Avenion. rubr. 28. art. 1. pag. 100 :

Statuimus quod candel fiant ex bono sevo, et illarum ellichnium sit ex bono Xilivo seu bombaci, pna viginti solidorum Turonensium et perditionis candelarum.
XIRE, Scire. Judicium ann. 873. inter Probat. tom. 1. Hist. Occitan. col. 125 :

Quia nos jam dicti testes Ximus, et bene in veritate notum havemus, et vidimus, etc.

XISTUS, Tribunal, pulpitum. Vita S. Dionysii Mediol. Episc. tom. 6. Maii pag. 46 :

Cumque de Arianorum svitia qudam improbe loqui voluissent, ita ut qu illi svissime agerent, ita digna putaret, et Germinius jam tribunal conscendens resideret ; ingrate ferentes religiosi viri, a Xisto eum dejicientes abstraxerunt cum eunucho, et ita ecclesia sunt ejecti.

XIUS, Leges Palat. Jacobi II. Reg. Majoric. inter Acta SS. tom. 3. Jun. pag. xlviii :

Summe laudabile atque bonum nec non caritati consonum judicamus, ut de iis qu in mensa nostra pro refectione tam nobis quam aliis in eadem sedentibus apponuntur, partem optimis nostris Xiis Christi pauperibus, immo ipsi a quo omnia recipimus, tribuamus.
Ita expresse scriptum monent Bollandist, qui vim vocis ignorant, nisi sit idem

quod patronus. XOCA, Xocca, Vestis genus. Ricobaldi Ferrar. Hist. Imp. apud Murator. tom. 6. col. 128 :

Virgines in domibus patrum tunica de pignolato, qu appellatur sotanum, et paludamento linteo quod dicebant Xoccum, erant content.
Vide Subtaneum. Eadem est qu supra Socca 1. Vide in hac voce. XPIANUS, Crestien. Xristus, Crist, in Gloss. Lat. Gall. Sangerman. Charta apud Madox in Formul. Anglic. pag. 244 :

Ricardo Episcopo Cstri, et omnibus prlatis ecclesi, et omnibus hominibus suis, et omnibus Xpianis Johannes de Stutewil salutem.
Ubi scribendum cum Grco. Vide in X. XSANSSA. Bern. de Breydenbach Iter Hierosol. pag. 212 :

Inde ipse quatuor potentissimis regibus suis convicinis encenia transmittit, videlicet Magno Cham de Cathey, Presbytero Joanni, Xsanssa domino Tartarorum, et Magno Turco.
XUNGIA, Unctum, adeps, Gall. Saindoux. Statuta Montis Regal. fol. 308 :

Item, pro quolibet rubo olei, sevi candellarum, sevi et salacii Xungi, solvat den. octo. Bonum agonem subituri estis, in quo agonothetes Deus vivus est : Xystarches Spiritus sanctus.

XYSTARCHES, a Gr. , Prses certaminis seu xysti. Tertull. ad Mart. cap. 3 :

Vous aimerez peut-être aussi